Interea nosse volumus omnem
populum universarum gentium ac nationum per totum orbem terrarum, construxisse
nos intro palatinium nostrum Lateranense eidem salvatori nostro domino deo Iesu
Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de
eius fundamentis secundum numerum duodecim apostolorum cophinos terra onustatos
propriis asportasse humeris; quam sacrosanctam ecclesiam caput et verticem
omnium ecclesiarum in universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari
sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta statuimus. Construximus
itaque et ecclesias beatorum Petri et Pauli, principum apostolorum, quas auro
et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore
recondentes, thecas ipsorum ex electro, cui nulla fortitudo praevalet
elementorum, construximus et crucem ex auro purissimo et gemmis pretiosis per
singulas eorum thecas posuimus et elavis aureis oonfiximus, quibus pro
concinnatione luminariorum possessionum praedia contulimus, et rebus diversis
eas ditavimus, et per nostras imperialium iussionum sacras tam in oriente quam
in occidente vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Iudaea,
Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia vel diversis insulis nostram
largitatem eis concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris
nostri Silvestrii pontificis successorumque eius omnia disponantur.
|