32 -
De Sancto Iohanne XXXI
104. Iohannes
XXXI. Hic plenus corpore, pulcer forma, pinguis facie, magnos habens oculos, alacri
vultu, decorus aspectu. Iste non ut dominus, sed ut pius pater ovium fuit,
mansuete cum eis vixit, ab omnibus dilectus, inreprehensibilis vir, pater
orfanorum, viduarum lacrimis consolator, pupillorum defensor, egenorum
tributor, elisorum erector, compeditorum absolutor et omnium bonorum sectator,
magis in Dei laudibus gloriosus.
O qualis iste, et quales modo
sunt! Non laniavit oves, sed
de fructu gregis semper sua erat refecta mensa, et comedebant inlaetitia,
exultans cum sacerdotibus et universa plebe. Sed tales hodie non sunt.
Ergo quales sunt? Nonne sunt
episcopi ut illi et accipientes Spiritum sanctum in hora ordinationis sicut et
ipsi et sunt episcopi similiter sanctificati? Sed multo magis dissimiles ab
illis, quia illi pro ipsorum animabus, qui partem rerum maximam suarum
ecclesiis obtulerunt et ecclesias inclitaverunt, cotidie cum lamentationibus
preces Deo dabant et ex ea captivos redimebant, et pro talibus beneficiis
peccatorum expiabantur, et cotidie in orationibus misericordem Dominum deprecabantur.
Modo vero non sunt tales isti ut illi.
Sunt nunnulli, qui tali dono
quondam ecclesiae cuncesso canes nutriunt, pauperes proiciunt, aucupes
gubernant, accipitres fovent et scurriles delectantur cantus; sacerdotes
proiciunt, officiales ecclesia repellunt et omnis suffocant ecclesia coetus; et
quod peius est, venundant frumentum ecclesia et oleum et humida vina, et
faciunt ex illis pondera argenti et auri dabuntque principibus et potestatibus,
ut demergant sacerdotes suos, etiam plebem universa. Illi, ut superius audistis, tribuebant ad
redimendum, isti vero nunc modo ad interimendum.
Non sunt memores sermonis illius
prophetae, qui ait: «Principes tui in medio tui sicut leones rugientes atque
animas comedentes per potentiam.» Qui sunt isti principes nisi miseri episcopi,
qui res ecclesiae deglutiunt et sacerdotes suos spernunt, per occasiones res
eorum auferunt et nulla illis solatia impendunt, sed etiam quod illorum est
auferunt? Ex ope ecclesia non participantur, sed sua perdunt. Audite improperium vestrum, Salomonis
verba: «Leo rugiens et ursus esuriens princeps superbus super populum humilem.»
Cur non recordamini inspectores
episcopi, ecclesiae praesules, quod cum euangelium dicit: «Quia qua hora
nescitis Dominus vester venturus est?» Cur non pie vivitis et datis exemplum
viventibus, ut ex vobis doctrinam sumant et pie in Christo vivant?
Si autem aliquem corripere
volumus, statim improperat nobis vocem derisionis plenam: «Tu quis es? Melius
es illo et illo episcopo?» Ego vidi illum talem inspectorem dantem de sua mensa
panem canibus, vidi talem currentem cum equo secus canes et leporem, vidi illum
manibus suis tenentem accipitrem: et tu mihi praedicas? Ecce cum talia et his
similia audimus, confusis ab ipsis recedimus. Dicite mihi inspectatores: Unde
divitia habetis? Nunquid ex vestris parentibus? Non, sed ex dimissione hominum
mortuorum ecclesiae ditatae sunt. Pro qua igitur causa ipsam dimissione
fecerunt, nisi ut eorum animas per vestras intercessiones mundaret et ablueret
Deus per eas?
Quare sanctorum patrum regulam
transgredimini et relinquitis, quae praeceperunt, dicentes: «Episcopi res
ecclesiarum tanquam commendaticias, non ut proprias utantur»? Dicite mihi: cum
egressi fueritis de corporibus vestris, si non ipsi querelaverunt adversus vos,
et dimiserit vobis Deus hoc peccatum? Etiamsi dederitis elimosinam ex ipsis
rebus, quam mercedem habebitis? Non ex vestra substantia, sed de praecessorum
munere.
Sicut enim dominus, qui vocat
villicum suum et iubet illi, ut dispendio familiae suae det centum modia
tritici, et ille aliquantum teneat sibi et non omnia expendat, et qui sunt ex
cunservis nuncient domino suo de eo, qui non tribuit totum, sed fraudulenter
tenuit, flagellatus a domino, et moveat eum de villicatum aut foras proiciat,
aut, quia missionem non explevit, mittatur in carcerem.
Ita et de vobis talem protulit
euangelista sententiam, dicens: «Quod si dixerit servus ille in corde suo: mora
facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, edere et
bibere et inebriari; veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora
quam nescit, et dividit eum partemque eius cum infidelibus ponet.»
Miseri! de vobis dicta sunt, qui
regimen ecclesiae suscepistis, qui inreprehensibiles esse debetis absque ulla
macula. Et cum rapti fueritis a morte in tali negligentia, qualis perditio est,
tum episcopus rapitur ad supplicium, et populares invitentur ad regnum, quia
dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Sed, patres mei, [non] incaute
agite, in vice apostolorum sitis, illorum tenetis cathedras, per illorum
discurrite vias, ut in eorum ordine cunnumeremini.
Sed hic beatissimus Iohannes, qui
pontificium humiliter regit, omnibus vitae suae laetos duxit dies. Rexit in
pace ecclesiam suam, divina inplens mandata. Obiit corpore, sepultus est, ut aestimo, in ardica
beati Apolenaris. Sedit annos 5, menses 10, dies 18.
|