Ne
tua ne mea mi cane carmina, cara Lycori:
Mi vox ista
avida haurit ab aure animam.
Et vela faciem: me me liquat ipsa videndo
Et trahit
intentis ex oculis animam.
Et mihi conde
sinum: istis dum paro pressa papillis
Basia, mi
rapiunt ore ab anhelo animam.
Nec mi
ostende manum: illa mihi potis est aperire
Pectus et
e medio vellere corde animam.
Et mi
ostende aliquid: moribundo abit aegra mihi mens;
Nil video, cum te,
lux mea, non video.
Quid
tamen optarim ostendi mihi? quid tibi in isto est
Corpore, quo
viso, non subito peream?
Tolle,
precor, tunicam tantillum, et pascere ocellos
In pede
languentes me sine candidulo.
Sed quid ego optavi mihi? paulo ante iste tuus pes
Me incessu
tenero dimidium abstulerat.
Quod si tunc imis e vestibus exeruisset
Unum vel
minimum forte aliqua digitum,
Linquere
me cupide vidisses, me simul omnem
Affusum dulci
duice mori digito.
Verum age
iam cane, lux mea; iam mihi, lux mea, totam
Te retege,
atque omnes mi face delicias.
Nam si
mors obeunda, inhians in te, mea, malim,
Vita,
mori, vita est quod mihi amabilius,
Quam tristis
desiderio tabescere amati
Corporis,
unde miser sim et decuplo peream.
|