Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 40 - De Sancto Iohanne XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

40 - De Sancto Iohanne XXXIX

 

151. Iohannes XXXIX. Hic patientissimus fuit, humilis et mansuetus. Istius temporibus ecclesia Petriana cecidit terraemotu post expleta solempnia missarum die dominico.

Et Liutprandi regis regnum Langobardorum regentes, ab ipsius exercitus praedicta civitas corona cincta et devastata est, a suis decepta civibus, simulata fraude, a porta quae dicitur Vicus Salutaris, quae erat iuxta fluvium Pantheum.

Omnes cives cucurrerunt illuc. Unus autem ex illis, infensus suis civibus, promissa pecunia, allatis clavibus, subductis molchis portae, quae pergit ad vicum Leprosum, ubi est pons ex basibus factus, reseratis claustris omnibus patefactisque portis, inimici ingressi civitatem et eam subverterunt.

Nam iudicio Dei ipse, qui insidiator suorum civium fuit et pilae claustra opperuit, quod primum tigni stipite perfossum interiit, promissam pecuniam non accepit, sed ante omnes suum sanguinem dedit nec terrae commenditus est.

152. Igitur irati Ravennenses cives cuntra pontificem hunc, in Venetiarum partibus eum exilio religaverunt, et fuit exul per annum unum. Tunc Epiphanius scriniarius, videns excidium sanctae istius ecclesiae et patrem patriae in angustia et matura detinere afflictionem, eum per huius civitatis exarchum ad hanc propriam revocavit sedem.

Post autem in pontificali solio restitutus, quadam die praedictus Epiphanius scriniarius ait ad eum: «Domine pater, non te pigeat in palatium ad exarchum ire et offerre illi ex argiriom palaream magnam; et postula ab eo, ut coartet viros illos ad iudicium, qui te in exilium miserunt, ut vindicemus nosmet de illis. Et hoc, quod das, decuplum ex eis restituam. Tu pontificalis tenes mores, ego cum eis litigabo, et scio iuvante Domino de hostibus reportabo triumphum

Factumque est, ut superius audistis. Et ut mox recepit se praedictus Iohannis pontifex infra maternum ecclesiae sinum. Alia vero die auctor cunsilii, idem Epiphanius scriniarius cum singulis hominibus in cunflictum stans, ita aiebat: «Praeceptum ex rebus exaratum habes, ut nunquam contra sanctam hanc ecclesiam aut contra huius sedis pontificem de quacumque causa agas aut oro mussites. Dic nunc, qualis ovis tu es, quia pastorem tuum, dum ille te foveret et per gramineos duceret campos, tu cornu percussisti et contra eum cirographa cunscripsisti

Convincti in iudicio, vigies collegit, quod exarcho dedit. His itaque gestis, venerunt humiliter omnes unanimes ad eum, petentes misericordiam; et nullus eum postmodum in amaritudinem deduxit.

153. Temporibus Iohannis venit iterum monstratico Ravennae, ut eam depopularet, putante, se ut antea evaderet. Quo cognitiRavenniani egressi sunt ad eum more praeliandi ut in campum Coriandri.

Qui simulata fuga terga dantes, cum pervenissent ad stadium tabulae, ubi pro signo terminus lapideus fixus est, reversi, Grecorum frontem coeperunt fortiter dimicare; et non erat requies undique caedentium, gladio strages maximas Grecorum peremptas.

Sacerdotes vero una cum pontifice et senioribus prostrati humo, cilicium induti, asperso in capitibus eorum cinerem, omnipotentem Deum deprecabantur. Seniores vero saccis sunt cooperti, inculti capitibus et squallidis, lacrimosis oculis, in caelum clamabant; similiter et omnes, qui infra urbem relicti sunt, masculi et feminae Omnipotentis auxilium expectabant.

Reliqui vero accincti ferro, sumpti iuvenilibus armis, caedebant hostes sine intermissione. Tunc, sicut a narrantibus audivimus, apparuit inter utrosque exercitus quasi effigies magni tauri et coepit cuntra Grecorum exercitum pedibus pulvere exspargere, et vox mox insonuit - unde venisset aut cuius fuisset, nullus agnovit - in auribus omnium increpuit, dicens: «Eia Ravenniani, fortiter pugnate! Victoria vestra erit hodie

Videntes vero Pelasgi, cornu suum esse cunfractum, coeperunt fugere infra dromonibus, putantes se liberare. Tunc Melisenses, id est Ravenniani cives, circumdederunt eos cum cymbis et carabis, et irruentes super Bizanteos, omnes interfecerunt et corpora eorum in Eridanum praecipitaverunt. Et sic fuit, ut per annos 6 ex Patereno nullus inde unquam piscem comederet.

Hoc autem factum est in die sanctorum Iohannis et Pauli, et coeperunt agere diem istum quasi diem festum paschae, ornantes plateas civitatis cum diversis palleis et lethaneis ad eorum ecclesiam gradientes, benedicentes Deum in secula seculorum, amen.

Mortuus et sepultus est in basilica beati Apolenaris. Epithaphium invenies super eum continens ita: . . . . . . Sedit annos 8, menses. . ., dies. . . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License