39 -
De Sancto Felice XXXVIII
136. Felix
XXXVIII. Iste brevi corpore, tenuis facie, modicis oculis, macilenta effigie,
spiritus sapientiae plenus fuit et fons irriguus, optimus pater, egregius
praedicator, multorum cunditor voluminum, in sua sancta fecundus ecclesia.
Expositum, quem usque nunc
habemus, de die iudicii, ubi ait in euangelio: «Cum videritis abominationem,»
ipse dictavit. Etsolus iste a sacerdotibus liberatus, nam reliqua omnia
volumina manibus suis igne cuncremavit.
Iste monasterium beati
Bartolomei, ubi ego Deo favente abbas, praefuit et vicedominali gubernacula
suscepta luculentissimus tenuit.
Sed tamen post multas
tribulationes, quas in Constantinopolim sustinuit, ut audituri estis, cum
corona victoriae ad propriameum Dominus revocavit sedem.
Sic et mihi de praedicto
monasterio cuntigit. A Georgio pontifice per pauca annorum curricula sine causa
privatus ad hoc monasterio fui. Nam antequam in tale culmen ascendisset, sic
eramus ad invicem quasi ex uno duo uterini germani; et postquam accepit archieraticam
dignitatem, Deum offendit, omnes sacerdotes demolivit, cuncta occupans
monasterii totasque gazas ecclesiae, quas praedecessores sui aquisierunt, pro
reatu sui corporis expendit.
137. Igitur in istius temporibus, Constantini imperatoris a
suis militibus cum aliquibus civibus Ravennae nares et aures abscissae fuerunt,
de praestantissimo dimissum reddiderunt corpus, et de aula expulsus, proicetus
est in litore, cupientes eum trunare.
At illi post debelitata menbra vitam precabatur, asserens, se totum imperium
esse oblitum. His itaque gestis, dum aegrum spatiabatur in litore, cunsilio
inito cum Bulgaris, in sua restauratus est sede; et potitus imperio, nares sibi
et aures ex obrizo fecit.
Recolens populorum iram, iubet
truncari proceres ferro. Fit ingens clamor gravorum, deleta iuventa, et multi
ad limina plectebant capita sua; alii transfossi, caputum stridens, praecordia
texta; nonnulli culeo in pelagus iactati in altum consumpti; multi piris
flammis incensi medullis; infelices alii prandia interanea dissoluti petebant;
nonnulli plumbeas poenas, tirannicum ex ipsis multos recepit nicopos;
cunsumptaeque undique urbes.
Ad Ravennam corda revolvens
retorsit, et per noctem plurima volvens, infra se taliter agens: «Heu, quid
agam, et contra Ravennam quae exordia sumam?» Et videns animam, per multa
consilia vagans, haec alternatim infra se mens rapit in diversa.
Monstraticum fidelem suum tacito
vocat, ut aptet ratem et socios in litora ducat, expensas paret. Et quae sit
res, omnis ignorat. Dissimulare iubet sese, quousque tempore fuerit aperto.
Tunc sic alloquitur illum et
talia verba iubet: «Esto cunstans meis parere praeceptis, firmiterque age, et
meus nuncius ibis ; alloquere Ravennenses et mea dicta celerius refer. Ipsa
gens inimica mihii per fraudulenta cunsilia nares mihi absciderunt et aures.
Pone papilionem tuum super ripam Eridani, et cumpone blanda verba et iram
serenam tege fronte, et pro me illis salutatoria profer verba, et dona tribue
et invita eos ad solempnia mensae. In oculis eorum esto iocundus, in corde sis
hostis.»
Qui egressus ex urbe, attigit
ratem iussitque ventis vela dari, et cunsedit transtrum sulcabatque undas
salsas carina. Lustrato Drapani portu, venit Pachinium delatus Siculi hora.
Desaeviente pelago nigra super aequora nube, acquosus Orion, inretractabile
caelum: invitus loco moratus est.
Pontus placidum fluctum et mare
videns tranquillum, Adriaticum penetrans sinum, prospexit gaudens Ravennam, et
fallens dolo vox prorupit, dicens: «O sola infelix et sola crudelis Ravenna,
qui rura extrinsecus, acerrimum latet intus venenum! Aequalis solo videris, sed
caput nubila tangis.»
Inter haec verba navis vicina
facta est litoris et expansis remis Eridani ripam sulcavit; et cum populi
gloriam omnes exierunt ex urbe, [cum] venisset monstraticum Graiorum ex egregia
aula, iussitque sibi parari sedilia super viridissimum gramen, et omnes maiores
natu ad se invitans, in hostensu hominis libenti animo suscepit.
Alia vero die iussit diversa
pallias per cortinas ex utraque parte extendere, non minus quasi stadio uno, et
invitat proceres omnes, qui ad limina veniebant, duos et duos a se introduci. Et
cumprensi, mittebant cuneos ligneos in ora eorum, et ligabantur post tergum
capita, et proiciebantur sub cathaleta navis. In tali vero dolo sunt omnes
nobiles capti.
Ibi et Felix pontifex istius urbis deceptus est, ibi Iohanicis
sapientissimus captus est, ibi et mediocres multi vincti sunt, et nullus ex
civibus hanc fraudem prius agnoscere valuit, sed postquam in trabibus ruborum cavis
ingressi sunt, et fugam petierunt, sicut dampna, eorum fraus manifestata est.
Tunc residui introeuntes intra moenia muri, subposuerunt civibus ignem. Tumultus erant populis, et dabant fremitum
usque adcaelum. Planctus undique ingens erat; prostrati omnes in terra. Non
similes marinus fluctus dat sonitus nec tonitribus nubes, neccum magna cadit
moles ex Alpibus iugis, nec cum magno vento quassantur in montosae silvae
cipressi. Tubicines per plateas errant, maximas dant voces, et insonabant
terra. Lacrimis salsis funderunt metus de praesenti fletus nimius; consolatio
nulla nec reparatio vitae. Undique clamor, undique suspiria, et iam terram
mugitus ad sonitus eorum dedit.
138. Quadam vero
die, dum praedones et exules per vitrea discurrerent rura, quinquies deni post
excidium urbis et Classis, dixit Iohanicis ad fratrem suum: «Defer cartam et
nigrum liquorem et scribe, quia hodie hora tertia cognata tua, uxor mea, mortua
est; et ego illic vindicor, tuque reverteris cum maximis opibus.»
Igitur ingressi Constantinopolim,
invenerunt imperatorem Iustinianum in smaragdina aurea [sede] sedentem, et
limbo cinctum caput, quas illi sua ex auro et margaritas discreverat regia
coniunx. Et iussit omnis poni in custodia, quousque eos possit diversa expendere
poena. Omnesque senatores graviori modo interempti et deleti sunt, adstruxitque
scelus iurandum, quod pontificem interimeret.
Nocte vero eadem, pro quo dies
venisset, antequam oceanum aurora dedisset et Phebeam lampadas illustrasset,
dum caperet divus augustus pectore placidum sompnum, astitit ante eum
nobilissimus iuvenis, omnis gloria decoratus, una cum Felice pontifice, ait ad
eum: «Parce unico gladio viro.» Et statim evanuit. Iterum in sompnis respiciens vidit super caput eiusdem
antistis quasi dexterahominis hinc et inde fulgore micantem.
Expergefactus autem imperator
retulit suis; et propter iusiurandum quod iuraverat, ne mentitus esset et
urbici eum non interficeret, iussit deferri ferculum magnum et falso et
mundissimo argirio, et missus in ingentem rogum post nimium calefactum, acetum
acerrimum super illud iussit fundi; et coactus pontifex ibidem diutissime
intueri, amisit amborum lumina oculorum.
139. Interea
Ravennenses, qui et Melisensis, sicut incertis de suis vinctis, inter se varios
sermones trahebant, et moesta ex die nefanda acre valde in luctu morabantur.
Dies vero quadam, praeveniente
diluculo, antequam alas raperet, quadriga submota, humida nox, dum armati
pelago specularentur, procul in pontu intuentes, ecce maxima navis discurrens
per vitrea rura, fortiterque sulcabat vitreos campos. Gubernator vero postquam
aspexit moenia urbis, cuntorsit clavos, coepit navis circumflectere cursum,
praeterit portus, adhaerens Eridani litus.
Tunc adventui viri omnes exierunt
ex urbe armatis manibus, induti corpora ferro. Corda pavor pulsans, pallidos
omnes colores, agnoscunt captos, lacrimis coeperunt inter se fundere.
Et interrogaverunt ex eis virum,
qui prae omnibus erat, dixeruntque ad eum: «Testamur caput animamque tuam, ut non
mendatia fingas, quia non est in tempore hoc tota fides, sed fraus periuriaque
in hoc praesenti seculo regnat.»
Tunc ille tendens ad sidera
palmas ad caelumque lumina torquens, vocem cum magno gemitu dedit: «Testor
caelum et terram per intemeratam fidem et inviolabilem aethereum regnum,
mendatia non fingam falsamve inaniam non dicam - mendax et inprobus mendatia
diligit semper.» Dixerat, et omnes intenti cunticuerunt, super eum erant
pendentia hora, et cunspicientes eum omnia agmina circum, exposuit eis quae
viderat, omnia letalia verba. Et elevata voce fleverunt; feriens aethera
clamor, gemuitque terra et insonuerunt montes.
140. Tunc
elegerunt sibi Ravennenses praestantiorem virum, ymeneos Iohanicis filium,
nomine Georgium, qui illo tempore prudens in verbis, providens in cunsilio,
verax in sermonibus et in omni elegantior gratia. Devoverantque se universi
pariter praeceptis eius, et quisquis esse inobediens, vindicaretur.
Ille vero murino sedens sonipede,
extrinsecus lustrata Italia, sexta reversus est hora, et ait ad socios: «Demus
excubias istis, quo peragravimus, civitates. Fateor ex ore serpentis, qui ex
Bizantie ponto hic delatus est, cuncti ex eo tetrum bibimus venenum. Et tumidis
corde Danais terga non demus. Estote fidentes! Praeparate, necesse si est,
animus pugnae et date robustissima pectora ac ferrea; adhibite socios et
terribili clangite tuba. Ite velocius, subponite civibus: noctem nigrantem,
foederati viri de montuosis veniant locis.
«Toxos adhibete in armis,
cuntortum cervinum tendite nervum, ut segetes spicula iacite, volatile lignum.
Prima pubes castramovat cum iuvenilibus armis; sonent arma, humeris clarescant
splendentia scuta, lanccas excutite, fulgore aeris rutilent aequora maris.
Sinite vestrorum parentum matura corpora, et vetulorum misereatur senectute.
Copia sit illis ecclesia, pars orandi, cum sacerdotibus eant, caeleste auxilium
quaerant et ad aram thura crement et hostia sancto altari ferant.
«In propugnacula per diem nobis
igniformus contrarius sistit, purpureus nasci, sed postquam in aethere vectus,
oceanum relinquens; cum se aderit, polo igneos exuflans radios, humo quadrigis
reddiderit, quaerite pupuleas et nudo incidite ferro, nonnulli bipennas sumat,
intonsa serrate viburna, texite arbustis virgis et miscite querno;
scenofactoreis operam date. Capita
ab ardore defendite vestra. Nullus sit ignavus, ubi primum acciderit signum,
nulli eum metus nullaque sententia tradet.
«Omnes Ravennae coetus omnesque
certamina ponant. Qui valet pedum cursu et qui viribus pectore audax, pigrum
non sustineat,sed iaculo tepente sagittas. . . . Hoc videntes socios praeparant
animos pugnae.
«Non paveatis muros vestra
defendere dextra; socios iungentur vobis ex suburbano undique, qui nostram
defendant arcem et civitatem salvent. Sint tuta litora et per omnes vigiliae
portus. Sarxena excubet; Cervia aequoris ad nonas papia armis flavia instet,
quae curva vocatur Cesena; Pipilienses viri adhaereant Sapis portus, iuxta
cunscendant fluctusque marinos; coloni decumani speculentur iuxta portus
Candiani; Livienses accolae instent in litore curvo; Bedente vetere amne castra
Faventina scrutentur post Lachernum portus et Eridani ora; Cornelienses acies
lustret Coriandri campos et loca omnia circa; phalanges armatae Bononienses,
transmisso Eridano, Porte-Lionis servent planceta.»
His igitur actis, omnes voces ad sidera mitterent, benedicent in caelum et
terram laudibus resonabant. Tunc imperat Georgius manu, iubet validas mutescere
voces. Post haec autem rogaverunt eum viri religiosi Melisenses, ut, sicut est
vallata civitas in ambitu corona, ita intrinsecus excubias poneret.
Acquievitque petitioni eorum et divisit populum civitatis in undecimas
partes; duodecima vero pars ecclesiae est reservata. Unusquisque miles secundum
suam militiam et numerum incedat, id est: Ravenna, Bandus Primus, Bandus
Secundus, Bandus Novus, Invictus, Constantinopolitanus, Firmens, Laetus,
Mediolanensi, Veronense, Classensis, partes pontificis cum clericis, non honore
digni et familia et stratoribus vel aliis subiacentibus ecclesiis. Et haec
ordinatio permanet usque in praesentem diem.
141. Deflectamus ad aliam urbem stilum et de amissis nostris
civibus per ordinem enarremus. Igitur
Iustinianus in achameniam versus, iussit deferri ante cunspectum suum Iohanici;
quasi nescius in inlusionem interrogans de eo, dicens: «Nunquid iste est
Iohanicis scriba?» Et ubi
responsum est de eo, quia ipse est, surrexit altius divalia ira. Arundinem
deferri iubet et sub ungulis omnibus illius digitorum in furore. . . praecepit
usque ad secundum articulum; cartam calamoque dari imperat, ut scribat.
Quam cum accepisset, inter duos
digitos calamum coegit. Noluit cum liquore, sed cum sanguine, quae fluebat
digitis, literasexaravit continentes ita: «Deus, in adiutorium meum intende.
Domine, ad adiuvandum me festina. Libera me de inimicis meis, Deus meus, et de
manu iniqui imperatoris istius.»
Et proiecit ipsam cartulam in
faciem ipsius imperatoris in edra sedentis, dicens: «Accipe, iniquissime, et
satia te sanguine meo.»
Et minatur divus, dicens: «Quid,
moriture, agis? Periet audacia tua.» Iussitque apparitoribus, ut duceret eum ad
locum vitae puniendum, et praeconem clamari iussit: «Iohanicis Ravennianus ille
facundus poeta, quia invictissimo augusto cuntrarius fuit, inter duas fornices
murina morte privetur.»
Electi sibi septam cervicem,
vectes mittentes in anulos ferreos, levaverunt duriter desuper lapidem. Ille
autem flammantia lumina ad caelum retorsit, cum cruentis extendens cruentas ad
sidera palmas. Expleta oratione, dixit interfectoribus suis: «Cras eademque ut
nunc est hora interficietis imperatorem vestrum, et erit mecum ante aequissimum
iudicem. Sic dicetis illi.» Et extensum desuper lapidem unum, et aliam
plathomam desuper viventi in colla emissa fregit corpus eius, et relinquerunt
eum mortuum. In tali tormento
et martirio vitam finivit.
142. Alia vero
die, hora qua praedixerat ille, irruentes super imperatorem, non sustinentes
populi eius malignitates, occiderunt eum. Alii latus inter et ilia lancea figunt, alii telo
transfundunt inguines, renes. Vomebat cruor, et sparsis crinibus aulam, ligatis
stuppa pedibus, per clivum tractus ad ima, laceratus, frigidum corpus irruit
mors obscura tenebris.
Diversis circumspiciunt, uno ense
arreptus, comam cuncludens manu, capite avulsus divali, stridens, micanti
ferro, traiecit corpore humo. Consilioque inito inter se, cundiderunt illud
sacco et miserunt per totam Ytaliam.
Soror vero praedicti Iohanicis
hoc audiens, cum fletu caelestem Dominum rogabat, ut videret Iustiniani ablatum
capud, sicut rumor erat, et statim obcunberet morte. Factum est autem,
cum per singulas plateas duceretur iam dictum capud in summitate lanceae fixum,
nunciatum est ad praefatam feminam, quod truncatum capud inde sit ferendum. Quae subito in superiora ascendit domus,
per fenestram respiciens, stare illum portatorem rogavit; et cum diutissime
idem intueretur, lacrimis obortis pectusque replevit, agens gratias Deo, quia
quod desideravit cunspexit. Et dum vellet se ad fenestram deflectere, cecidit
retro et quassata mortua est.
143. Post mortem vero Iustiniam augusti levaverunt super se
Pelasgi novum imperatorem, et cunstituerunt eum dominum universae terrae, ac
imperium cunfirmatum fuit in manu eius.
Dixit ad Felicem pontificem: «Revertere in terram tuam et in sedem tuam.»
Cui pontifex respondens, dixit: «Quo revertar, aut quo vadam?» Et imperatorem ad eum: «Et quare non? Pro qua
causa?» Respondit pontifex: «Lumina oculorum amissa habeo. Omnes fortunae meae
ecclesia hic cunsumptae sunt, et quas antecessores tuos, pii principes, in
ornamenta ecclesia dederunt, detulerunt, in hac deportata sunt civitate, et
nihil remansit nisi ambitus murorum.»
Dixit autem ad eum imperatorem: «Et quis eas abstulerunt? Si tua tibi non sunt, vel etiam ex nostra tolle.»
Dixitque ad eum Felix antistes: «Sufficiunt mea mihi, si reddere iubes, quia
diversi diversa tulerunt.» Tunc imperator misericordia motus iussit praeconem
per totam clamare urbem, ut, quicunque ex Ravenma ecclesia aliquid haberet,
velocius ad palatium deferret. Et allata sunt vasa et pallia, et omnia
ornamenta ecclesiae pontifex suscepit. Non perdidit ex eis nisi candelabrum
unum.
Post haec autem rogavit imperator pontificem, ut ex palatio eius aliquam
benedictionem acciperect. Qui
respondens ad eum inquid: «Sufficit mihi tantummodo gratia tua. Tamen si pro
remedio animae tuae mea ecclesia vis dona offerre, habes gemmas cristallinas in
illo et in illo loco infra huius gazam palatii, quae possunt ad hornatum
ecclesiae mirifice et optime decorari.»
Quo audito, imperator misit
fidelissimos viros ex Mirmidonibus, ut cumprobaret, in loco illo si esset, ut
pontifex dixit, etinventa sunt. Iussit deferri et dare ei omnia vasa, quae
ibidem inventa sunt.
Descriptione facta ex ea,
graterem uno cristallicium, grandis, ex auro et gemmis ornatus, et alios
grateres duos ex gemma onichina, et ipsi ex auro et gemmis; canistrum unum
magnum, in quo erat ymagines hominum et diversas volatilia, ex vitro mundo,
simile cristallo; amas, una ex ipsa et bene sculpta; urceus ad aquam manu
similis, et ipse aquimanile desupra ex argento investito talis, qualis visus
hominis in hoc tempore nullo modo videri potest; trullas duas ex cristallo;
corona ex modico auro una, sed tamen habuit preciosissimas gemmas, ut
temporibus nostris interrogatus Iudeus negotians Karolo imperatori, quo precio
venundari possit, adiecit,quod omnes opes istius ecclesiae et omnia ornamenta
etiam et tuguria venundetur, non potest eam explere. A tempore Georgii non
cumparuit.
144. His itaque gestis, dum vellet ex urbe egredere, unus ad
portae aditum simulans se claudum et omnia debilia habere menbra, ut munera
acciperet, exclamavit dicens: «Fortunate Felix, adiuva invalidum corpus.»
Stans autem beatissimus papa dixit ad eum: «Fili, quare te esse simulas quod non es? Quare me illudis? Quamvis
exterioribus luminibus privatus sum, interiora tamen fulgida per gratiam
Christi intus patescunt.» Et adprehensam manum eius, dicens: «Surge, leva,
vade, et servos Dei noli iterum subsannare.»
Viri autem civitatis, qui erant
cum eo iuxta portam, coeperunt signare facies suas et territi dixerunt intra
se, quia: «Hichomo iustus est.»
Egressus vero illius ex moenibus
urbis, dum a ratibus longius modicum esset, expectabant eum domidas, ut
acciperent aliquid ab eo. Initoque inter se pessimo consilio, dixerunt:
«Dicunt, quod iste vates Ravennianus vir elimosinarius sit et ad tribuendum
largas habet manus. Probemus, si veritas est in eo. Unus ex nobis sub falsa
morte in humo iaceat, et quaeramus pro sepultura munera et quicquid nobis
dederit sortiamur.»
Quo facto, transeunte pontifice,
levaverunt ululatus, voces fictas, lacrimas, moerentes et dicentes: «Adiuva
nos, pastor bone, tribue nobis, ut sepeliamus mortuum nostrum.»
At ille exuens se, clamidem, qua
indutus erat, tribuit illis, dicens: «Tollite, si vere mortuum habetis,
sepelite eum.» Illi autem ficte plorantes, ovans pllusque ovantes acceperunt.
Cum autem pontifex paululum
discessisset, putaverunt praedictis domidas, collegam suum sub falsa morte
terram iaceret. Dixerunt ad hominem iacentem exanimem: «Surge, leva, ecce
habemus pontificis clamidem.»
Illi mors, quem ad se deridendo
et simulando invitaverat, propria venit. Dicidente latera hic et inde, sed
nullis ille movetur fletibus falsis, nec respicit lacrimas; volvent eos,
inmotus manet. Haec fama velocius inplevit regiam urbem.
Audiens autem divus, iussit
reverti beatum Felicem a nave, et suscepit eum in domum mirifico marmore
factum, et postulavit ab eo benedictionem et obtulit ei multa dona, id est duos
magnos discos ex cristallo et cannatas ex eo et alia vascula in ornamentum
ecclesiae. Et iussit exarari privilegia omnia secundum petitionem pontificis,
et quicquid ab eo postulavit, optinuit.
Et naves praeparare divus imperat
et omnia necessaria et cuncupiscibilia honerari; et osculans eum, valedicens
ei, percepta ab eo benedictione, secessit. Et privilegia, ut sibi placuit,
exarari iussit, et exaltavit eum multo magis, ut antea fuerat. Laetusque et
gaudens ad propriam suam sedem eum remisit.
145. Interea
relicta regia urbe, iussit ventis dari vela et remis expandere alas sulcantes
pelagus. Quaeritur salsa carina. Drapani lustrat portus, Siculas attigit ora.
Aliquantis hic moratus diebus, proprias res ecclesiae sua disponens, susceptus
Panurmus, paucis ibidem moratus est diebus; pervenit Tindaridis. Exinde
transgressus, a Pachinia devenit litora. Et dum sol novos spargit radios
terras, aequatas procederet iubet classes, relicto sine remige portu,
diseruerunt litora, torquebant spumas et caerula verrunt, discurrentes vitrea
rura.
Blanda respirante aura,
transmisso Adriatico sinu, Eridani attigit portus; ingressusque urbem, ipsam
sedis alaeriter clamanssuum suscepit sessores.
Post vero annos tres haedificavit
domum infra episcopium, quo de suo nomine domum Felicis nominavit.
146. Igitur
antequam hominum strages et pernicies facta fuisset, sapientissimus Iohanicis istius
in temporibus claruit. Et rogatus a pontifice, ut omnes antiphonas, quas
canimus modo dominicis diebus ad crucem sive sanctorum apostolorum aut martirum
sivecunfessorum necnon et virginum, ipse exponeret non solum Latinis eloquiis,
sed etiam Grecis verbis, quia in utraque lingua fuit maximus orator.
Ex ipsa autem arbore et ex eius
generositate habemus ramuscolos et pronepotes. Iohanicis Agnem genuit, Agnes
Andream procreavit. Ex Andrea Basilii natus est Basilius, qui genuit Andream
presbiterum, editorem huius Pontificalis.
Sed quae eius notarius, qui
postea huius sancta ecclesia ab eo eruditus scriniarius fuit, nomine Ilarus ad
eius nepotem, filius filia sua, Andream, ut diximus, nomine, avus meus, pater
matris meae, de eo retulit, in medium proferamus.
147. Cum per
singulas noctes per sanctorum Dei ecclesias graderetur et tardius ad suam
diverteret domum, notarius eius, quem superius nominavimus, volens inlicita
penetrare, quae necesse ei non fuerat.
In silentio noctis conticinio hora
surgens de mollibus stratis, ad ecclesiam beati Iohannis euangelistae iter
arripuit. Notarius vero eius factus est cum [eo], ut videret quid ageret.
Dicebat enim intra se: «Videbo, si homo iste nocte clam cum exarcho init
cunsilium, aut forte cum meretricibus delectatur, aut pro qua causa solus
graditur.»
Cumque pervenisset praedictus
Iohanicis ante eadem pilam ecclesiam, statim patefactae sunt ianuae, et vectes
et serrae in aliam tacite evulsae sunt partem. Et orans diutissime ante
cunspectum Salvatoris, in ardicam ecclesiae ipsius apostoli ingressus est, et
patefactis omnibus claustris, pronus in terra oravit. Post orationem recessit,
et ianuae clausae sunt, omnia illarum arctamentadiscurrerunt, unaquaque in
locum suum.
Videns haec omnia Ilarus obmutuit
amens et abdicavit se in angulos ipsius introiti, ubi corpus suum sine anima
pro ipso testimonio ponere infra marmore iussit.
Et cum pervenisset ad locum,
leniter emisit vocem, dicens: «Ilare, cur te proripis et vis latere? Quod
vidisti, quousque ego vivo, ne cui indicas. Quod si me viventes dixeris, statim
invaderis a morte.»
Testificabatur et alia de eo,
quia in quocumque loco hiemis tempore aspiciebat in die pauperem, et ubi
infirmos videt, iubebat sibi praeparari coenam, et cum ante eum attulissent, ut
gustarent, simulabat gravitudinem, et iubebat integrum reponi usque ad
crastinum. Nocte vero visitabat infirmum, detulebat coenam quam reponere
imperabat, tribuebat infirmo.
Et postquam recipiebat infirmus
vires, per ecclesias Dei abscondite gradiebat, in sua se modo postmodum
recipiebat.
148. Monasterium
sancti Andreae apostoli quod vocatur Ierichomium sua ipsius fuit domus.
Quingenta pondera librarum aerecarum vascula ibidem reliquid in usum ipsius
monasterii, et super altarium, ubi corona dependebat - per cathenulas aereas
dependebat - filum ex auro, quod nobilissimae utuntur virgines Ravennianae, in
fronte posuit. Et ubi coronae pendebant - per cathenulas aereas dependebant -
zonae aureae muliebri suspendi praecepit.
Dicendo de viro isto, non tantum
pro gloria prolis, sed ut illius manifestaremus opera, per multa longius
itinera a pontifice vagati sumus. Sed quod semel incepimus, relinquere
non possimus, donec expleamus.
De illius tumulo requisivi,
firmiter et certius inveni, sicut mihi Maurus diaconus pene dies 30 retulit,
qui ex Constantinopolim veniens dixit: «Ad portam quae vocatur Aurea.» Ibidem ipsius modica ecclesia est, ibique
fui et in eodem templo preces omnipotenti Deo fudi.
149. Igitur beatissimus hic Felix post abditam ecclesia
multas reliquias cundidit et paginas ex argento extruxit, et supercilii arcum
versus cuntinentes ita. . .
Multasque ibidem sanctorum
reliquias cundidit, et capsam in altaris ex cypressino facta fuit, atque usque
ad Petronaci pontificis tempus.
Quam postmodum Sergius diaconus,
abba monasterii sancti Bartolomei apostoli, ubi praedictus pontifex abba et
diaconus et istius sedis yconomus fuit, ubi Deo iuvante post praedictum Sergium
diaconum ex eius largitate nunc a divino nutu abba existo, praedictum altarium
renovavit ex proconiso lapide, cum diversis marmoribus, ornamentis mirifice,
inter quas et ego opera decoravimus.
Fecit hic beatissimus Felix
salutatorium, unde procedunt usque hodie pontifices ad introitum missarum,
palam popnlis videntibus. Et super ipsius regias invenies scriptum continentem
ita:
«Forma loci dudum Squalida sed
tantum pervia plebis erat. Postquam pontificis meritis iuveniscere visa est,
Vicinum ecclesiae cuncepit inde diem. Turba sacerdotum melius hic pergit in
aula. Oblicum nescit carpere pastorem. Per medios gradiens populos, reverentia
crescit, Cum super effundit cognita verba Deo. Nunc ritum servent, veniens
quicumque sacerdos; iam via, quae media est, fixa manere solet. Reparat haec
meritis felix dignusque sacerdos, Ne finem teneat pontificalis apex. Fama
loquax tantos nunquam retinebit honores.» Nam antea de vespertino salutatoria
erat egressio.
150. Qui cum prope esset vicinae morti, adiuravit sacerdotes
et cleris, ut, quicumque ex eius habuisset homeliis aut quaecumque dicta ante
eum attulissent. Quae cum omnia ante
se allata fuisset, statim iussit praeparari piram, et omnes incendio
cuncremavit.
Qui cum interrogatus a
sacerdotibus fuisset, quare hoc fecisset, dixit: «Ego orbatus de meis
luminibus, nihil videre possumaut retractare quos edidi libros. Fortasse ego superposui, aut scriba
fefellit, ne quis post me veniat et vitia ex meis proferat verbis. Habetis
libros Grisologi Petri, quos videtis, ingeniose et luculentissime scripsit, ipsum
tenete, utimini, ut vobis placet.» His autem expletis, defunctus est die 25.
mensis Novembris sepultusque est in ecclesia beati Apolenaris, non longe a
monasterio sanctae Feliculae. Epitaphiumque ipsius invenies abens continentes
ita:
«Inter almas laudes virtutumque
triumphos,
Quibus coronantur praesules digni Deo,
Summa patientiae Felix amator fuit.
Moribus praecipuus vitam digessit honestam,
Pastorali culmine magnanime floruit.
Uno cunctas animo respectat pontifex plebes,
Nec tristem quemquam tolerat cunspicere.
Subtilis ingenio, acutus, prudens et gravis,
Praecessorum compar.
Culmen apostolicum colere summe novit,
Cuius ope fretus profana dogmata pellet.
Facundus eloquio, dictantia copia solens,
Doctus, eruditus, color memorabilis dicta videri.
Pertulit pro patria nimias praesul aerumnas,
Exulem dampna, famem, nuditatem, caedem, pericla,
Contemptus, exitia, terrores, vincula, fustis;
Summusque pontificis, subferre ludibria, honor.
Finibus ademptus, propria de sedo privatur.
Lumen carens corporis digna nactus est lucem.
Arto in tellure scopulo ponti portatur,
Ubi victus deerat, sed panis aderat Christus,
In quo toto corpore atque virtute sepultus,
Gratia summa Dei est cunsolatus antistes,
Erectusque gravi de claustra insulae Ponti.
Demum ad dilectae vectus est patriae portum.
Extractus omnia, pristina sede
ornatur.
Ubi corde puro hostia Domino libans,
Lustra super terra, geminos simul prorogat annos.
Hic itaque sacer conditus
funere iusso,
Planctus cuius casibus nunc numeratur donis.»
Sedit annos 16, menses 7, dies
19.
|