Ad haec beatissimus isdem
Silvester pater noster, urbis Romae episcopus, indixit nobis poenitentiae
tempus intro palatium nostrum Lateranense in uno cubiculo in cilicio, ut omnia,
quae a nobis impie [peracta atque] iniuste disposita fuerant, vigiliis,
ieiuniis atque lacrimis et orationibus apud dominum deum nostrum Iesum Christum
salvatorem impetraremus. Deinde per manus impositionem clericorum usque ad
ipsum praesulem veni, ibique abrenuntians Satanae pompis et operibus eius vel
universis idolis manufactis, credere me in deum patrem omnipotentem, factorem
caeli et terrae, visibilium et invisibilium, et in Iesum Christum, filium eius
unicum, dominum nostrum, qui natus est de spiritu sancto et Maria Virgine,
spontanea voluntate coram omni populo professus sum; benedictoque fonte illic
me trina mersione unda salutis purificavit. Ibi enim, me posito in fontis
gremio, manu de caelo me contingente propriis vidi oculis; de qua mundus
exsurgens, ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite. Levatoque me de
venerabili fonte, indutus vestibus candidis, septemformis sancti spiritus in me
consignatione adhibuit beati chrismatis unctionem et vexillum sanctae Crucis in
mea fronte linivit dicens: «Signat te deus sigillo fidei suae in nomine patris
et filii et spiritus sancti in consignatione fidei.» Cunctus clerus respondit:
«Amen.» Adiecit praesul: «Pax tibi.»
|