Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Conradus Celtis
Oratio Ingelstadiana

IntraText CT - Text

  • -2-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

1. nihil autem plane dignius et iucundius ad vos dicere constitui, quod vel me magis deceat et vos audire conveniat, quam ut vestros animos ad virtutem et optimarum artium studia cohortarer.

 

2. quibus rebus quam facile vera gloria, immortalis fama et felicitas in hac vita nostra angustissima comparari potest!

 

3. nemo ex vobis tam segnis et ignavus inveniri debeat, qui non pulchrum, egregium magnificumque duxerit pro his maximis rebus contendere, quae possunt beatum facere.

 

4. nec mihi inpraesentiarum de fortunae corporisve bonis aut eis, quae vilium mancipiorum sunt, voluptatibus animique lumen extinguentibus disserendum aliquo acumine existimavi, quod omnia illa fluxa, caduca et cum corpore suo parvo momento temporis interitura aut mox alios dominos habitura sunt.

 

5. quamobrem nemo sapiens pro eis rebus contendisse memoratur, sed si illorum vitam recensuerimus, tantum in eis amorem pro doctrina et sapientia, qua animus humanus veluti nectare et ambrosia pascitur, fuisse invenimus, ut pro illa consequenda patriam, uxores dulcesque liberos relinquerent, amplissima patrimonia dissiparent, iniurias, contumelias, infamiam apud vulgum et exilium summa cum patientia et tranquillitate perferrent.

 

6. laborum praeterea, algoris et aestus et difficillimarum peregrinationum susceptio voluntaria apud eos memoratur, ut, quod vel angustissimis cogitationibus et frequentibus lectionibus fatigati invenissent, hoc sensu etiam percipere et videre voluerunt.

 

7. tantum potuit incredibile pro sapientia adquirenda studium et in coelestium rerum et naturae inquisitionem amor, pro quibus tandem rebus divinos honores consecuti, immortale nomen habituri magna apud omnem posteritatem veneratione et cultu philosophorum nomine veniunt nuncupandi.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License