| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Conradus Celtis Oratio Ingelstadiana IntraText CT - Text |
|
|
|
-6-
1. induite veteres illos animos, viri Germani, quibus totiens Romanis terrori et formidini fuistis, et ad angulos Germaniae oculos convertite limitesque eius laceros et distractos colligite!
2. pudeat, pudeat nationi nostrae iugum et servitutem imposuisse externisque et barbaris regibus tributa et vectigalia pendere.
3. o liberum et robustum populum, o nobilem et fortem gentem et plane dignam Romano imperio, cuius inclitum maris portum et claustra Oceani nostri Sarmata et Dacus possident!
4. ab oriente autem valentissimae gentes serviunt, Marcomanni, Quadi, Bastarnae et Peucini et quasi a corpore Germaniae nostrae separate vivunt.
5. nec Iazyges Metanastas adnumero gentilicio etiam cultu et nostratia lingua utentes.
6.
ab occasu autem Gallia superior tantum nobis amica et munifica immortali
virtute et incredibili sapientia Philippi Palatini Rheni, qui utranque incliti
amnis ripam regit faustoque semper reget imperio, 7. a meridie autem nescio qua nos egregia servitute premi novasque per antiquam et execrandam ad fomenta luxus avaritiam semper colonias induci, quibus mirabili ingenio terra nostra exhauritur, dum quo ipsi egeni erogamus aliis.
8. adeo pertinax fortuna aut fatum est in persequendo delendoque Germanos, Romani reliquias imperii.
9. sed vereor liberius me progressum, quam volui, dum me Germaniae meae pertaeduit, dum manibus imperatorum nostrorum de Graecis Italisque inabigenda servandaque pretiosa librorum supellectili considero.
10. quas nos velut in carcere occlusas, pulvere obsitas intactasque nec satis ab imbribus tutas adhuc tanquam hostium spolia despecta relinquimus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |