Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Conradus Celtis
Oratio Ingelstadiana

IntraText CT - Text

  • -3-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-3-

 

1. genus hominum Scytharum est in beluarum morem adeo efferum, incultum et horridum, ut vastis et inaccessis solitudinibus pecorum ritu oberrent, ferarum pellibus et earum coriis, a quibus illis nomen est, se tantum ab aeris inclementia et illius coeli asperitate vindicantes:

 

2. his tamen tanta gloriae cupidoque laudis incesserat, ut ter perdomitae Asiae imperium possederint; nihil auri, nihil argenti, quarum rerum nos appetentissimi sumus, abstulerunt, sed gloriosius rati, si quando virtuti suae imperii tantum splendorem et amplitudinem adiecisse dicerentur, - magna nobis de barbaro populo pro contendenda virtute et gloria documenta.

 

3. qui dum ingenio et doctrina placatisve moribus cum ceteris mortalibus natura renitente contendere nequivissent neve silentio vitam exegisse dicerentur, saltem per effrenem barbariem et animorum impetum, quem pro virtute habent, suae gloriae et immortalitati consuluisse viderentur.

 

4. quod si in aliarum gentium historias, quae pace belloque gesserint, orationem converterem, latissimus in commemorando mihi campus occurreret, nec hodiernus is dies sufficeret, sed consulto praetereo, quae vos illustrium scriptorum lectione opportune ad hunc locum accommodare potestis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License