36 -
De Sancto Reparato XXXV
115. Reparatus
XXXV. Iste iam senior aetate, et eius macilenta effigies erat in ecclesia beati
Petri. Hic Ravenna episcopus a tribus suis subfraganeis ordinatus est, ut mos est Romanus pontifex
consecrari. De monasterio
sancti Apolenaris quaesitus est, hic Ravenna non longe a posterula Ovilionis in
loco qui vocatur Moneta publica; exinde abba fuit. Et istius ecclesiae vicedominus fuit, post
pontificem similiter tenuit principatum.
Temporibus Constantini
imperatoris maioris, patris Eraclii et Tiberii, Constantinopolim perrexit, et
quicquid imperatori postulavit, obtinuit. Inter ceteras confirmationes exarare
iusserunt tale praeceptum, ut nullus sacerdos vel quicumque clericus qualibet
censum in publico dedisset, non ripaticum neque portaticum vel siliquacio aut
teloneum nullus ab eis exigere debuisset. Et iterum statuit atque decrevit,
sive ecclesia sive ex monasterio vel commenditos ipsius ecclesia aut stratores
vel staurofori a quocunque iudice aut exactore aut qualibet potestate essent subiecti
nisi tantummodo pontifici aut rectori ecclesiae. Et hoc decrevit, ut in tempore
consecrationis non plus quam octo dies Roma electus moram invertat.
Et iussit, et eorum effigies et
suam in tribunali cameris beati Apolenaris depingi et variis tessellis
decorari, ac subter pedibus eorum binos versus metricos describi, continens
ita:
«Is igitur socius meritis
Reparatus ut esset,
Aula novos abitus fecit flagrans per aevum.»
Et super capita imperatoris invenies ita: «Constantinus maior imperator, Eraclii
et Tiberii imperator.»
116. Verus pastor
pie cum ovibus vixit. Non sub
Romana se subiugavit sede. Sublevavit ex paupertate sacerdotes, ditavit et
ampliavit cleros, non eorum abstulit, ut modo faciunt, sed ex ecclesia
minoribus tribuebat maioribusque augumentabat. Oves gaudebant ecclesia,
pullulabat doctrina, per diem noctem vigilat. Non fuit cupiditate plenus, non
timidus, non elatus, non invidus, non castromagiae amator, repellens
philargiriam, cenodoxiam recusabat, fugiebat accidiam, spretor superbiam. Talis
fuit, sicut dixit Dominus: «Verus Israelita, in quo dolus non fuit.»
Quomodo recordamur seniores
dicere de bonitatibus pontificum, et modo multa in eis mala conspicimus? Ipsi,
qui vas fractum sanare
debuerunt, sanum ipsi cunfringunt. Heu quanta nos cooperiunt lamenta, quanti
nos luctus, et quantis impedimur lacrimis fletibusque et singultibus! Et qui in
simplicitate cordis Deum deprecari debent, maxime blasphemant, et commissa
peccata, ut liberentur a malis pastoribus, deposcunt.
Haec oratio in peccatis est iuxta
illud: «Et oratio eius fiat in peccatis.» Sed melius est a Deo cotidie clamando
liberari, quam tacendo sub impiorum manibus redigi. Scriptum namque est: «In
tribulatione invocasti me, et liberavi te,» et alibi: «Invoca me in die
tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me.»
Haec promissa firmiter teneamus,
quia exaudiet et liberat Deus petentes se in tempore angustiae. Moises clamando
liberatus est de manu Pharaonis; Ezechias clamando ex caelis angelum promeruit,
qui pro eo centum et octuaginta quinque milia ex Assiriorum castris prostravit;
Petrus orando ereptus est de manu Herodis.
Quis deprecatus est Deum non
dissimulando, sed ex totis viribus, non est ereptus de manibus inimici? Audi
Dominum in euangelio dicentem: «Iudex erat in civitate, qui Deum non timebat
nec hominem verebatur. Vidua
quaedam molesta erat ei cotidie dicens: Vindica me de adversario meo» et
cetera. Ait autem ipse Dominus: «Deus autem non faciet vindictam electorum
suorum clamantium ad se die ac nocte?»
Ideo oportet semper orare et non
deficere, sicut iste sanctus pontifex orationibus omnia obtinebat magis quam
pretio. Mortuus igitur et sepultus est in ecclesia beati Apolenaris.
Epitaphium ipsius deletum est. Obiit, ut diximus, 3. Kalendas Augusti. Sedit
annos 5, menses 9, dies. . .
|