Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 38 - De Sancto Damiano XXXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

38 - De Sancto Damiano XXXVII

 

125. Damianus XXXVII. brevi corpore, non satis pinguis, ex isto ovile, cunsecratus Romae, humilis homo, mansuetus et pius. Eo regente cathedram, magna quies in sacerdotibus et populo fuit.

Sicut nobis vetustiore retulerunt, audite. Contigit eo tempore, sicut narrante audivi, venit quaedam mulier cum infante parvulo, ut pontifex Spiritum sanctum per manum inpositionis et unctionem crismatis daret; ille vero tondebatur. Manipularii namque eius dixerunt mulieri: «Expecta donec tondebatur

Illa autem vociferabat, dicens: «O quanta insania, viri! Puer moritur, et non vultis subvenire animae praecedentis neque nunciare, et ego taceo? Cucurrite, dicite domino pontifici, ut cunsignet hunc parvulum, quia in extremis est, antequam moriatur, ne post funus pueri noxii teneamini

Illis autem habeuntibus et moram facientibus, mortuus est puer. Tunc mulier coepit vociferare et magnis vocibus clamare theatrumque exitare, plangore tubicinum spargebat in vulgus.

Audiens haec pontifex coepit interrogare, quid hoc esset. Et illi volentes obtegere huius facta rei, avertere pontificem abira, et non potuerunt.

Mulier vero exclamavit: «Ecce multis hic morata sum horis, et nullus nunciare voluit ex tuis, ut cunsignasses puerum; modo vero anima eius non est in eo. Corpus mortuum quomodo potest paraclitum suspicere Spiritus sancti, tu videris, optime praesul

Tunc accipiens eum pontifex in umas suas, valde gemens et flens ingressus est post absidam ecclesiae, prostravitque se cum eo pronus in terra flens et orans diutissime, caeleste Dominum invocante. Eo autem orante, reversa est anima pueri in viscera eius, et cunsignans eum, emisit spiritum.

Eo namque tempore reversus est praedictus Iohanicis Constantinopolim Ravennam, et claruit eius sapientia in tota Italia.

126. Nos vero fratres semper in excubiis sumus, sicut milites in procinctu; et quando omnipotentis Dei nostri miracula audimus, gratulamur, quia dignatus est labentes ad regnum erigere; et quando diabolum audimus aliquem laedere et suis laqueis inretire, tristamur, quia captus ille non certavit fortiter cuntra invisibilem hostem. Sed tamen nullus adversus eum dimicare poterit, nisi caeleste fuerit clipeo munitus. Ille tergiversator, ut qui se altissimus esse voluit et Filium Dei derisit, si non vos stare pigeat, audietis, qualia sua calliditatis opera in istius praesulis temporibus in hac seminavit civitatem.

In priscis igitur temporibus cunsuetudo orta fuit, usque nunc talis horrenda et cavenda, detrahenda, iniqua, fuit et permanet usque nunc. Die omni dominico vel apostolorum die Ravennensis cives non solum illustres, sed homines diversae aetatis, iuvenes et ephibi, mediocres et parvuli, promiscui sexus, ut diximus, post refectionem per diversas portas aggregatim egredientes, ad pugnam procedunt. Delirati et insani, quando sine causa inter se morti subiciunt.

127. Contigit eo, ut diximus, tempore, ut Tiguriensis porta iniret certamen cum posterula quae vocatur Summus vicus iuxta fossam Lamisem. Qui ingressi in prima fronte a fundibalariis insecuti, terga Pusterulenses dederunt. Tigurienses vero eos insequentes, multa straverunt corpora humo et venerunt ad praedictam pusterulam, minaverunt residuis infra et cunfrigerunt molchos et serras, cum victoria in sua reversi sunt domos.

Et post dies octo, dominico ex utrasque egressi sunt portas; et parvuli cum modica orbitella, sicut mos erat illorum, relicto ludo, irruentos inter se, cum baculis sua capita fregerunt. Alii vero se interficiebant procul manibus missile saxo; alii rugitum runbulorum territi per diversa fugiebant loca; alii vero hinc et inde induti iuvenilibus armis, contra senes strages iniebant coaevos. Et non erat ulla requies.

Undique vulgo caedentium gladio ex Pusterulae parte mortui sunt; alii namque semivivi relicto, et calidus efluebat sanguine vero de pectore rivus, et alii erant, quorum ore aperto emanabat roseus sanguis; multique ex corporis plaga largissima fundebant cruorem, oreque terra mordente, spiritum exalabant.

Quicumque vero suis hostibus petebat vitam, dicens: «Heu anima, anima mea,» cessabat ictus, et non occidebatur. Ita et nunc, quose cunfidit mori et vitam animae postulat, sinit eum vivere, et ultra non percutitur. Factaque est plaga magna in regione illa, qualis non fuit aliquando a priscis temporibus, quam seniores nostri memorare potuissent. Ecce perditio prima in regione illa et luctus et vae. Secunda vero perditio et interemptio maxima lamentatio est.

128. His itaque gestis, post has strages modica quies fuit. Diabolus vero perniciosissimus et invisibilis hostis, invidus generi humano, stimulavit Posterulensium corda, et quasi quis hostium pulsans, sic eorum cotidie praecordia vorabantur.

Initoque omnes consilio, qualiter possent Tegurienses viros morti subicere et funditus eradicare, tunc unusquisque dixit ad cumpatrem suum et cuntubernalem amicum: «Quid adhuc nobis vita? Ecce omnes socios nostros Tigurienses interfecerunt viros, et nos dominico die interimere moliuntur. Natos relinquamus orfanos, nesciemus cui servituri sunt; uxores nostrae remanebunt viduae; omnem censum nostrum inimici nostri deglutient. Ut quid nobis adhuc vita? Sumus fortissima pectora in bello.» Et elevata voce omnes fleverunt.

Post depositum luctum dixerunt: «Venite, insidiemur illis. Occulte aptemus contra eos dolosa mendacia et improba fingamus verba et decipiamus eos in falsa humilitate

Subsequente die dominico infra Ursianam ecelesiam rogaverunt clam Posterulenses viros, et ut Tegurienses pranderent cum illis, et petierunt, ne quis sciret. Expletis vero divinis eloquiis, abiit unusquisque ad petitorem suum, et per mansiones singulas dispersi, et per diversis dapibus propinaverunt mortem. Alii vero pugione perhempti humo commendati sunt; alii vero securibus cerebro illisi in stabulo sub stercore equorum sepulti sunt, ne signa interfectionis invenirentur; nonnulli vero missile per femur transfossi sunt telo; aliique pulsantibus pannis exuti cloacas proiecti sunt; alii namque celidonio mucrone irruentes, dies finierunt et vitam; multi vero percussi volatili ferro in cuniculam proiecti, luto obtecti sunt. Tegurienses miseri a Postirulensibus diversis poenis sunt interempti, et sie occulte factum est, ut nec interfectionis nec sepulturae signum neque amicorum quis scire potuisset.

Alia vero die fit luctus ingens, moerore undique, tota in luctu civitas morabatur. Clausa sunt balnea, cessaverunt spectacula publica, mercatores retexerunt pedes, oppilaverunt caupones tabernas, nondinatoris reliquerunt negotia, sacerdotes gemebant in ecclesiis, seniores lugebant, omnes iuvenes in plateis erant moerentes, omnis maritus sumpsit lamentum, matronaeque a thoro maritali moerebant, viduae indutae sunt veste lugubri, speciositas virginum immutata est, parvuli singultibus nimium quatiebantur, in amaritudine animae omnes afflicti erant.

Alii plorabant patrem ignotae mortis, alii spcetabant filios, nescientes, si esset fugitivi, alii fratrum ignorantes periculum, alii viros spectantes, nec quid certius sciebant; unusquisque diversas illuc atque illuc incedebant vias, quaerentes et minime eorum inveniebant.

Verba vero moerentium haec erant: «Si vero terra eos absorbuit, forte aliquis eorum vidisset; si in profundo pelagi demersiessent, fluctus nobis eorum corpora reddidissent; si bestiae devorassent, ossa non deglutissent; si quis ipso gladio interfecissent, cruor vero mortem eorum nobis ostenderet.» Et multa alia opinabant lugentes populi, submissi humo, capillos et barbas extrahentes, unguibus ora foedantes, vestes a pectore scindentes, fratres et cognatos, filios et nepotes plorantes, amissos cunsanguineos requirentes, tota cives finierunt ebdomada in lamento.

129. Tunc sanctus vir Damianus videns hanc civitatem in tanto luctu morantem, ipse se, in maximis dedit lamentis. Die dominico praedicavit ieiunium, ut secunda, tertia et quarta feria incessanter Deum deprecaretur, ut de caelo auxilio divino muniti, alicui hoc excidium revelaret.

Praesul vero praecepit populo, ut segregatim incederet. Ipse cum clericis et monachis in unam partem, laici vero, senes, adolescentes et pueri unus praecepit ut esset chorus; nuptae vero mulieres et innuptae, viduae et puellae in alteram partem; turma vero pauperum separatim. Non omnes in unum incedebant, sed separatim, quasi medio iactu lapidis.

Sacerdotes vero, sanctis depositis vestibus, saccos induti sunt, et sparso in capitibus cinere et pedibus nudis incedebant. Omnes nobiles et ignobiles ciliciis se operierunt, inculta capita squallidaque barba moerendo incedebant. Matronae, depositis vestibus iocunditatis, lugubrem indutae sunt vestes. Omnes decalvabant vertices suas et cutem nudabant. Speciositas virginum sublata est abstulerunt a se mutatorias vestes et pallia proieceruntque a se inaures et anulos et dextralia et pereselidas et munilia et olfactoria et acus et specula et lunulas et liliola praesina et laudosias et omnia iocunda et cuncupiscibilia proiecti, carmen lamentationis indutae sunt.

Parvuli ab uberibus matris suspensi sunt; planctus hominum, mugitus parvulorum, fletus matrum, mugitus bovum, innitus equorum, balatus pecorum, ceterumque feminarum, animalium, tota civitas cunclamabant.

Expletis tribus diebus afflictionis, ante solis occasum omnipotens Deus, qui revelat profunda de tenebris et abscondita producit in lucem, fecit mirabilia, qualia nunquam in gentibus audita sunt. Ab amphitheatro, quod fuit priscis temporibus iuxta porta quae vocatur Aurea, usque ad iam dictam posterulam factus est quasi crepitus et sonitus ingens, et elevatus est fumus quasi nebula, et hiens terra omnes mortuos, quos infra se clausos habuit, quos Posterulenses demoliti sunt, cum nimio foetore in suo sinum ostendit. Tunc populi, audito sonitu, ad foetorem currentes, invenerunt singuli mortuos suos per singulas casas, infra plagas vermes nutrientes.

Tunc adprehenderunt homicidas, iudicaverunt eis digna factis et regionem ipsam cum haedificiis subverterunt et ad nihilum redigerunt, et vocaverunt illam regionem Latronum usque in praesentem diem. Non solum ipsi, sed et coniuges et filii eorum diversos modos poenarum perpessi sunt. De rebus vero eorum nihil aliquis contingere voluit, sed pyrae traditae sunt ad pontem qui vocatur Milvius, qui nuper diruptus est, et idem in ipsa regionem fuit Latronum iuxta tribunal monasterii beati cunfessoris Christi Severini.

130. Igitur fuit in hac civitate Ravennae vir religiosissimus et bonae famae; et quando ad Ursianam ecclesiam veniebat, eiusque superiori columnae templi parte murorum scapulae adhaerebant. Ante introitum missarum psalmos cantabat, cum nullo homine aliquando ibidem colloquia habebat, et post introitum missarum semper in faciem pontificis intuebatur.

Quadam vero die iussit eum pontifex adire ad benedictionem sancti Apolenaris, ut esset particeps pontificis mensae. Post extensum dapibus ventrem et fibras pectoris repleta essent musto, sed tamen sobrii mente, interrogavit eum pontifex, quid hoc esset, quod in ecclesia semper in eius aspiciebat vultum.

At ille respondens, dixit: «Non te intueor, optime praesul, tantum, quantum illum qui post tergum tuum stat, cuius pulcritudinem non pleniter tolerare possum. Et cum sanctificas, iuxta te stat. Vultus tuus modo non est ipse, qui tunc; est semper tecum ad missarum solemnia et nunquam te deserit

Post aliquot vero dies secessit in pace; et audierunt eum quidam dicentem ante tempus obiti sui, quod quadam dominico die, dum nocte antiphonam ad benedictiones cantarent omnes et dicerent: «Montes et colles cantabant coram Deo laudestestificabat hic, quod etiam ipsi lapides ecclesia, columnae et lastae atque latere, tegulae necnon etiam omnia metalla, praedicta antiphonam simul cum omnibus cantabant.

Post igitur virum istum humatum, iussit pontifex ad praedictam columpnam cancellos modicos fieri, ut ne quis basis columpnae, ubi sancti steterunt pedes, indignis pedibus attererent, et modicam crucem infigi iussit pro memoriale sempiterno, quod permanet usque in praesentem diem.

131. Sed et de Iohanne abbate monasterii sancti Iohannis, trans Cesaream situm in dudum Classis, quod vocatur Ad Titum, nonpraetermittamus.

Fuit iste temporibus huius Damiani antistis presbiter homine Iohannes, abbatem monasterii sancti Iohannis qui vocatur [Ad] Titum, quod rustici nescientes vocant eum Ad Pinum. Qui praedictus presbiter, cum multas altercationes et iudicia de rebus sui monasteni beati Iohannis cum singulis hominibus haberet et nullatenus finis imposita fuisset, sed maxime volebant multi praedia monasterii iniuste deglutire, attigit Constantinopolim, et moratus igitur ibidem multis diebus, faciem imperatoris non vidit.

Qui infra semet ipsum varia consilia volvens, die quadam stetit deorsum iuxta murum cubiculi, ubi imperator sedebat sursum, istius vocatorii de adventum Domini dicens: «Qui venturus est veniet, et non tardabit; regnum in manu eius et potestas et imperiumImperator audiens haec, delectabatur abscultans. Ivitque thironos, voluit eum amovere de eo loco; et iussit imperator desuper, ne quis ei esset molestus, donec expleret.

Finitoque toto invitatorio, vocavit eum sursum; stetitque ante imperatorem et suam, pro qua venerat, causam ordinabiliter cognitam fecit. Iussitque imperator tale exarare praeceptum, ut ipsa res in eo monasterio in perpetuum esset et ut ipsum munimen pro sempiterna lege fuisset.

Post haec autem prostravit se pedibus diu praedictus presbiter Iohannes, flens agensque: «Iubeat mihi dominus meus exarare epistolam ad exarchum, ut non obligata fideiussor meus tollat, quia crastina dies erit constitutum placitum, ut ego cum adversario meo in conflictu stare debuissemParuit autem imperator postulationis eius et iussit scribere epistolam ad exarchum, ut nullam distinctionem de hac fieret causa, neque in iudicio eum quis deduceret, nec obligata fideiussor tolleret, nec ullo modo eum molestaret.

Scripta vero epistola, quali mense, quali die vel hora, munita sigillo, data manibus eius, secessit et venit vesperascente die ad portum ipsius Constantinopolitanae civitatis, ut forte usum navis discurrentis Ravennae aut ad Siciliam invenire potuisset. Et requisitis omnibus carabis et celandriis atque dromonibus, non invenit.

Ille autem iuxta litus maris arripuit iter. Nox ei nigras expandens alas inimicitiam praestitit. Quantum illi tenebrae offensae fuerunt, tantum silenitis suos sparsos radios ei beneficium praestitit, et quantum altius in sublimitate se erigebat, tantum clarior terra apparebat.

Dum autem spatiatur in litore et cogitaret quid ageret, apparuerunt ante oculos eius tres viri in nigra veste eique dixerunt: «Quid turbata mente, abba Iohannes, in hoc litore versaris

At ille respondens, dixit: «Omnia quaecunque ab imperatore petivi obtinui, multo tempore cummoratus sum, navis deest, ut Ravennam revertar, ideo mihi tristitia undique est.»

Dixerunt ei inprobi viri: «Si ea, quae diximus tibi, facies, crastina die eris in domo tua infra domesticos tuos.» At ille dixit eis: «Facio quod vultis.» Et illi: «Accipe virgam in manu tua et designa in hoc sabulo navem, deinde vela, remigia, scafas nautasqueFecit ita, ut sibi imperatum fuerat. Iterum dixit ad eum: «Iace in cathaleta navis infra sentina iuxta carinam. Audies mugitus ventorum, postquam ingressus pelagus, audiens voces periclitantium, audiens tempestate et horrores, audiens sonitus aquarum inundantium, et sic oppila os tuum, ut nec etiam signum crucis manus tua inprimat

Qui iacuit in terra prospiciens iuxta se maria. Ecce undique factus est repente sonitus quasi frangor nubium et velut procellosa tempestas; dabat ventus mugitus, ipsas suas verberabat pelagus undas. Frangitur remi, inciduntur antennae, solvuntur scaphae, dabant nautae nigerrimi teterrimos luctus, et ipse sic se coegit abba, ut nec flatum illius quis audiret potuisset.

Ad pullorum vero cantus inventus est super tectum monasterii sui; et videns se solum, exclamavit voce magna ad suos, ut eum desuper de tecto deponerent. Illi denique putantes eum fantasma esse, nolebant parere praeceptis domini sui.

Tunc ille clamabat vocem maiorem nominatim unumquemque eorum, aiens: «Deponite me, et cognoscetis, quia ego sum. Vos scitis, quia in Constantinopolim fui civitatem pro utilitatibus istius monasterii, et modo venio; et ut non paveatis, scitote, quia validis ventis huc proiectus sum.»

Illi, his verbis auditis, citius posuerunt scalas, et descendit. Agnitus est a suis, obsculatusque per ordinem universos, iussit pulsare tabulam, dicens: «Iam matutinum hora est;» et post opus Dei expletum eum petit quies.

132. Alia autem die lustrata Cesarea egressus est et a Wandalariam portam, quae est vicina portae Cesarea, relicto Laurenti palatio, Theodoricanus ingressus est, iubetque se exarcho praesentare. Ille laeto animo suscipiens eum, et iussit legere praeceptum; et cumplicatum reddidit presbitero offerenti sibi, dixitque ad eum: «Hoc praeceptum in perpetuum tibi tuisque posteris tutamentum sit. Sponsionem fideiussori tuo tollam, quia negligens fuisti cum adversario agere tuo.»

Ad haec ille respondens, dixit: «Dominus noster imperator suum praeceptum per epistolam [confirmavit], ut omnia obligata mea facta sint in iudicia invalida

Denique in ira versus patricius, accepit epistolam de manu presbiteri legitque, invenit exaratam secundum quod superius diximus, et retinens epistolam, in achemeniam versus, inrupit, dicens: «Dic, falsitatis auctor, quando haec exarata fuit epistola

Iohannes presbiter respondit: «Heri in hora nonaPatricius dixit: «Et quo tam cito venire potuisti? Eo quod nullus est, qui in tribus mensibus Constantinopolim ire et revertere possit

«Quomodo ergo reversus sum,» presbiter ait, «pontifici meo indicabo, negotia mea et mea poenitentia, pariter in me hoc manet. Tamen si me falsitatis urgues causa, mitte mecum legatos tuos, et pergemus illuc. Si haec falsa inventa fuerint, secundum patet, vos audite diffinitum

Tunc inde removens pedem, venit ad episcopium istius ecclesiae, et ingressus ad Damianum papam, prosteruit se ad vestigia pedum eius et narravit ei omnia facta rei; indicavitque, quomodo eum fantasmae per discrimina maris duxissent et super tectum sui monasterii posuissent et solum ibidem reliquissent. Exortationem autem pontificis egit veram poenitentiam, et finivit dies suos in pace.

133. Obsecro vos, fratres, stare non pigeat vos, adhuc unum restat miraculum.

Quadam die dominico post finitam orationem dominicam, corpus Domini praedictus pontifex cum sacerdotibus frangeret, sicut soliti sumus, Iudeus unus, qui solitus erat stare ad virgines in loco qui dicitur Ermolas, cucurrit citius ad sanctum properans altarium et ait pontifici: «Obsecro te, optime praesul, da mihi partem ex corpore agni, quae nunc manibus vestris discerpitur

Cui summus sacerdos: «Non est tibi licitum corpori sociare Domini, quia sancto baptismate lotus non es.» Iterumque Iudeus: «Non tibi panem sanctum quaero, pater, sed carnem agni, quam manibus vestris discerpitis, quem ego super hanc aram vos adtractantes humanis video oculis meis. Ex agno, quem video, quaero; non panem cupio, quia nec video

Ad hoc sanctus vir respondit, dicens: «Non possumus et sanctum inmundis dare, donec quoinquinatus aqua sancta mundetur. Accipe signum agni, et ex eo agno vescere nobiscum.»

Statimque ipse Iudeus dedit nomen suum, et instructus a pontificem, accepit baptismum immortalem et ex infidele factus est fidelis.

134. Hic vero praesul ex Dalmatiarum fuit partibus, sed obtulerunt eum huic sui parentes ecclesiae. Et iste sacris literiseruditus ad hunc ecclesia apicem pervenit. Fuit enim temporibus Constantini imperatoris.

Eo tempore archivus ecclesiae istius ab igne cuncrematus est, et ibidem multa monumina flamma cunsumpsit, et multa a malignis hominibus rapta sunt et absconsa. Tunc cungregatis omnibus sacerdotibus, sedit cum eis pontifex praedictus in Propina deditque anathemata maledictionis ut, quicumque ex praedictas haberet muniminibus et non redderet, illi anathema esset, et quicumque redderet, innocens esset a culpa.

135. Obiit hic beatissimus vir 3. Idus Mai. Epitaphium invenies super sepulcrum eius continentem ita:

«Sanctificis semper meritis, memorande sacerdos,
Hoc positus tumulo, Damiane, iacis.
Corpore defunctus, tamen est tua fama superstes;
Artus obit terris, lux tua facta tenet.
Damiatiae is veniens antistes beatus a rure,
Tutasti precibus sancta Ravenna tuis.
Cuncta salutifero deponens tempore secla,
Te pius in populo Christus orante dedit.
Quod tamen his templis meruisti sumere busta,
Te placuisse Deo, tanta sepulcra probant;
Utque vices cuius gessisti rite sacerdos,
Ipsius inque locis sit tibi sancta quies

Hoc infra ecclesiam beati Apolenaris scriptum super sepulcrum ipsius invenimus. Sedit annos 16, menses 2, dies 16.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License