Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus Copernicus
Monetae cudendae ratio

IntraText CT - Text

  • 2. De argenti ad aurum comparatione.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2. De argenti ad aurum comparatione.

 

Superius dictum est aurum et argentum esse basim in qua residet bonitas monete. Et que de moneta argenti exposita sunt, possunt etiam pro majori parte ad auream referri. Reliquum est ut ex transverso auri et argenti commutandi rationem exponamus. Primum igitur investigare oportet que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum sive purum: ut de genere in specie et a simplicibus ad composita descendamus. Porro eadem est ratio auri et argenti informium, que signatorum in eodem gradu, ac rursus eadem ratio auri signati ad informe, que argenti signati ad argentum informe sub eodem gradu mixtionis et pondere. Purissimum autem aurum quod apud nos signatum reperitur, sunt floreni ungarici; hi namque minimum habent admixtionis et tantum forte quantum oportuerat pro expensis deduci in monetariis, unde rite commutantur pro mero auro sub eodem pondere, dignitate sigili supplente defectum florenorum. Sequitur ergo eamdem esse rationem argenti puri informis ad aurum. purum informe et ejusdem argenti ad florenos ungaricos, ponderibus non mutatis. At floreni ungarici CX justi et aequalis ponderis per grana videlicet LXXII, implent libram unam (libram semper intelligo que continet marchas duas ponderis). Hoc argumento invenimus communiter apud omnes gentes libram unam auri puri tantum valere, quantum argenti puri libre XII. Invenimus tamen et XI libras olim pro una auri, quam ob causam ab antiquo constitutum esse videtur ut aurei ungarici X appendant libre partem undecimam: quod si sub eo pondere idem pretium hodie duraret, expeditam haberemus conformitatem monete polonice et pruthenice secundum. expositam rationem: factis enim XX marcis circiter ex libra una argenti, provenirent ad amussim pro aureo marche due, loco XL grossorum polonicalium. Sed postea quam usu receptum sit, ut XII partes argenti sint pro una auri, dissidet pondus cum pretio ut X aurei ungaricales redimant libram unam argenti et undecimam partem libre. Si igitur ex libra argenti et ejus undecima parte fiant marche viginti, erunt polona et prussiana monete recta ratione coequate, grossus ad grossum, et marche due pruthenice pro aureo ungaricali. Sed pretium argenti erit in selibras singulas marche VIII et solidi X, aut circiter.

Verum si utique vilitas nionete et patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et adequatio, visumque fuerit ut XV grossi polonici maneant pro marcha, et pro aureo ungaricali marche due scoti XVI; id quoque jam dictis modis non magno negotio fiet, si marche XXIV ex argenti libra fiant. Ita sane contigit nuper quando adhuc marche XII pretium essent in singulas selibras argenti et pro tanta pecunia florenis ungaricis commutabantur. Hic gratia exempli et pro manuductione dicta sunt. Nam infiniti sunt modi constitutionis monete, nec est possibile explicare omnes, sed communis consensus matura deliberatione poterit hoc vel illud definire, prout accommodatissimum videbitur reipublice. Quod si moneta ad florenum ungaricum recte se habuerit et erratum non fuerit, facile etiam alii floreni juxta continentiam auri et argenti ad illorum comparationem taxabuntur.

Hec de monete reparatione dixisse sufficiat, ut dumtaxat intelligatur quibus modis ceciderit dignitas ejus et quomodo reduci possit, quod ex supradictis perspicuum esse spero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License