37 -
De Sancto Theodoro XXXVI
117. Theodorus
XXXVI. Iste iuvenis aetate, terribili forma, orridus aspectu et omni
fallacitate plenus. In ecclesia Apostolorum hic Ravennae a suis episcopis
cunsecratus fuit. Plures malitias de eo seniores nostri retulerunt. Miror, quomodo die uno in suis malis
actionibus sedem obtinere valuit. Usque istius ingressum statuta ecclesia, quae
in tempore Felicis papae inter sacerdotes, clerum et archiepiscopum facta sunt,
permanserunt. Crudelitatem ipsius in medium proferamus.
Quartam a clericis subripuit. Scripta
statuta ecclesia. . . . continebatur, rogo praecepit cuncremari. Pondera panium
constituit, vini minuit mensuras. Deinceps multa et alia addidit gravamina,
quae hic, dum ad cetera ire conor, lacrimante calamo adsignare non valeo.
118. In diebus igitur illis facta est famis valida in tota
terra ista, et ipse deglutivit totius regionis frumentum. Cum vero sacerdotes
non invenirent unde emerent, ierunt ad illum supplicantes, ut auxilium
tribueret illis. Ille autem accersitum archidiaconum nomine Theodorum et
archipresbiterum similiter nomine Theodorum, dixit ad eos: «Dicite sacerdotibus
ecclesiae et clero universo: «Quare vos inopia famis cunsumit? Si dimittitis omnem quartam ecclesiae et tantum
per anni circulum pro quarta donum accipiatis secundum providentiam pontificis,
modo relevabo inopiam vestram.» Qui diu castigati, gravescente fame,
cunsenserunt; et ab illo tempore quarta a clericis istius ecclesiae sublata est
usque in praesentem diem.
Consuetudo vero Ecclesii, quae in
singulis voluminibus per unumquodque officium erat scripta, abstulit et igne
cunsumpsit. Quadam die sedens in cathedra dignitatis, dum murmur sacerdotum et
clericorum esse adversus eum de consuetudine Ecclesii, quomodo unus ex officio
habere potuisset, videns se superatum, palam omnibus dixit: «Credite mihi,
filii, quia ego in omnibus vestram consuetudinem non usurpo, sed magis
augumento.» Et data
obligatione in ecclesiae coetu, ut quicumque ex illis consuetudines, ubique
scriptas reperissent, ante eum allatae fuissent.
Quod, cum multae cedulae ante eum
allatae fuissent, in machinatione cordis mala placuit illi. Ille vero quasi cum
gaudio accepisset, serena fronte coram omnibus, sed in pectore vulnus
saevissimum erat, dixit iterum illis: «Exquirite etiam adhuc, ut inveniatis, et
fiat cunfirmatio talis inter me et vos, ut nunquam inter vos et meos posteros
lites adcrescant.
Illi iterum abierunt et scrutati
sunt diligenter, quas mox, ut invenire potuerunt, adduxerunt ad illum. Ille
vero fraudulenter simulabat omnes cedulas et ait ad illos: «Ite modo, ut mecum
volutem, qualiter cunfirmem, et nunquam causatio iteretur.» Et accepta omnia coartans in volumina
singula, in fornace istius balnei igne cuncremavit.
Talia iste cum suas oves egit
periuria pontificis, et seductio mala decepit. Utinam quia non cathedra
pastoris, vel etiam loco mercenarii tenuisset! Iste in sua sede ut lupus in
grege, leo inter quadrupedia, geracis inter volatilia, procella in maturis
fructibus. Quid illi profuit pontificium? Qui etiam usque hodie, quando
sepulcrum eius clerici mentiuntur, qui etiam post curricula annorum fortasse
180, corpus eius ubi umatum et destructum requiescit, maledictionem et cunvitia
dicunt. Etiam ceteri, qui ignorant, ad scientes dicunt: «Insinuate nobis, ubi
requiescit ille iniquissimus praesul.»
119. Tempore
namque illo aedificatum est monasterium beati Theodori dyaconi a Theodoro
patricio non longe a loco qui vocatur Chalchi, iuxta ecclesiam beati Martini
cunfessoris qui vocatur Caelum aureum, quam Theodoricus haedificavit rex, sed
sub potestate istius pontificis relatus.
Fecit supradictus patricius et
exarchus calices aureos tres in hac sancta Ravennate ecclesia, qui sunt in
praesentem diem.
Cotidieque cuncurrebat ad
monasterium sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas, ubi Deo volente ego abba
existo; et ibidem requiescit cum Ageta coniuge sua.
Et fecit thecam super ipsius
virginis altare ex blacta alithino preciosissimam, habentem historiam, quomodo
Deus fecit caelum et terram et creaturas mundi et Adam et progenies illius.
Quis similem cunspexit? Deo favente usque hodie permanet.
Ecclesia vero beati Pauli
apostoli, posita est prope Wandalariam, ipse cum isto pontifice exaltaverunt et
adauxerunt, quia antea sinagoga Iudeorum describebatur.
120. Istius
patricii temporibus coepit Iohanicis nomine in eius palatio hic Ravennae
sapientia pullularet. Causa vero, proqua in medio proferamus, non tacitam
relinquamus.
Contigit eo tempore, notarius
praedicti exarchi divino iussu mortuus est, pro quo lamentabatur patricius, non
solum pro morte eius, sed plus, quia non habebat similem virum sapientissimum,
qui potuisset epistolas imperiales cunponere vel ceteras scripturas cartulis,
quas necesse erat, in palatio perficere.
Cum autem ille suam tristitiam
indicasset, dixerunt ad illum: «Nullam dubitationem
dominus noster ex hac abeat causa. Est hic adolescens unus Iohanicius nomine,
scriba peritissimus, in scripturis doctus, in sapientia fecundus, in consilio
providus, in sermone verax, cautus eloquio omnique scientia plenus,
nobilissimis ortus natalibus. Si mox iusseritis venire et ante tuum cunspectum adstare, tunc placebit
tibi, Grecis et Latinis literis qui eruditus est.»
Quo audito verbo, quod dicebatur,
exilaratus, praecepit eum venire. Et stetit ante eum, despexitque eum in corde
suo, eo quod brevis erat forma et indecoris aspectu. Horruit visibilia, dilexit
postmodum invisibilia. «Infirma mundi elegit Deus, ut cunfundat fortia.»
Patricius autem cunversus ad
obtimates huius civitatis dixit: «Putatis, quod ipse hoc palatium per suam
scientiam tuere poterit? Non puto.»
Et dixerunt ei: «Iubeat dominus
noster interrogare eum; quod si non valet, recedat.» Iussitque deferri epistolam, quae ad se de
inperatorem venerat Grece scriptam, dixitque ei patricius: «Lege.» At ille prostratus ante pedes eius,
surrexit displicuitque et ait: «Iubes, domine mi, ut Grece legam, ut exarata
est, an Latina verba?» Quia Grece ut Latine utebatur et Latina ut Greca
tenebat.
Tunc admiratus patricius una cum
maioribus et coetu populo, iussit deferri praeceptum Latinis literis exaratum,
et praecipiens ei dixit: «Tolle hoc praeceptum in manu tua et lege idem Grecis
verbis.»
Accipiens vero ille, legit Grece
per totum. Tunc placuit patricio sententiam eiusdem Iohanicis, et glorificavit
Deum, qui abstulit animam, animatum restituit corpus. Iussitque nisi per suam
scientiam extra palatium nullatenus moveret pedes, sed cotidie ante eius stare
aspectum.
Is itaque gestis, post tertium
vero annum imperator Constantinopolitanus iussit exarare epistolam ad hunc
patricium continentem ita: «Mitte ad me virum illum, qui tales cunpositiones,
quas ad me misisti, et carmina fingit.» Qui, honerata roborea travi diversa necessitate, misit eum in
Cunstantinopolim. Et cum eum
intuitus fuisset imperator, incredibilis fuit de eius scientia. Post dies vero
paucos eius claruit doctrina, et inter primates eum habuit.
121. Igitur
Theodorus istius civitatis pontifex non recedebat a nequitia infinita, quam
coeperat. Quando anplectabatur presbiteros, omnes diaconos repellebat; post
vindictam exercitam iterum diligebat diaconos et presbiteros hodiebat. Tales dissensiones ante eos nequissimus
serebat sator et utrumque mellificabat.
Post vero omnes in paupertate
redegit et penuria nimis affligit, per grandem necessitatem omnes indignati
sunt maxima ira. In die namque vigilia nativitatis Domini ierunt sacerdotes
unanimiter ad Theodorum archipresbiterum et ad Theodorum archidiaconum, et
dixerunt eis: «Dic domino nostro pontifici: «Male contra nos agit, satis nos
opprimit sive stimulat, multa gravamina super nos imponit, quae tolerare,
minime possumus. Quartas nobis per occasiones abstulit, statuta apostolica
cunfregit, consuetudines ecclesiae incendit, matriculas demit, a gremio nos
ecclesia repellit, euangelica dissimulat, corpora affligit, substantias
diripit, facultates tollit, censuales nos esse nititur. Iram illius tolerare
non possimus.»
Illi autem euntes narraverunt
clericorum verba in aures pontificis. Ille, omnibus verbis auditis, quasi
missile suscipiens telum, statim in ira versus, ait eis: «Vos irritatis cleros,
vos haec verba in ora eorum ponitis. Certe, qui hoc dixerunt, nunquam in melius
proficient.»
Et cunversus ad archipresbiterum,
dixit: «Tu es huius verborum sceleris auctor, tu sacerdotum seditionis caput,
tu plenissime acerrimus hostis, tu cuncitator plebium, infestissimus undique
adversarius es. Faciam post hanc festivitatem, quod nunquam alium voces
lacesses.»
In ipsa vero ira perrexerunt
omnes ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis celebrare vigilias. Et post
vero expletum officium retulerunt verba pontificis ad clerum universum; et
indignati sunt, cunsiliantesque mutuo, abierunt singuli in locum suum.
Tunc Theodorus archipresbiterum
ivit ad Theodorum archidiaconum, cunsobrinum suum, in monasterio sancti Andreae
apostoli, quod est fundatum non longe ab ecclesia Gothorum, prope domum quae
vocatur Mariniana. Pulsante
eo ostium ianua, venerunt famuli domum, percussorem ligni inquirere, quis
esset. At ille dedit notitiam, quia: «Ego sum.»
Illi autem citius abeuntes narraverunt, dicentes: «Theodorus archipresbiter
ostium pulsat, vult ad te ingredi.» Rapidissimus alius venit et dixit, quia in
monasterio erat. Et archidiaconum
ait: «Quid prodest, quod loquimur, quia ad effectum non pervenimus?»
Dixerunt ei domestici sui: «Quid
est hoc, quod irascetis? Caro tua proxima est, si tunc tuus est, loquere cum
eo; non separemeni. Quod si pontifex contra te saevierit, ille pro te quomodo
verba proferat?»
Et ingressus in praedicto
monasterio, locuti sunt inter se mutuo; et antequam separarentur, dixerunt
inter se: «Quomodo haec consilia nostra stabilia erunt, quod locuti sumus?»
Archipresbiter dixit: «Deus
omnipotens sit inter nos mediator et iste apostolus eius, et in die iudicii
inter me et te: quitransgressus fuerit, requirat Deus causam fallaciae.»
Archidiaconus respondit: «Fiat,
sic fiat. Talis terminus inter nos firmatus est, quem transgredere nemo
possumus.» «Omnes presbiteros istius aedis ad me cuncurrunt, tu cunvoca
diaconos omnes et ceteros ecclesiae. Eamus ad ecclesiam beati Apolenaris, et
intrantes domum Antioceni viri, stemus ibi ibique missas audiamus. Nullus cum
eo hodie ministret. Repellamus eum, quod non sit pastor noster.»
His dictis, abscedit. Nocte vero
eadem ierunt omnes ad ecclesiam beatae virginis Mariae celebrare missarum
solempnia; et locuti clam cum singulis officialibus, cunsenserunt et dixerunt:
«Utinam ante factum fuisset, ut non in talem devenissemus penuriam.» Expleta
vero missa in ecclesia Apostolorum, insurgente aurora, cum Phebea lumina terram
lustrassent, perrexerunt omnes unanimes ad ecclesiam beati Apolenaris, quae
sita est in civitate dudum Classis; et exclamantes ploraverunt amaro animo.
Factum est autem, postquam radius
solis orbe emicuit, misit praedictus pontifex notarium iuxta consuetudinem, ut
vocaret sacerdotes, ut procederet in ecclesia et missas celebraret. Qui cum
venisset, nullum ex eis invenit; et reversus nunciavit ei.
At ille ait: «Fortasse dormiunt,
pro eo quod in hac nocte fatigati fuerunt, ideo sopore depressi sunt.»
Sustinentes autem eo quasi una hora diei, iterum misit notarium, et non invenit
aliquem eorum; nunciavitque ei, quia onmes desunt.
Et ait ille: «Quid est hoc?
Qualis iam hora est? Si non omnes venerunt, vel etiam quanticumque sunt
veniant.» Respunderunt autem de circumstantibus, dixit ei: «Non aestimet
dominus noster nisi quod ego dico: nullum hodie ex tuis sacerdotibus reperies,
qui tecum ad altare in hac solempnitate accedat.»
Dixitque ille: «Quare?» Et ait
iterum: «Quia omnes transmearunt Cesareae calles, ad sanctum ierunt Apolenarem,
et ibidem missam celebrant presbiteri, diacones, subdiacones, acolithi,
ostiarii, lectores cantoresque, diverso clero, illuc ambulaverunt; non est
relictus ex eis neque unus; sola ecclesia est, non est ullus custos.
Asserebant, se valde afflicti esse, migraverunt.»
Tunc surrexit de sella, ubi
sedebat, dedit sibi alapam in fronte, dicens: «Heu victus sum.» Ab alto trahens
suspiria pectore, se ipsum lamentans, cubiculum introivit. Plebes autem in
ecclesia mirabatur, ignorans huiuscemodi causam.
122. His ita
peractis, statim pontifex misit nobiles viros cum velocissimis equis, ut
satisfacti omnes ad ecclesiam reverterent.
Illi vero, cum vidissent eos ad
se venientes, mox levaverunt se omnes, submissi humo vultibus, et magna voce,
antequam legati pontificis locuti fuissent, dixerunt: «Recedite, quia non
habemus pastorem, sed interfectorem. Quando in hunc regressus est ovile, non
talem, ut facit, dedit promissa.
«Surge, sancte Apolenaris,
celebra nobis missam die nativitatis Domini. Te nobis dedit sanctus
Petrus pastorem. Ideo tui sumus oves. Ad te cuncurrimus, salva nos. Non hic consecrationem accepisti, sed ipse
apostolus suis te beavit manibus et Spiritum sanctum tribuit; ad nos direxit,
et nos tuam recepimus praedicationem. Ad gubernandum missus es, non ad delendum. Tu ante aequissimum iudice stas,
certa pro nobis, confringe ora cruenta lupi, ut nos deducere valeas per amoena
pascua Christi.
«Quod si non surrexeris et hodie
in hac nativitate missas non celebraveris, omnes unanimiter statim ex domo tua
egredimur etproficiscimur Romam ad beatum Petrum magistrum tuum, et cum
lamentationibus ante eum prosternemus, et cum ingenti luctu immensoque fletu
magnisque cum suspiriis dicemus: «Fuimus ad discipulum tuum, praesulem nostrum
et praedicatorem, quem nobis dedisti, et noluit missas in tali praecipuo die
nativitatis Domini celebrare. Aut vindica nos de eo, aut da nobis novum pastorem, qui nos defendat deore
draconis, qui infra nostra moenia cubat et nostras cundoleat afflictiones. Ecce tu ipse, pastor bone, nosti, quia
multi ex tuis ovibus retro abierunt pro nimia gravamina et famis penuria,
recesseruntque a sancto mandato et a doctrina tua, nequissimus praesul
suffocante.» Quod si non nos audierit, exinde vergimus Constantinopolim ad
imperatorem et quaerentes illi patrem et pastorem.»
In his autem dictis talis
lamentatio luctusque ingens ex utrisque partibus fuit, ut illi, qui ad
pontificem versi sunt, pro intemperatis lacrimis atque murmurationibus omnium
illorum clericorum vix verba dare valuerunt atque legationem explere
nequiverunt.
Tunc Theodorus archiepiscopus, metuens hoc, tristis ad palatium cum magna
festinatione profectus est et omnia, quae acciderunt sibi, retulit patricio cum
moerore, dicens: «Dereliquerunt me oves meae, expoliatus sum pastorali honore
et repulsus spretusque.
Grege Domini mihi commisso quaerit sibi pastorem alium; properaverunt
Classem, et ingressi in ecclesiam beati Apolenaris, accusantme aput Deum et
derident me.»
Patricius vero subito misit
nobiles viros, ut revocarent universos cleros, et eorum omnes consuetudines in
pristinas restitueret. Illi autem indignati coeperunt flere et dixerunt: «Si
Constantinopolim attigemus, etiam et super exarchum hunc querelabimus, quia
antea corrigere eum noluit. Non venimus, sed usque horam nonam expectabimus
hunc beatum Apolenarem pontificem nostrum; quod si moras fecerit, Romam
grediemur.»
Et reversi, largas fundentes
lacrimas, nunciaverunt pontifici et patricio ut audierunt, et lamentabantur.
Addiderunt, quod talis luctus mugitusque infra ipsam resonat ecclesiam, qualis
nunquam nec auditus nec visus in tota Classe fuit. «Etiam et audientes illorum
moerentium voces, cum ipsis amare flevimus.»
Tunc archiepiscopus moerore valde
conflictus, voluit se pedibus patricii prosternere; ait enim ingenti luctu:
«Obsecro tuamclementiam, non vos pigeat illuc ire et fatigium pro me habere, ut
spondeas pro me, omnia facturus pollicere, iuxta quod illis placet, et ex rebus
ecclesia non amplius nisi ut unus ex illis particeps sum.»
Tunc patricius faleras equum
superimponi iussit, ascendit desuper, venit ad praedictum martiris sepulcrum,
et cunvocans omnes ad se, fudit lenia verba pacificaque, et secum reduxit,
promittens omnia emendare, sicut nuper audistis. Et venerunt et missas et
vesperum una hora celebraverunt cum mansueto pontifice, vesperascente die.
123. Alio vero
die venit exarchus ad domum ecclesiae, et sedit cum archiepiscopo et cunctis
presbiteris, a terga eorum diaconi stantes, una cum omni clero ecclesiae
steterunt in cunflictum.
Cum multa controversia et alterna
verba inter eos essent, convictus est pontifex, et statim restaurati sunt omnes
de honore et dignitatibus, et sortiti sunt opes ecclesiae, et non fuit ex eis
aliquis, qui quandam partem ecclesiae non haberet, etiam et subtractos actores
et prastias ab huius ecclesiae familiaribus, et perrexerunt omnes laeti ad
monasteria sua, et benedicebat Deum.
Quibus antea solus pontifex
utebatur, postea omnes sortiti sunt, et ex illo die tale foedus inter
pontificem et sacerdotes statutum est, antequam cunsecraretur, per
repromissionem, ut familiares ecclesia auctoriam curationem habeant.
124. Igitur post
paululum tempus ipse praesul dolorem in pectore servans nocendi suis
sacerdotibus, recordatusque malum, quod in eum exercuerunt, et quia minime poterat,
ut volebat, suos parentes de rebus ditare ecclesia, occulte suggestionem Romam
mittens ad Agathonem papam, quasi pro causa sanctarum Dei ecclesiarum in fide
catholica cum eo tractaturus, illuc eum iuberet venire.
Qui mox scripsit epistolam, ut
Theodorus praesul pro sancta et intemerata fide catholica Romam properaret. Qui
ostensam coram omnibus suis sacerdotibus legens replicuit dixitque ad illos:
«Quid vobis videtur? Ecce apostolicam epistolam vidistis, et quod infra
cuntinet scitis: quid vobis videtur? Extra vestram non faciam voluntate. Unum
abeamus cunsilium, fratres, una voluntas, unus animus sicemus et antecessemus.»
Illi vero in simplicitate
respundentes, nescientes occultum cunsilium, dixerunt: «Oportet nos omnibus pro
fide orthodoxa etsancta Dei ecclesia mortis subiacere periculo.»
Cum autem pervenisset Romam,
subiungavit se suamque ecclesiam sub Romano pontifice. Romanus gavisus pontifex, qui adquisierat quae
praecessores sui perdiderant, gratulanter suscepit eum et cunsensit ei quicquid
postulavit, et quod petit largitus est voluntati eius.
Mortuus vero Agathus papa, cum
successore Leone omnia placita adimplevit; statutaque inter se fecerunt, ut,
qualem electum hic ex Ravenna sacerdotes Romam deportasset, ipsum cunsecrasset;
non amplius in tempore cunsecrationis Romae manerent nisi octo diebus; ultra
iam illuc non veniret, nisi die natalis apostolorum legatum ex sacerdotibus
mitteret; et Ravennensis pontifex esset quietus, et alia multa capitula, quae
non possimus exarare, cunfirmata per manum Leonis cum presbiteris.
Igitur obiit iste ferocissimus
die 18. mensis Ianuarii, cum multa alacritate sacerdotum et omnium gratulatione
humu submersus est, in ardica beati Apolenaris consubtus iacet. Epitaphium vero
eius clare legere non potui. Sedit annos 13, menses 3 et dies 20.
|