| 
 Incipiunt
versiculi cuiusdam minimi scolasticorum titulantes opus libri sequentis 
  
<In Patris Natique et sancti
nomine Flatus!  
Cum certum propter secli indicium
studuissent,  
Atque redemptoris hominum natalis
Iesus  
Regum et pontificum multi
scripsisse magistri,  
5  
Quod quisquis tempus sedisset in
imperiali  
Rector et egregius pastor quod
pontificali  
Sede: augustorum scripserunt
ferrea regna,  
Inperium quorum tandem ceu
claruit altum  
Partibus occiduis, laticum qua
copia surgunt,  
10  
Et sanctae vitae ceu tempus apostolicorum,
 
Quoque modo insignes radiarunt
ore manuque.  
Scriptorumque Ravennatum per
circiter annos  
Penna diu segnis neglexit centies
octo,  
Almae summorum moderamina clara
per orbem  
15  
Pontificum vitae passim narrasse
suorum.  
Vespere quamquam etenim, tamen
orsa fidesque manusque,  
Scribere feliciter nostratum
Pontificale,  
Agnelli lepidi, patriarcharum
istud opusclum,  
Tempore, apostolicus Gregorius
alta salubris  
20  
Solvendi et contra almifici quo
numina Petri  
Compte habet, et sceptra imperii augustus
tenet almus,  
Armipotens, satus Magno Karolo, Lodovicus,  
Pacificus, natusque suus
Lotharius acer,  
Belliger, Itala regna tenens
Romaque potitus,  
25  
Regibus et populis lectus solio
imperiali;  
Archiepiscopus almus ovans
Petronacis agitque  
Quoque Ravennatis clerum
ecclesiae populumque.  
Alterum ab undecimo quem
presbyterumque beavit  
Summus is antistis merito sede urbis opimae.  
30  
Quis cunctis sancta sapientior
iste sacerdos  
Claruit ingenio et natura. Nomine
dictus  
A puero Agnellus fuit Andreasque
iuventa.  
Euge satus cretusque nimis de
stirpe superba,  
Euge Ravenna dedit quantum
nullique secundum:  
35  
Formosum facie, verbo rutilum,
ore loquacem,  
Corporis exiguum membris, sed mente capacem,  
Quam magnum sensum, quamquam de corpore paulum.  
Qualis inest tantilla canens philomena suave  
Florigeris verno silvis, cum gutture flexo  
40  
Vociferans caelum cumplet
clamoribus altum,  
Stirpe sedens viridi subter folio
modulatrix:  
-- Sub dio enim aut modulator ovans, audire, viator,  
Pastor, eques vigilans, cupientes dulcia cuius  
Carmina gratis ubique optant et
sedula curant  
45  
Quam nequeunt unquam longo ullo vincere cantu --  
Talis et iste sedens tectis
nimiumque superbis,  
Quae genitor procerus cessit sibi
iure paterno,  
Sede suburbanisque Ravennae, aut
quae vocitatur  
Antiquo Blacherna, locis, de
nomine, structa  
50  
In genitricis honore Dei
Dominique Mariae.  
Qua lepidus scriptor praefatus,
Pontificali  
Neglectoque diu suspirans,
aestuat angens  
Moliturque hiens, gratis tantae
dare sese  
Moli operis; recolens monimenta
patrumque senumque,  
55  
Haud surdus vatum auditor, sed mente volente  
Dicentis solers Mosis praecepta secutus:  
«Posce tuos patres, tibi
nuncii erunt seniores.  
Te multum semperque petentem
gesta priorum  
Atque Dei Dominique tui miracula
prisca  
60  
Et visu audituque monebunt, vera
docentes».  
Cum patriarcharum simul aggerat
acta priorum,  
Edidit istud opus, tenpus quorum,
quia muro  
Depictum, nomen seriemque
excerpsit eorum,  
Et vitae partim lectu moderamina,
partim  
65  
Colligit aure sua, biblis
glomerare suetus.  
Aderidi capite scripsit, calce et
Petronacis,  
Utrius medio componens corpus
opuscli,  
Quatuor undecies patriarcharum
sapienter  
Exarans cuiusque manus, linguae
moderamen  
70  
Magnificum, regulans auditaque
lectaque, certa  
Astutu vigilans, studioque
incerta reliquit.  
Instar agens cupidi, quaerentis
litore curvo  
Terrigeri Padi refluentis fulva
metalla  
Acre sibi, qui de lecto conculcat
harenam:  
75  
Quorundam, nigrum fundens cartaeque
liquorem,  
Sancta beatorum pandens miracula
vulgo,  
Nobiliter sermone locavit harundo
sonora.  
Multiplici cuius quoniam fuit
aure relatu  
Veredico plenus, quin sed titubans, aliorum,  
80  
Maluit is comptu breviter sermone monere.  
Sicut ovans, sidens transtris et pocula sumens,  
Lancibus adlatis fartis, et
carmma ructans,  
Suspiciens placidum caelum, nauta
ore sereno,  
Aequora tonsilis, certatim vela
secundis  
85  
Flaminibus tribuit, decurrens
vitrea rura,  
Quando timore caret scopuli nec
conspicit arva,  
Nec tangit demissa tenax alto
anchora Sirtes.  
At moestus, densis caelum cum nubibus atrum,  
Per vacuum quoniam cursantes undique ventos  
90  
Conspicit, aut scopulum sperat
vel cominus esse,  
Tum remos cursim retrahens et
vela deorsum,  
Et navim timidus nectitque
rudentibus agens,  
Demissisque mari plunbo imo
restibus unco,  
Exoptat multum cupiens statione
potiri:  
95  
Conscius haud secus is voluit
sermone locasse  
Multiplici, uberius passim
comensque loquelam,  
Magnifico auditu laetus fastuque
priorum,  
Eloquitur laxis qui gloriosa oris
habenis.  
Inscius auditus optavit paulula
verba,  
100  
Deposito fastu fandi, stricto ore
loquaci,  
Veredico breviter sermoneque
promere coram.  
  
  |