Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Cotta
Carmina

IntraText CT - Text

  • Ad magnificum Dominum Marinum Sanutum patronum observantissimum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ad magnificum Dominum Marinum Sanutum patronum observantissimum.

 

Magna quod innumeris implere volumina rebus
Pergis et immensam colligis historiam;
Quod reseras tulerint quos Itala regna labores
Et quae vexarit Gallicus arva furor,

 

Quod mare, terribilis quas Thracius occupet urbes,
Quae Venetus contra fortiter arma ferat,
Denique quod terras ferventia bella per omnes
Prosequere, et scriptis terminus orbis erit:
Grande opus, et cunctis fuerit mirabile saeclis,

 

Et qui perpetuet tempora nostra labor.
At, Sanute, oneri tanto succumbere virtus
Nescia maiorem quem probat esse viro,
Cum fatum superes aeternaque saecula condas,
Es deus, aut equidem te facis ipse deum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License