Amo, quod fateor, meam Lycorim,
Ut
pulchras iuvenes amant puellas.
Amat me mea, quod reor, Lycoris,
Ut
bonae iuvenes amant puellae.
Huic
ego, ut semel hanc videre visus
Sese
ostendere fixiore ocello,
«Quando,
inquam, mea lux, mei laboris
Das
mi praemiolum, meique cordis
Tot
incendia mitigas, Lycori?»
Hic illa erubuit, simulque risit.
Ridebat simul, et
simul pudebat.
Dumque molliculos colens amores
Simul
virgineum colit pudorem,
«Quid
negem tibi?» dixit, et capillum
Qui
pendens levibus vibratur auris
Et
formosa vagus per ora ludit,
Hunc
secans trepida implicansque in auro,
«Haec
fila aurea et aureum capillum
Pignus,
inquit, habe meique amoris
Meique
ipsius; hoc tuum puellae
Tuae
pignore lenias calorem».
Hei hei quid facis? hei mihi,
Lycori,
Haec
sunt flammea texta, non capilli;
Sunt
haec ignea vincla: ni relaxes,
Qui tanto valeam valere ab aestu?
Anne ignem
iuvat ignibus perire?
Comae
flammeolae, subite flammas,
Crines
igneoli, venite in ignes;
Sat me,
flammea vincla, nexuistis,
Nunc vos solvimini
et subite flammas;
Ussistis
nimis, ignei capilli,
Nunc vos urimini
et valete in ignes.
Hos meos
age laetus ignis ignes
Perge
extinguere, tuque flamma flammam
Exedas, mea corda
quae exedebat.
At tu, sic
reliqui tui capilli
Vernent
perpetuum tibi, Lycori,
Quod tuos
ferus usserim capillos,
Parce: nam
volo amare, non peruri.
|