Superius dictum est aurum et argentum
esse basim in qua residet bonitas monete. Et que de moneta argenti exposita
sunt, possunt etiam pro majori parte ad auream referri. Reliquum est ut ex
transverso auri et argenti commutandi rationem exponamus. Primum igitur
investigare oportet que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum
sive purum: ut de genere in specie et a simplicibus ad composita descendamus. Porro
eadem est ratio auri et argenti informium, que signatorum in eodem gradu, ac
rursus eadem ratio auri signati ad informe, que argenti signati ad argentum
informe sub eodem gradu mixtionis et pondere. Purissimum autem aurum quod apud
nos signatum reperitur, sunt floreni ungarici; hi namque minimum habent
admixtionis et tantum forte quantum oportuerat pro expensis deduci in
monetariis, unde rite commutantur pro mero auro sub eodem pondere, dignitate
sigili supplente defectum florenorum. Sequitur ergo eamdem esse rationem
argenti puri informis ad aurum. purum informe et ejusdem argenti ad florenos
ungaricos, ponderibus non mutatis. At floreni ungarici CX justi et aequalis
ponderis per grana videlicet LXXII, implent libram unam (libram semper
intelligo que continet marchas duas ponderis). Hoc argumento invenimus
communiter apud omnes gentes libram unam auri puri tantum valere, quantum
argenti puri libre XII. Invenimus tamen et XI libras olim pro una auri, quam ob
causam ab antiquo constitutum esse videtur ut aurei ungarici X appendant libre
partem undecimam: quod si sub eo pondere idem pretium hodie duraret, expeditam
haberemus conformitatem monete polonice et pruthenice secundum. expositam
rationem: factis enim XX marcis circiter ex libra una argenti, provenirent ad
amussim pro aureo marche due, loco XL grossorum polonicalium. Sed postea quam
usu receptum sit, ut XII partes argenti sint pro una auri, dissidet pondus cum
pretio ut X aurei ungaricales redimant libram unam argenti et undecimam partem
libre. Si igitur ex libra argenti et ejus undecima parte fiant marche viginti,
erunt polona et prussiana monete recta ratione coequate, grossus ad grossum, et
marche due pruthenice pro aureo ungaricali. Sed pretium argenti erit in
selibras singulas marche VIII et solidi X, aut circiter.
Verum si utique vilitas nionete et
patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et
adequatio, visumque fuerit ut XV grossi polonici maneant pro marcha, et pro
aureo ungaricali marche due scoti XVI; id quoque jam dictis modis non magno
negotio fiet, si marche XXIV ex argenti libra fiant. Ita sane contigit nuper
quando adhuc marche XII pretium essent in singulas selibras argenti et pro
tanta pecunia florenis ungaricis commutabantur. Hic gratia exempli et pro
manuductione dicta sunt. Nam infiniti sunt modi constitutionis monete, nec est
possibile explicare omnes, sed communis consensus matura deliberatione poterit
hoc vel illud definire, prout accommodatissimum videbitur reipublice. Quod si
moneta ad florenum ungaricum recte se habuerit et erratum non fuerit, facile
etiam alii floreni juxta continentiam auri et argenti ad illorum comparationem
taxabuntur.
Hec de monete reparatione dixisse
sufficiat, ut dumtaxat intelligatur quibus modis ceciderit dignitas ejus et
quomodo reduci possit, quod ex supradictis perspicuum esse spero.
|