Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Conradus Celtis
Oratio Ingelstadiana

IntraText CT - Text

  • -4-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-4-

 

1. satis ego mihi superque satis nunc duco, viri Germani et adolescentes clarissimi, si aliquem hodie vestris animis ex dictione mea qualicunque gloriae et virtutis stimulum adiecero inculcaveroque et, ut ita dicam, inussero, ut immortalitatem ante omnia prae oculis habeatis.

 

2. quae cum vobis tantum ex fonte philosophiae et eloquentiae studio quaerenda est, non facile dixerim, quantis laboribus et vigiliis his duobus immorandum insudandumve sit, id est priscorum philosophorum, poetarum et oratorum scriptis, cum hi soli sunt, qui nobis bene beateque vivendi rationem scripserunt et humani generis et cursum rerum omnium, parentem naturam tanquam in exemplar et speculum vitae imitabile proposuerunt.

 

3. ab illis laudare benefacta et detestari facinora discetis, ab illis consolari, cohortari, impellere, abstinere

 

4. et, quod humanae felicitatis finis est, contemplari rerum omnium principem et ipsam naturam studebitis.

 

5. quae licet omnia etiam ab aliis fieri possint, tamen nescio, quomodo et misericordia et omnis animi suscitatio et repressio in manu oratoris et poetae sunt.

 

6. iam vero verborum illa sententiarumque ornamenta, quae tanquam stellae orationem illustrant, instrumenta oratoris et poetae sunt propria.

 

7. quae vobis ab illis mutuanda et, prout res deposcit, in usum et quotidianos sermones vestros adaptanda sunt.

 

8. quid enim, per immortales deos, prodest multa scire, pulchra et sublimia intelligere, si de his loqui cum dignitate, elegantia et gravitate negatum est et, quod unicum felicitatis humanae ornamentum est, si cogitationes nostras posteritati mandare nequiverimus?

 

9. ita est, per hominum fidem: nihil doctum eruditumque virum ostendit, nisi calamus et lingua, quae duo eloquentia gubernat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License