| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Conradus Celtis Oratio Ingelstadiana IntraText CT - Text |
|
|
|
-10-
1. quamobrem convertite vos, Germani, convertite vos ad mitiora studia, quae sola vos philosophia et eloquentia docere potest.
2. cogitate non sine causa factum esse, quod Graeci Romanique imperii auctores tanta opera et vigilantia illis rebus studuerint et earum rerum praeceptores summis honoribus ornaverint, nisi intellexissent linguae viribus sapientiaeque partibus hominum coetus, urbes, religiones, deorum cultum et sanctissimos mores amplissimaque imperia conservari et gubernari posse.
3.
quam rem divinus ille vates, decus et deliciae Romani eloquii, ita egregie
expressit, dum cecinit: 4. magna profecto res illa et prope divina in administranda illorum republica, quod sapientiam eloquentiae coniungere studuerint proque his percipiendis publica spectacula instituerint, in quibus sublimi persuasione remotisque inventionibus spectantium animos ad virtutem, pietatem, modestiam, fortitudinem et omnium rerum tolerantiam hortabantur quisque pubescentem indolem a vitiis deterrebant et ad gloriam inflammabant, ut quid patriae, amicis, hospitibus et caris parentibus deberent, vivis quasi simulacris acciperent.
5. quocirca non inhonesta illa poetarum allegoria, enim qua Orpheus beluas, Amphion saxa, ille quidem demulsisse, alter commovisse et, quocunque vellet, duxisse, effectum est, ut quaevis eloquentiae quodve poetae munus esset, metaphora ostenderent, dum truces et immanes intractabilesque animos ad mansuetudinem, animum rectum, patriam animare possunt.
6. quae cum ita sint, non inconsulto olim Graeciae et nunc Italiae civitates ab ipso primordio pueros suos carminibus poetarum erudinunt.
7. in quibus cum musicos cantus et suavissimas harmoniae modulationes, quarum illa aetas appetentissima est, percipiunt, teneris animis ad inertiam et ignaviam proclivibus stimulum ad industriam addunt, ut hilari studio et alacri animo ad doctrinam excitentur et studio immorentur.
8. quo futurum est, ut verborum illa sententiarumque gravitas teneris imbibita mentibus in provectiorem aetatem et ad mortem usque perduret semperque per totam vitam repullulet.
9. quam institutionem Aristoteles astipulatur, cum adolescentes in musicis carminibus erudiri praecipit, quod illa, id est harmonia, ingenia puerorum excitat et ad orationis condendique carminis acumen impellat.
10. ad remissiones denique animi consolandas erigendasque mentes disciplina illa accomodatissima est in sacris hymnis deorum eorumque laudes personans et in divinas cogitationes rapiens.
11. quamobrem a Pythagora et Platone, summis philosophis, poetica prima philosophia et theologia nominata est, quae ad demonstrationes suas cantibus utitur modulatoque sermone pergit.
12. alia autem, id est oratoria, humili, soluto liberoque verbo pervagatur.
13. illa numeris astrictior pauloque verborum licentia uberior, multis tamen ornandi generibus similis ac pene par.
14. neutra nobis negligenda, sed a primordio, viri Germani, in carminibus instituendi et, ut ita dicam, inescandi puerorum sunt animi.
15. quibus cum insit rerum sublimis admiratio, verborum pulchritudo et expolitio, ex illis facile adolescentium coalescunt animi; aetate vero robustiore, cum iam ex illis principiis induratus fuerit iuvenilis animus, et vegetata cogitatione instructiores et paratiores in gravissimorum philosophorum et oratorum lectionem sese perducere possunt.
16. ex quibus tandem in proprias inventiones inque poeticae disciplinae sublimitatem et eius figuras consurgere possunt laudes illustrium scriptorum in condendis historiis et poematibus consecuturi, immortalitatem dein sibi et patriae gloriam et laudem comparaturi. dixi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |