Circa reparationem et conservacionem
monete hec consideranda videntur:
Primum, ne absque maturo
procerum consilio et unanimi decreto moneta novetur.
Secundum, ut unus dumtaxat locus
officine monetarie, si fieri potest, deputetur, ubi non unius civitatis nomine,
sed tocius terre cum ipsius insigniis fieret, hujus sentencie efficaciam moneta
polonica demonstrat que propter hoc solum retinet estimationem suam in tanta
terrarum amplitudine.
Tertium, ut in publicacione nove
monete interdicatur et aboleatur antiqua.
Quartum, ut inviolabiliter et
immutabiliter perpetuo observetur quod XX marche dumtaxat et non amplius fiant
ex libra una puri argenti, dempto eo quod pro expensis opificii deduci oportet.
Ita nempe prussiana moneta proporcionabitur polonice, ut viginti grossi
prussiani simul ac polonici marcham pruthenicam constituant.
Quintum, ut caveatur a nimia
monete multitudine.
Sextum, ut in omni specie sua
simul prodeat moneta: hoc est ut scoti sive grossi, solidi et oboli pariter
cudantur.
De admixtione vero quanta esse
debeat: an grossi et solidi fiant, an etiam denarii argentei qui fertonem vel
marcham mediam aut etiam integram valeant, in placito est eorum quorum
interest; nisi ut modus sit et ita decernatur, ut in futurum perpetuo maneat.
De obolis quoque ratio habenda
est, quomodo omnino parum nunc valent, ita ut integra marcha vix supra unius
grossi argentum contineat.
Postrema autem difficultas oritur ex contractibus
et obligationibus ante et post innovationem monete factis. In quibus modum invenire oportet ne contrahentes nimium graventur. Quemadmodum pristinis
temporibus factum est, ut patet ex his que in altero latere hujus folii
descripta sunt.
|