Gaudeat enim una nobiscum omnis
populus et gentium nationes in universo orbe terrarum; exhortantes omnes, ut
deo nostro et salvatori Iesu Christo immensas una nobiscum referatis grates,
quoniam ipse deus in caelis desuper et in terra deorsum, qui nos per suos
sanctos visitans apostolos sanctum baptismatis sacramentum percipere et
corporis sanitatem dignos effecit. Pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis,
dominis meis, beatissimis Petro et Paulo et per eos etiam beato Silvestrio
patri nostro, summo pontifici et universali urbis Romae papae, et omnibus eius
successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt
sessuri atque de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense,
quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellet palatiis, deinde
diademam videlicet coronam capitis nostri simulque frygium nec non et
superhumerale, videlicet lorum, qui imperiale circumdare assolet collum, verum
etiam et clamidem purpuream atque tunicam coccineam et omnia imperialia
indumenta seu et dignitatem imperialium praesidentium equitum, conferentes
etiam et imperialia sceptra simulque et conta atque signa, banda etiam et
diversa ornamenta imperialia et omnem processionem imperialis culminis et gloriam
potestatis nostrae.
|