Viris enim reverentissimis,
clericis diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanas ecclesiae servientibus
illud culmen, singularitatem, potentiam et praecellentiam habere sancimus,
cuius amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios
atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus imperialibus eos
promulgantes decorari; et sicut imperialis militia, ita et clerum sacrosanctae
Romanae ecelesiae ornari decernimus; et quemadmodum imperialis potentia
officiis diversis, cubiculariorum nempe et ostiariorum atque omnium excubiorum
ornatu decoratur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus; et ut
amplissime pontificalis decus praefulgeat, decernimus et hoc, ut clerici
eiusdem sanctae Romanae ecclesiae mappulis ex linteaminibus, id est
candidissimo colore, eorum decorari equos et ita equitari, et sicut noster
senatus calciamenta uti cum udonibus, id est candido linteamine illustrari: ut
sicut caelestia ita et terrena ad laudem dei decorentur; prae omnibus autem
licentiam tribuentes ipso sanctissimo patri nostro Silvestrio, urbis Romae
episcopo et papae, et omnibus, qui post eum in successum et perpetuis
temporibus advenerint, beatissimis pontificibus, pro honore et gloria Christi
dei nostri in eadem magna dei catholica et apostolica ecclesia ex nostra
synclitu, quem placatus proprio consilio clericare voluerit et in numero
religiosorum clericorum connumerare, nullum ex omnibus praesurnentem superbe
agere.
|