| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Anonymous Concilium Romarici montis IntraText CT - Text |
Idus Aprilis habitum est concilium hoc in monte Romarici.
Veris in temporibus sub Aprilis Idibus
habuit concilium
Romarici montium
puellaris contio montis in coenobio.
tale non audivimus nec fuisse
credimus
in terrarum spatio a mundi
principio.
tale numquam factum est sed
neque futurum est.
in eo concilio de solo negotio
Amoris tractatum est, quod in
nullo factum est;
sed de Evangelio nulla fuit
mentio.
nemo qui vir dicitur illuc
intromittitur.
quidam tamen aderant qui de
longe venerant.
non fuerunt laici sed honesti
clerici.
ianua Tullensibus aperitur
omnibus
quorum ad solacium factum est
concilium.
hos honestos sentiunt, intus et
suscipiunt.
. . . . . . . . . . . . . . . .
puellis amantibus. illis solis
omnibus
ianua dat aditum ceteris
prohibitum.
ianuae custodia fuit haec
Sibilia
quae ab annis teneris miles
facta Veneris
quicquid Amor iusserat non
invita fecerat.
veteranae dominae arcentur a
limine
quibus omne gaudium solet esse
taedium,
gaudium et cetera quae vult
aetas tenera.
intromissis omnibus virginum
agminibus,
lecta sunt in medium, quasi
Evangelium,
praecepta Ovidii, doctoris
egregii.
lectrix tam propitii fuit
Evangelii
Eva de Danubrio, potens in
officio
artis amatoriae, ut affirmant
aliae.
cantus modulamina et amoris
carmina
cantaverunt pariter, satis et
sonoriter
de multis non quaelibet, duae
sed Elizabet.
has duas non latuit quicquid
Amor statuit.
harum in notitia ars est
amatoria;
sed ignorant opere quid vir
sciat facere.
post haec oblectamina Cardinalis
Domina
adstitit in medio, indicto
silentio,
vestita, ut decuit, veste qua
refloruit.
haec vestis, coloribus colorata
pluribus,
gemmis fuit clarior, auro
pretiosior,
mille Maii floribus hinc inde
pendentibus.
ipsa virgo regia, mundi flos et
gloria,
convocavit singulas, magnas
atque parvulas,
florens super omnia quasi Veris
filia.
haec talis in omnibus docta
satis artibus,
habens et facundiam secundum
scientiam,
postquam coetus siluit ora sic
aperuit.
vos quarum est gloria amor et
lascivia
atque delectatio Aprilis cum
Maio:
notum vobis facimus, ad vos
quare venimus.
Amor, deus omnium quotquot sunt
amantium,
me misit vos visere et vitam
inquirere.
sic Maius disposuit et Aprilis
monuit.
vos ergo benigniter et
amicabiliter
obtestor et moneo, sicut iure
debeo:
nulla vestrum sileat quae vos
vita teneat.
. . . . . . . . . . . . . . . .
si quid corrigendum est vel si
cui parcendum est,
meum est corrigere, meum est et
parcere.
nos ex quo potuimus Amori
servivimus.
quicquid ipse voluit nobis non
displicuit,
et si quid negleximus,
inscienter fecimus.
sic servando regulam nullam viri
copulam
habendam eligimus sed neque
cognovimus,
nisi talis hominis qui sit
nostri ordinis.
clericorum gratiam, laudem et
memoriam
nos semper amavimus et amare
cupimus,
quorum amicitia nil tardat
solacia.
clericorum copula, haec est
nostra regula,
nos habet et habuit et placet et
placuit,
quos scimus affabiles, gratos et
amabiles.
inest curialitas clericis et probitas.
non noverunt fallere neque
maledicere.
amandi peritiam habent et
industriam.
pulchra donant munera, bene
servant foedera.
si quid amant dulciter, non
relinquunt leviter.
pro his quos assumpsimus ceteros
postponimus.
vota stulta frangere non est
nefas facere.
nulla est damnatio sed neque
transgressio,
si votum negligitur quod stulte
promittitur.
experto credendum est, cui bene
certum est,
certum est et cognitum quid sit
amor militum,
quam sit detestabilis, quam
miser et labilis.
per insipientiam, eorum notitiam
in primis quaesivimus sed cito
cessavimus,
dolus ut apparuit, in eis qui
latuit.
inde nos transtulimus ad hos
quos notavimus,
quorum est dilectio omni carens
vitio,
quorum amor utilis, firmus est
et stabilis.
quid dicemus amplius, nisi quod
ulterius
nulla valet ratio a nostro
solacio
clericos disiungere omni gratos
opere?
puellis claustralibus vobis dico
omnibus:
magna est abusio militum
susceptio.
nefas est et vetitum et vobis
illicitum.
. . . . . . . . .
. . . . . . .
. . . . . . . . .
. . . . . . .
amplectendo clericum; sic recuso laicum.
Berta de Darnerioux:
Amor, deus omnium, iuventutis
gaudium,
clericos amplectitur et ab eis regitur.
tales ergo diligo, stultos quoque negligo.
tali vita vivimus, in qua permanebimus
si vobis laudabilis videtur et utilis;
et si quid peccavimus, si vultis, cessabimus.
ipsis amatoribus circumspectis omnibus,
utiles non adeo amatores video
quam istos quos laudibus praefertis in omnibus.
nos a pueritia semper in familia
Amoris permansimus et manere cupimus.
sed est nobis alia
amandi sententia.
qui student militiae nobis sunt memoriae.
horum et militia placet et lascivia.
horum ad obsequium nostrum datur
studium.
audaces ad proelia sunt pro nostra gratia.
ut sibi nos habeant et ut nobis
placeant,
nulla timent aspera, nec mortem
nec vulnera.
tales praeelegimus, tales
nostros fecimus.
eorum prosperitas est nostra
felicitas.
eorum tristitia nostra turbat
gaudia.
semper ex quo potui sectam illam
tenui,
et semper desidero, dum habere
potero,
servire militibus mihi
servientibus.
tale vero studium magis quam
psalterium,
talibus me iungere placet plus
quam legere.
propter horum copulam parvi
pendo regulam.
nostrum illis atrium est et erit
pervium,
et fontem et pascua quae habemus
congrua
equis exposuimus quos eorum
novimus.
tali vita vivere gaudemus
summopere
quia nulla dulcior nullaque
commodior
et quia sic novimus et sancte
iuravimus.
nos parum regnavimus, parum
adhuc fecimus,
sed flores colligere, rosas primas
carpere,
his tantum concessimus quos de
clero novimus.
haec nostra professio erit et
intentio:
clericis ad libitum persolvere
debitum,
quotquot oblectamina viro debet
femina.
idem proposuimus et voto
firmavimus,
quicquid dicant aliae nobis
adversariae.
clericis nos dedimus nec eos
mutabimus.
clericorum probitas et eorum
bonitas
semper quaerit studium ad amoris
gaudium,
sed eorum gaudia tota ridet
patria.
laudant nos in omnibus rhythmis
atque versibus.
tales, iussu Veneris, diligo
prae ceteris.
dulcis amicitia clericis est
gloria.
quicquid dicant aliae, apti
sunt in opere.
clericus est habilis, dulcis et
affabilis.
hunc habendo socium, nolo maius
gaudium.
omne votum utile firmum sit et
stabile.
sed quod est illicitum habeatur
irritum,
nam stulta promissio non est
absque vitio.
vos quarum prudentia apta dat
consilia,
nunc illud attendite et bene
discernite:
amor quarum aptior, quarum est
deterior?
militum notitia displicet et
gratia,
quibus inest levitas et stulta
garrulitas.
gaudent maledicere, secretum
detegere.
hoc ergo consilium damus et
iudicium:
ut cunctis odibiles sint et
execrabiles
quae se militaribus implicant
amoribus.
. . . . . . . . . . . . . . .
novi vitam omnium et mores
amantium;
novi qui sint mobiles et nobis
inutiles.
nulla est felicitas sed neque
fidelitas
in amore militum, quod est
multis cognitum.
hos vitandos ducimus et iure
decernimus.
clericos diligere bonum est et
sapere.
eorum dilectio magna delectatio.
hos tantum suscipite, ceteros
postponite.
quia sic decernitis et iure
consulitis
nunc ego praecipio, eas in
consortio
nostrae non recipiant nisi
satisfaciant.
sed si paenituerint et se nobis
dederint,
detur absolutio et talis
condicio,
ne sic peccent amplius, quia nil
deterius.
hoc mandamus etiam per
obedientiam:
nulla vestrum pluribus se det amatoribus.
uni soli serviat et ille
sufficiat.
hoc si qua neglexerit, banno
nostro suberit.
non levis remissio fiet huic
vitio.
levi paenitentia non purgantur talia.
nunc demum
praecipio, sed non sub silentio,
ne vos detis vilibus
nec umquam militibus
tactum vestri
corporis, vel coxae vel femoris.
talibus solacium dare vel colloquium
dolor nobis maximus est et pudor plurimus.
. . . . . . .
. . . . . . . . .
militum solacia nobis sunt
opprobria,
quia cum
non creditur fama turpis oritur,
quorum ex
infamia nostra perit gloria.
precor vos
summopere clericos diligere,
quorum sapientia disponuntur omnia,
totum quicquid
agimus, vel cum nos desipimus.
causas nostras
agere student atque regere
quantum possunt; etiam per eorum gratiam
nostra quaedam abdita numquam erunt cognita.
Cardinalis Domina ad omnes:
si placent quae diximus, quae
vobis suggerimus,
horum confirmatio sit vestra
responsio.
si cui displiceat, haec nequaquam
taceat.
omnes respondent:
omnis nostra contio sedens in
concilio,
ut vestra prudentia dictat,
laudat omnia.
placet iunioribus, placet nobis
omnibus.
quicquid vestra probitas firmat
et auctoritas
nuntietur alias per omnes
ecclesias;
nostrisque sororibus, puellis
claustralibus,
faciamus cognitum quid sit eis
vetitum.
omnia quae diximus quaeque
confirmavimus
non ullo sophismate sint sub
anathemate,
sed rationabiliter fiat et
perenniter,
nisi sic paeniteant, clericis ut
faveant.
huius banni ratio vestro sit
consilio.
igitur attendite, «amen» tantum
dicite.
vobis, iussu Veneris, et ubique
ceteris
quae vos militaribus subditis
amoribus,
maneat confusio, terror et
contritio,
labor, infelicitas, dolor et
anxietas,
timor et tristitia, bellum et
discordia,
faex insipientiae, cultus
inconstantiae,
dedecus et taedium, longum et
opprobrium,
furiarum species, luctus et
pernicies.
Luna, Iovis famula, Phoebus,
suus vernula,
propter ista crimina negent
vobis lumina.
sic sine solamine careatis
lumine.
nulla dies celebris trahat vos
de tenebris.
ira Iovis caelitus destruat vos
penitus.
huius mundi gaudia vobis sint
opprobria.
omnibus horribiles et
abominabiles
semper sitis clericis, quae
favetis laicis.
nemo vobis etiam «ave» dicat
obviam.
vestra quoque gaudia sint sine
concordia.
vobis sit intrinsecus dolor et
extrinsecus.
vivatis cotidie in lacu
miseriae.
pudor, ignominia vobis sint per
omnia.
laboris et taedii vel pudoris
nimii
sed si quid residuum, sit vobis
perpetuum
nisi, spretis laicis, faveatis
clericis.
si qua paenituerit atque
satisfecerit,
dando paenitentiam consequetur
veniam.
<omnes:>
ad confirmationem omnes dicimus amen.
militibus victis, cessit victoria clero.