Haec vero omnia, quas per hanc
nostram imperialem sacram et per alia divalia decreta statuimus atque
confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanenda
decernimus; unde coram deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili
eius iudicio obtestamus per hoc nostrum imperialem constitutum omnes nostros
successores imperatores vel cunctos optimates, satrapes etiam, amplissimum
senatum et universum populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis
retro temporibus imperio nostro subiacenti, nulli eorum quoquo modo licere,
haec, quae a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae ecclesiae vel eius
omnibus pontificibus concessa sunt, refragare aut confringere vel in quoquam
convelli. Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator aut contemptor
extiterit, aeternis condemnationibus subiaceat innodatus, et sanctos dei
principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in praesenti et futura vita sentiat
contrarios, atque in inferno inferiori concrematus, cum diabolo et omnibus
deficiat impiis.
|