Quanquam innumere pestes
sunt quibus regna principatus, et respublice decrescere solent, haec tamen
quatuor (meo judicio) potissime sunt: discordia, mortalitas, terre sterilitas
et monete vilitas. Tria prima adeo evidentia sunt, ut nemo
ita esse nesciat, sed quartum quod ad monetam attinet a paucis et nonnisi
cordatissimis consideratur, quia non uno impetu simul, sed paulatim, occulta
quadam. ratione respublicas evertit.
Est autem moneta aurum vel argentum
signatum, qua pretia emptibiliurn vendibiliumque rerum numerantur secundum
cujusvis reipublice vel gubernantis ipsum institutum. Est ergo moneta tanquam
mensura quaedam communis aestimationum. Oportet autem id quod mensura esse
debet firmum semper ac statum servare modum. Alioquin necesse est confundi
ordinationem reipublice, ementes quoque et vendentes multipliciter defraudari,
quemadmodum si ulna, modius, pondusve certam quantitatem non servet. Hanc
igitur mensuram aestimationem puto ipsius monete, que etsi in bonitate materie
fundetur, oportet tamen valorem ab estitnatione discerni; potest enim pluris
estimari moneta quam ejus qua constat materia et e converso.
Causa vero constitutionis monete
necessaria est; quamvis enim solo pondere auri et argenti rerum commutatio
fieri potuisset, ex quo communi hominum consensu aurum et argentum ubique in
pretio habeatur, sed tamen propter multam incommoditatem afferendorum semper
ponderum, quodque non statim auri et argenti sinceritas deprehendatur ab
omnibus, institutum est publico sigillo monetam signari, quo significetur
justam auri vel argenti quantitatem inesse, et fides adhibeatur auctoritati.
Solet etiam monete et maxime argente es
commisceri propter duas (ut existimo) causas, videlicet quo minus exposita sit
insidiis expilantium et conflantium ipsum quod futurum esset si ex sincero
argento constaret. Secunda, quod massa argenti in minutas partes et scrupulos
nummorum fracta retineat, cum ere admixto, convenientem magnitudinem: potest
superaddi et tertia, ne scilicet continuo usu detrita citius pereat, sed
fulcitamento eris diuturnior perseveret.
Justa autem et equa monete estimatio
est, quando paulo minus auri vel argenti continet quam pro ipsa ematur: utpote
quantum pro expensis dumtaxat monetariorum oportuerit deduci. Debet enim signum
ipsi materie aliquam addere dignitatem.
Vilescit hec ut plurimum propter nimiam
multitudinem, utpote si tanta argenti copia in monetam transierit quoadusque
argenti massa ab hominibus magis quam moneta desideretur: perit nempe hoc modo
dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti non licet emere quantum ipsa
pecunia continet, sentiaturque major profectus eliquando argentum in monete
destructionem, cujus remedium est non amplius monetam cudere donec se ipsam
coequaverit, reddaturque carior argento.
Valor quoque multis modis depravatur,
vel propter defectum materie solum, quando scilicet sub eodem pondere monete
plus quam oportet eris commiscetur argento, vel propter defectum ponderis,
quamvis justam habeat eris cum argento admixtionem: vel, quod pessimum est,
propter utramque simul; deficit etiam ultro valor ac longo usu deteritur,
propter quod solum instaurari ac innovari debet. Cujus signum est, si argentum
in moneta in notabili quantitate minus reperitur quam pro ipsa emptum, in quo
merito penuria monete intelligitur.
Premissis generaliter de moneta
expositis, speciatim ad Prussianam descendamus, ostendentes primum quomodo in
tantam levitatern pervenerit.
Transit autem sub nominibus marcharum,
scotorum, etc., et sunt sub eisdem nominibus etiam pondura. Nam marcha ponderis
est libra media. At marcha numeri constat solidis LX: quae omnia vu1go nota
sunt. Verum ne equivocatio numeri et ponderis obscuritatem pariat, ubicumque
deinceps marcha nominabitur, de numero intelligatur; nomine vero libre, pondus
duarum marcharum, pro selibra vero marcham ponderis accipe.
Invenimus igitur in antiquis recessibus
ac litterarum monumentis quod sub magistratu Conradi de Jungingen, hoc est
proxime ante bellum Tanebergense, emebatur selibra, id est marcha argenti puri,
marchis pruthenicalibus duabus et scotis VIII, quando videlicet tribus partibus
argenti puri quarta pars eris admiscebatur, et ex libra dimidia ejus masse
solidos CXII faciebant. Quibus tertia pars adjecta, et sunt solidi XXXVII et
tertia pars unius solidi, facit totam summam solidorum CXLVIII et duorum d.
pendente libre unius bessem duas tertias hoc est scotos scilicet argenti XXXII
que procul dubio tres partes (et sunt libra media argenti puri) continebit. Sed jam dictum est
pretium ejus fuisse solidos CXL in selibras. Reliquum
vero quod in IX solidos et tertia deerat estimatio monete supplevit. Erat
itaque ejus estimatio cum valore convenienter continuata.
Hujus generis nummisimata sunt Henrici,
Ulrici, et Conradi, que interdum reperiuntur adhuc in thesauris. Deinde post
cladem Prussie et bellum supradictum reipublice in dies magis ac magis in
moneta apparere. Nam Henrici solidi, aspectu quidem similes supradictis, non
amplius reperiuntur habere quam tres quintas argenti. Crescebatque error hic
donec inverso ordine ceptum est tribus partibus eris quartam argenti misceri,
ut jam non argenti moneta, sed cuprea rectius diceretur, pondus tamen retinebat
solidorum CXII in selibra. Cum autem minime conveniat novam ac bonam monetam
introducere antiqua viliore remanente, quanto hic magis erratum est vetere
meliore remanente viliorem novam introducendoque non solum infecit antiquam,
sed, ut ita dicam, expugnavit. Cui errori dum sub magistratu Michaelis Rusdorff
obviare vellent ac monetam in pristinum meliorem statum reducere, cudebant
novos solidos quos nunc grossos vocamus; sed cum antiqui viliores non
viderentur sine jactura aboleri posse una cum novis insigni errore
permanserunt.
Transibantque duo solidi antiqui pro
uno novo, factumque tunc est, quod duplex marcha plebi ingereretur novorum
videlicet solidorum et antiquorum. Illorum marcha nova sive bona, horum vero
antiqua sive levis, solidorum utrobique sexaginta. Oboli vero in suo usu
manebant. Ita ut pro solido antiquo sex duntaxat commutarentur, pro novo vero
XII. Nam ab initio duodecim obolorum fuisse solidum facile conjici potest. Sicut
enim quindenum numerum vulgo mandel vocamus, ita in plerisque Germanie terris
vox illa schilling pro duodenario numero durat. Perseveravit autem novorum
solidorum appellatio usque ad memoriam nostram: quomodo demum grossi facti sunt
inferius dicam.
Novorum igitur solidorum marche VIII
per sexaginta libram unam puri argenti continebant: quod ex eorum compositione
satis apparet. Constant enim ex dimidio eris et altera medietate argenti et
eorum marche VIII per LX pendent prope libras duas. Antiqui vero pondere, ut
dictum est, pares illis, valore ex dimidio; cum enim quartam solummodo partem
argenti haberent, marche XVI e libra argenti puri veniebant, pendentes
quadruplum. Postea vero mutato statu patrie, cum civitatibus esset cudendi
monetam concessa potestas, ipseque novum exequerentur privilegium, crevit
pecunia multitudine, non autem bonitate. Cepitque quatuor partibus eris quinta
argenti in solidis antiquis misceri donec marche XX argenti libra
commutarentur. Sicque novi illi solidi cum jam meliores essent plus quam duplo,
solidis recentibus facti sunt scoti ut jam XXIIII pro marcha levi
computarentur: periit ergo quinta pars bonitatis monete in marcha. Postea vero
quam evanescerent novi solidi jam scoti facti eo quod eciam per Marchiam essent
accepti, placuit eos grossorum estimatione revocare, hoc est sub solidis
tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno, perinde ac si
Prussia sine illis esse non posset, quamvis non essent meliores denariis
quindecim tunc currentis monete, ubi jam multitudo etiam premebat estimatione
ipsius. Dissidebant ergo grossi cum solidis in quinta vel sexta parte minus
valentes a constituto et fallaci et iniqua estimatione detrahebant dignitati
solidorum. Oportebat fortassis injuria sic vindicari quam solidi grossis prius
intulerant coegerantque eos scotos fieri. Sed ve tibi Prussia que tuo proh
dolor! interitu male administrate reipublice penas pendis. Igitur estimatione
simul et valore pecunie passim evanescentibus, a fabricatione tamen monete
plane cessatum non est, et expensis non suppetentibus quibus equivalens priori
redderetur posterior, semper priori pejor superinducta est quae bonitatem
precedentis oppressit et extinxit, quoad solidorum estimatio cum valore
grossorum proporcionaliter convenerit et marche XXIV leves pro una libra
cesserit argenti.
Debuerant autem jam tandem saltem
reliquie tantille dignitatis monete permansisse, ex quo de ejus instauratione
meditatum non est. Sed que tantisper inolevit consuetudo sive licencia
adulterandi, expilandi et inficiendi monetam cessare non potuit nec in hunc
diem cessat. Nam qualis postea prodierit et in quo statu nunc sit, pudet ac
dolet dicere. In tantam enim vilitatem hodie collapsa est, ut XXX marche unam
libram argenti vix contineant. Quid autem restat si non succurratur, nisi ut
deinceps Prussia, auro et argento vacua, monetam mere cupream habeat. Unde
peregrinarum mercium invectiones, omnesque negociationes brevi sint periture.
Quis enim externorum mercatorum merces suas moneta cuprea commutare volet? Quis
denique nostratium in peregrinis terris eadem moneta exoticas merces comparare
poterit? Hanc tamen ingentem reipublice prussiane cladem hi quorum interest
contempti despiciunt et dulcissimam sibi patriam cui post pietatem in Deum
nedum officii plurimum, sed eciam ipsam vitam debent, in dies magis ac magis
supina negligencia miserabiliter labi ac periri sinunt.
Cum ergo tantis viciis laboret
prussiana moneta et per eam tota patria, soli aurifices et hi qui bonitatem
metalli callent ejus erumnis fruuntur. Colligunt enim ex mixta pecunia antiquam
ex qua eliquatum argentum vendunt, plus semper argenti cum moneta mixta ab
imperito vulgo recipientes: at postquam antiqui illi solidi jam penitus
evanescant, eliguntur proximo meliores relicto pecuniarum acervo deteriori. Hinc
illa vulgaris et perpetua querimonia aurum, argentum annonam, familie mercedem,
opificum operam et quidquid in humanis usibus est solitum, transcendere precium;
sed oscitantes non expendimus omnium rerum charitatem ex vilitate monete
provenire. Crescunt enim ac decrescunt etiam ad monete conditionem: presertim
aurum et argentum que non ere vel cupro, sed auro et argento, appreciamus. Nam
aurum et argentum dicimus esse tanquam basim monete cui incubat ejus estimatio.
At contendet fortasse aliquis exilem
monetam usibus humanis commodiorem esse: nempe subvenientem paupertati hominum,
reddentem levi pretio annonam et cetera vite mortalium necessaria facilius suppeditantem;
per bonam autem monetam omnia chariora reddi, colonos ac censu annuo oneratos
preter solitum gravari. Laudabunt hanc sententiam, spe lucri privati, quibus
hactenus permissa est cudendi monetam facultas, non fortassis mercatores et
opifices quibus nihil propterea perit, eam improbabunt, quum quidem ad auri
valorem merces et res suas vendunt, et, quo moneta est exilior, eo majori
pecuniarum numero eas commutant. Verum si communem utilitatem respicient,
negare utique non poterunt prestantem monetam non modo reipublice, verum etiam
sibi ac omnium hominum ordini salutarem, exiguam vero perniciosam esse. Quod
cum multis rationibus satis perspicuum sit, etiam ipsa experiencia rerum
magistra verum esse dicimus: videmus quippe eas terras potissimum florere que
bonam monetam habent, decrescere autem et perire que deteriore utuntur: floruit
nimirum et Prussia tunc quando una marcha pruthenicalis duobus florenis
ungaricis emebatur et quando, ut premissum est, due marche pruthenice et VIII
scoti selibra, id est marcha argenti puri, commutabantur. Interim vero
vilescente in dies magis ac magis moneta decrescit et patria nostra atque hac
peste et aliis calamitatibus usque ad ultimum pene funus perducta est.
Constat preterea ipsa loca que bona
moneta utuntur, artibus et opificibus egregiis nec non et rerum affluencia
pollere; ac contra, ubi vilis moneta in usu est, ignavia, desidia ac resupinato
ocio tam bonarum artium quam ingeniorum culturam negligere atque omnium etiam
rerum abundantiam interire. Nondum memoriam hominum excessit frumenta et
annonam minori pecuniarum numero in Prussia empta fuisse cum adhuc bona moneta
uteretur. Nunc autem, ea vilescente, omnium rerum que ad victum et humanum usum
pertinent precium ascendere experimur. Ex quo perspicuum esse potest levem
monetam desidiam magis alere quam paupertati hominum subvenire; nec magnopere
monete exaltatio censuales gravare poterit qui, si plus solito suo dominio
pendere videantur, fructus terre pecora et id genus rerum suarum majori eciam
pretio sunt vendituri. Reciprocam enim dandi accipiendique vicissitudinem
proportionata monete mensura compensabit.
Si igitur calamitosam hactenus Prussiam
monete restauratione jam tandem aliquando restituere placet, cavenda imprimis
erit confusio ex varietate diversarum officinarum in quibus cudenda est
proveniens. Multiplicitas
enim uniformatem impedit majorisque negotii est, plures officinas in officio
rectitudinis conservari quam unam. Duo igitur ad summum
designentur loca: unus in terris regie majestatis; alter in ditione principis.
In primo cudatur rnoneta que ex uno latere insignis regalibus, ex altero
terrarum Prussie signetur. In secunda autem officina ex uno latere insigniis
regiis, ex altero vero nummismate principis signetur, ut utraque moneta imperio
regio subsit et sue majestatis mandato in usu totius regni sit et accepta. Que
res ad animorum conciliationem et negociationum communionem non parum ponderis
est habitura.
Opere precium autem erit quod he due
monete unius sint grani, valoris et estimationis et vigili cura prematum
reipublice juxta ordinationem nunc instituendain perpetuo perseverent. Et quod
principes utrinque nihil lucri ex monete cussione sentiant, sed tantum duntaxat
eris addatur ut ipsa estimatio valorem excedat, ut impendiorum jactura sarciri
possit et conflandi monetam adimatur occasio.
Ut item in hujus nostri temporis
confusionem quam commixtio nove monete cum antiqua peperit, deinceps non
incidamus, necessarium videtur ut exorta nova, vetus aboleatur ac prorsus
intereat, et juxta proportionem valoris sui in officinis pro nova commutetur. Alioquin
inanis erit renovande monete opera, et confusio posterior fortassis pejor
priore. Inficiet enim denuo antiqua nove monete dignitatem: mixta equidem
reddet summam a justo pondere deficientem et nimium multiplicatam sequetur que
dicta est superius incommoditas. Cui si quis adhuc obviandum arbitretur per hoc
videlicet ut remanentia vetera nummismata tanti minoris estimentur comparatione
nove monete quantum eorum valor deterior est aut exilior; sed hoc sine magno
errore fieri non poterit. Tanta enim est nunc, tum grossorum et solidorum, tum
etiam denariorum multiplex diversitas, ut singula nummismata juxta conditionem
valoris sui estimari et ab invicem discerni vix possent. Quo fit ut inducta
monete varietas confusionem generaret inextricabilem, ac negociantibus et
contrahentibus labores, molestias atque alia incommoda augeret. Itaque melius
semper erit veterem monetam in reparatione recentis penitus abolere. Oportebit
enim tantillum damnum semel equanimiter pati, si modo damnum dici possit unde
uberior fructus et utilitas magis constans nascitur ac respublica incrementum.
sumit.
Monetam vero prussianam in primam illam
dignitatem erigere difficillimum est et post tantum casum forte impossibile;
tum quevis ejus reparatio res sit non parvi negotii, pro horum tamen temporum
conditione commode renovari posse videtur, ut saltem ad XX marchas libra
argenti redeat, hac ratione: pro solidis sumantur eris librae tres, argenti
vero puri libra una minus uncia media vel quantum pro expensis detrahendum sit.
Confletur massa ex qua marchae XX fiant que in emptione valebunt libram unam,
id est duas marchas argenti. Eadem ratione etiam fieri possunt scoti seu grossi
et oboli, prout placuerit.
|