33 -
De Sancto Iohanne XXXII
105. Iohannes XXXII, mansuetus et humilis vir, sapiens
corde, prudens in verbis, pulcra habuit eloquia, honestam duxit vitam moresque bonos de mellito
sermone. Praedecessorum suorum ammonitiones inlaesas et incolumes
custodivit.
Hic autem, aiunt quidam cives, et civitatem Classis ab hostili populo ope
multa ecclesiae tribus vicibus emit, non solum civitatem sed et abitantes in ea
cum suburbanis suis omnibus, ut factus sum, emit.
Nam observans, euangelica verba,
et cotidie intendebat, quod dicitur: «Discite quid est, misericordiam volo et
non sacrificium.»
Audite igitur per prophetam: «Nonquid manducabo carnes taurorum, aut
sanguinem hircorum potabo?» Audi et alium prophetam, Esayam, filium Amos: «Cum
extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum
multiplicaveritis preces, non audiam.»
Quare? Ubi est ergo David:
«Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me»? Certe et
alter propheta: «In die tribulationis clamabunt, et exaudiam.» Modo quid? Ubi
ergo Esaya vaticinium, quod dixisti: «Haec dicit dominus: Cum deprecatum eum
fueris, adhuc te loquente dicet: ecce adsum?» Et e cuntrario dicit: «Avertam oculos meos a
vobis.» Una vox laetificat nos, alia cuntristat. Et quare nos non exaudiet Deus invocantes se? Immo
exaudiet, sed moriamur.
Audi: «Quare manus vestrae
sanguine plenae sunt? Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum
vestrarum ab oculis meis; quaerite iudicium, subvenite oppresso, defendite
viduas, et venite et arguite me, dicit Dominus.»
Et iterum: «Vae, qui iustificatis
impium et pro munere cundempnatis iustum. Vae, qui dicitis bonum esse malum et
malum bonum dicitis, quia non est impiis gaudere, dicit Dominus. Sed si auferas
a te omnem vinculum iniquitatis et verbum murmurationis et des esurienti panem
tuum ex animo et animam humiliatam satiaberis,» Ysaias dicit, «erit Deus tuus
tecum semper et non declinabit a te. Tunc clamabis, et Dominus exaudiet te;
adhuc te loquente, dicet: ecce adsum.»
Videte, quomodo cito exaudiet
Deus observantes praecepta sua! De iustis audi iterum David: «Iunior fui et
senui, et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem.»
De peccatoribus autem quid
scriptum est? «Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitiam meam et
sumes testamentummeum per os tuum?» et cetera usque: «intelligite, qui
obliviscimini Deo, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.»
O karissimi, hic sermo ante
oculos vestros cotidie stare debet, ut, quantum soliciti sumus de timore,
tantum nobis proficiatad salutem. Vae anima illa, quae sic rapitur, quomodo
accipiter aves. Hora egressionis animae nihil nobiscum tollimus nisi peccata
quae gessimus.
Subsannamur e malignis
spiritibus, deridemur ab ipsis, et coartant sine misericordia. Cum male
attrectemur, dicunt: «Iste christianus mentitus, Christi opera in eo non
invenimus. Ecce iste iudex captus est; en iste rex lapsus est. Non quomodo una obnoxia persona, sic iste
sacerdos in profundum praecipitatus est?» Ante humanos oculos quietum iacet corpus, sed non
videtur, qualiter a malignis spiritibus trahitur anima ipsius ad poenam.
Et non solum inspectores ecclesiae
pro se examinantur, sed pro ovibus suis et pro omni populo, qui sibi commissum
est. Popularis homo fortasse pro anima sua patitur poenam, inspectores pro toto
grege. Si in tenebras exterioris immittendus est, quod animam non ad Christum
adtraxit, ubi mittendus est illi, qui christianas animas perdidit?
Non praedicasti, tacuisti; non
adquisisti; adquisitas et qui Deum serviebat cur vexasti, aut quare adflixisti?
Quare in iudicio, ubi sedebas, periurii cunscius fuisti? Quare criminis
auctor? Quare homicidii cunscius?
Nonne canon praecepit, ut episcopus nullam curam secularium per semet ipsum
sumat, ut lectionis vacet, euangelium assidue legat et doceat? Si hoc non vis
sectari, imitare isto sancto viro, aequipara beatum istum Iohannem, redime
captivos, erue iuxta prophetam eos, qui ducuntur ad mortem, praedica doce
releva labentem ovem non te iustis separare a fratribus tuis, ut una cum ipsis
beatus sis et gratia Dei in vobis vacua non sit.
106. In huius igitur temporibus Agilulphus rex Langobardorum
pacem cum Smaragdo patricio facta, per annum unum, stabilis fuit. Post namque
annum expletum Balneum Regis et civitas Tusciae quae cognominatur Orbevetus ab
exercitu invasae sunt Langobardorum.
Et in mense Aprilis et Maio
stella comis in caelo apparuit.
Et iterum fecerunt Romani pacem cum praedicto rege tribus annis. Post haec
autem invasa est Neapoli a Iohanne, et non post dies alliquos Eleutherius
postquam expulit, interfecit eum.
Et dum cum victoria reverteretur,
patriciatus dedignatus est fascibus, quamvis eunuchus fuisset, imperii iura
suscepit. Quiegressus de Ravenna Romam vellet ire, a militibus in castro
Lucceolis gladio peremptus est; cuius caput cunditum sacco Constantinopolim
imperatori delatum est.
Eo quoque tempore praedictus rex
Agilulphus notarium suum Stabilisinianum ad Focacem imperatorem legatum misit,
deinde cum legatis imperatori revertens, pacem inter utrumque facta, aliquantos
annos quieta fuit Italia.
107. Igitur, ut
diximus, Focas, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum invadens regnum,
per [octo] annorum curricula principatum tenuit. Postulante beato Bonifacio
papa statuit, Romana ut ecclesia omnium ecclesiarum et capud esset et sedis,
quod antea Constantinopolitana ecclesia prima vocabatur.
Iterumque petit ab eo praedictus
papa, ut in veteri fano, quod Romani pantheon vocabantur, destructa ydolorum
sordes, ut ecclesia sanctae et intemeratae virginis Mariae et omnium sanctorum
Dei martirum vel cunfessorum fieret, atque firmarentur, [ut] ubi omnium
cunventus daemonum cungregabantur, et ibi omnium sanctorum et Dei electorum
memoria veneraretur.
Interea exagitatum est bellum in
Orientis partibus et Aegyptiorum. Prasini et Veneti inter se civili certamine
gravissimas strages mactantes, multas Romanorum provincias, etiam et ipsam
Ierosolimam captaverunt et ecclesias depraedantes, ad nihilum redierunt, et
opes ecclesiae ornamentaqu e detulerunt, et ipsum vexillum sancta qua redempti
sumus crucis auferentes, depopulaverunt et secum detulerunt.
Heraclianus vero, qui in illis
diebus Affricam regebat, cuntra hunc Focacem rebellavit, atque veniens cum
exercitu, privaviteum regno et vita; Eraclius, eiusque filius, rem Romanam
publicam regendam suscepit.
His itaque transactis, defunctus
est hic beatissimus et sepultus est, ut suspicatus sum, in ardica beati
Apolenaris. Sedit annos 18, menses 6, dies 8.
|