Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Conradus Celtis
Oratio Ingelstadiana

IntraText CT - Text

  • -9-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-9-

 

1. quare ad vos nunc redeo, Germani iuvenes: agite, ne apud vos longa pueritia permaneat, secreta litterarum cognoscite, quae vos fugere scriptores commemorant canuntque in pudorem nostrum:

  «nullos Castalios latices et praescia fati
  flumina polluto barbarus ore bibet.»


2. pudeat illa de vobis imperii Romani possessoribus legi et usque in hodiernum diem perdurare, nisi quis mihi multitudine gymnasiorum occurrere velit, quae quatuor et decem apud nos inveniuntur, diceretque ob hoc sublatam esse barbariem bonisque moribus et honestis artibus consultum viamque patefactam esse, dum nobis gestientibus magistrorum et doctorum nominibus vulgus blandiatur, inter quos, cum lacrimis dico, paucos invenies, qui veram rerum cognitionem et naturae indagationem Romanique sermonis puritatem sequantur aut teneant, cum in talibus nostris studiis, ne dicam ludiis, coerceantur, qui poetas et Romanae linguae scriptores interpretentur, habeanturque tanquam infames, qui naturae opus et sapientiam rectoris sui mathematica veritate aperiant quique paulo altius quam vulgus sentiant.

 

3. adeo protrita et decocta a quibusdam philosophia est, qui pulcherrimam naturae maiestatem in incorporeos conceptus et monstruosas abstractiones et inanes quasdam Chimaeras deformarunt, tanquam essent poetae, qui suis figuris et idoneis fabulis ita naturas rerum transtulerunt, ut sacrarum rerum notio vulgo occulta esset, scientes inimicam esse naturae apertam et nudam expositionem sui, ideo eam sub honestis operimentis et sacramentali quodam velamine enuntiari debere, quod si vulgus quaedam arcana, ut philosophi, intelligeret, difficile eorum impetus coerceri posset.

 

. neque nunc Graecorum et Latinorum poetarum fabulas physice interpretabor, qui divinarum omnium inventionum fontes sub poetica nube figmenti verum sapientibus aperuerunt.

 

4. sed tales nos mendaciis accusamus et tanquam praestigiatores et viles homines execramus.

 

5. adeo usque vilitas nostra nobis placet et foeda barbaries infestis, credo, numinibus, ne cum imperio Romano Italicarum litterarum splendorem etiam induamus et in hoc pulcherrimo scribendi genere cum illis, quos tamen miramur, certemus.

 

6. quamvis inveniantur etiam apud nos, qui meo laborant vitio, poetae et oratoris sibi nomen usurpantes, praeter omnem philosophiae et eloquentiae praeceptionem ad futilem quandam dicacitatem et ad lactandos nescio quibus phantasiis adolescentium animos omnem ingenii nervum intendentes, lenitatis artifices verbis humidis, quicquid in buccam venerit, impudenter evomentes, spurcidis et pudibilibus quibusdam fabulis castas aures inebriantes, quasi vitia nobis praeceptionibus aperienda forent, quae tamen nullo cogente uberius semper, velut inutiles herbae, proveniunt.

 

7. quod si ad talem eruditionem nostram quis accuratius intueatur, arenam sine calce et vocem sine sanguine offendet, dum alios reprendere vocabulariter, velut elementales pueri, parati sumus, proprium autem foetorem non sentimus; beneque consultum a diis immortalibus nobis arbitror, quod plebeiam nobis et vulgarem quandam doctrinam concesserunt.

 

8. alias nostra blacteratione et verborum colluvie ne mutire quidem alios et doctiores nobis permitteremus.

 

9. tales quosdam audire delectat; non qui alimoniam verae doctrinae animis praestent, dum hos odio persequimur, qui institutis nostrae exoletae doctrinae obstrepant oblatrantque nova quaedam ex vera institutione Romana proferentes, dum annosos grammatellos ad fundamenta linguae Graecae compellunt ad vagiendum iterum in cunis cum infantulis artis grammaticae.

 

10. ac si non in promptu esset Cato, vir gravissimus et perinde in omni eruditione et doctrina doctissimus, qui, ut recte Latine dicere posset, octogenarius iam graecitare coepit, nos utramque linguam et pueri et senes negligimus magisque divinae virtuti et miraculo in desidiae et inertiae nostrae defensionem in divo Hieronymo et Augustino ascribimus tot linguas novisse atque libros scripsisse, quos toto aevo nostro non attingimus, quam quod illa longis vigiliis, summis laboribus et peregrinationibus didicissent.

 

11. quibus rebus doctrina, sanctitas et aeternitas nominis apud omnem posteritatem propagatur, non somno et ingluvie, abligurritione, alea et Venere, quibus nos stultitia nostra aestuamus et illis toto aevo nostro, tanquam ad hoc solum nati essemus, popinamur.

 

12. at qui in doctrina cultiores videri cupimus, puerilibus terminorum et quiditatum contentionibus immoramur, ad quas ad mortem usque, tanquam ad Sireneos scopulos, consenescimus nec alios aliud scire volumus, quam quod sordibus nostris imbuantur.

 

13. inde cum religionis nostrae pulcherrimae duces et principes sufficimur, avaritiae studio tantum inhiamus et inexplebili quadam siti totis viribus ardemus, dum pecunias, sicut mortuorum cadavera, humo nobiscum recondimus.

 

14. haec nos philosophia nostra vulgaris docuit et inanium verborum vilissima seges, qua castigatissimos et disertissimos religionis nostrae scriptores negligimus nihil magnificum, altum et egregium attingere potentes, dum tenuiora tantum sequimur, quasi non apud Platonem et Pythagoram aliosque praecipuos philosophos religionis nostrae quaedam fundamenta inveniantur, quibus pulcherrima luminis naturae et gratiae societas percipiatur. sed de hoc alias.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License