41 -
De Sancto Sergio XL
154. Sergius XL. iuvenis aetate, brevis corpore, ridens
facie, decorus forma, glaucis oculis, nobilissimis ortus natalibus.Iste laicus
fuit et sponsam habuit. Quam, post regimen ecclesiae suscepit, eam Eufimiam
sponsam suam diaconissam cunsecravit, et in eodem habitu permansit.
Quia in tempore istius zelum sacerdotibus et iurgium habentibus, non unitis
animo, scissa est multitudo; et postquam Romae cunsecratus est, spreverunt eum
sacerdotes, et separaverunt se ab eo ministri, et nullus erat, qui cum eo ad
sanctam accederet aram. Haec autem
civitas vexabatur a Langobardis et Veneticis. Non possumus per tanta
discurrere, quia olescit; tamen cunpendii proferamus causam.
Pontifex vero misit ad diaconos
et ad reliquos ministros ecclesiae, ut se omnes in gremium cunglobarent
ecclesiae. At illi in ipso perdurantes doloris stimulo, renuerunt.
Tunc excogitato consilio, cunsecravit
presbiteros et diaconos. Illi vero duri corde haec audientes, venerunt et die
dominico cum eo ad solempnia missarum processerunt. Novellae vero oves, qui se
putaverunt sublimiter stare, a veteribus sacerdotibus repulsi sunt, et
verecundati oppilaverunt ora.
Tunc pontifex blande et leniter
priores refovens sacerdotes, blanda circa eos eloquia fundens, quousque ab ira
eos in mansuetudinem revocaret. Tunc inter se multa volventes, post foedus
pacis statuerunt de novella consecratione, ut diacones relicta dalmatica
superhumeralem inponerent more Grecorum et circa altare resisterent. Et ex illo
die coeperunt levitae multiplicare, nam canones proibent, apostolica
auctoritate muniente.
155. Eo namque tempore Zacharias papa Romanus egressus de
Roma, hora attigit Franciae, postulans tutamina atque praesidia ad expellendos
Langobardos Romanorum finibus, quia Austulphus rex Italiam duriter opprimebat.
Sed eiecto a solium Francorum altero rege, Pipinus sceptrum regni accepit et
papae manibus benedictus est atque crismate sacro ab eo perunctus est; Romamque
reversus est.
Et antequam reverteretur Romam, in ecclesia beati Apolenaris missam
celebravit et endothin ex blatta alitheno cum margaritismirifice ornatam
obtulit, et suum nomen ibidem exaratum est.
At ut vidit Austulphus rex, quia undique super se ingravata essent mala,
dextera Italis petit, quia tempus eum non adiuvabat, et ivit ad limina beati
Petri principis ot obtulit dona et exenia multa; deinde Ravennam reversus,
clamidem ex auro pictam, qua erat indutus, super sanctum altarium Ursianae
ecclesia posuit. Ecclesiam Petrianam, quae funditus eversa est per terraemotum,
sponte haedificare voluit, et piramides per in girum erexit, columpnas statuit,
quae manent usque nunc, sed non cunsummavit.
156. De praedictus regis nomine, [cur] Austulphus rex
vocatus est, eloquar, an sileam? Tamen
narrabo. Quinque in una hora, in uno partu, ex uno ventre parvulos sua peperit
mater. Quod cum nunciatum regis fuisset et innotuisset admiranda res, novo
inito cunsilio, iussit eos ante se deferri in unum maximum calathum. Et videns,
eos voluit proicere in sterquilinium; orrebat esse pater, qui fuerat genitor.
Praecepit deferri regalem cuntum, dicens suis: «Quicumque ex eis manu cuntum
adstrixerit, hic vivat.» Statim
ut in medio contus positus est, inter ceteros fratres iste contum tenuit
extento brachio. Tunc vocavit eum pater Austulphus. Revertamur ad superiora
eloquia.
157. Vir autem
iste Sergius praesul, cum Paulus papa Romanus Franciae iter per Tusciam
pergeret, non ei obvius fuit; et indignatus papa de valle quae dicitur Calle
Collata, quae rustico more Galiata dicitur cum ira magna exivit.
Lustrato Langobardorum regno,
calcata praecelsa cacumina, Iovis montis pertransiit iugum; deinde Franciae
arripuit iter, et quicquid ad Pipinum postulavit regem, optinuit.
Deinde reversus, Sergium
archiepiscopum vexare coepit. Ille autem fiduciam habens in rege, ut rex
adminiculum ei praeberet;et fefellit is illum, et deductus est Romam a suis
civibus, atque fraude deceptus. Et cungregatis episcopis, iubente papa, et
voluerunt eum honore privare et de gradu pontificalis prohicere.
Apostolicus talem cuntra eum
proferebat sententiam: «Neophitus es, non ex ovile fuisti nec secundum canones in
Ravennensi ecclesia militasti, sed subito invasisti cathedram quasi latro, et
sacerdotes tuos, qui digni donis ecclesiae perfrui, reppulisti, et per
secularium favorem, potenter tamen, sedem obtinuisti.»
Ad haec Ravennae pontifex aiebat:
«Et non mea praesumptione, sed eligerunt me cleros et plebs universa.
Interrogasti per ordinem canonico more, et de me omnia vobis patefacta sunt,
quomodo laicus fui et sponsam habui et ad clericatum perveni, et cognitum vobis
factum est, et dixisti, nullum obstaculum mihi esse potest. Postquam talia de
me sensisti, cur me cunsecrasti?»
Diversas autem sententias inter
se episcopi ferebant, et infra unumquodque cubiculum cordis magna quatiebatur
tenpestas. Dicebant enim
omnes: «Quomodo possimus, cum simus discipuli, magistrum iudicare?
Haec audiens papa, in furore
versus, asseruit, se die crastino manibus suis orarium a collo eius evelleret.
Tunc Sergius antistes Ravennensis nocte eadem cum lacrimis proicit se ad
altarium beati Nicolai et se totum in magnis lamentis dedit. Prostrato corpore
tandiu lacrimas fudit, quod locum ubi moerebat valde roravit et rivulos
produxit.
Iudicio Dei nocte illa mortuus
est Paulus papa, repente raptus est, subito quievit, et tenuerunt eum sui
occulte usque mane.
Insurgente vero aurora diei,
autequam ex eo radius solis splendesceret et terram Phebea perlustraret radiis,
venit ad eum Stephanus, urbis Romae diaconus, germanus praedicti papae, in ipsa
custodia, ubi Sergius pontifex erat. Ait ad eum: «Quid mihi daturus es, si reversus
fueris cum pace ad domum tuam et omnibus honore et dignitate ampliatum?»
His auditis praesul, quasi de
laqueo ereptus, egressus ait: «Non parva tibi statuo dare munera, nisi quod
audis facio. Veni tu ipse Ravennam et ingredere infra episcopium in ea ecclesia
et scrutare diligenter omnes gazas ipsius domus, aurum, argentum, vascula vel
nummos; omnia sunt tibi data, et quantum vis pro benedictione dimittere,
dimitte.» Super haec verba iuraverunt sibi mutuo.
In ipsa vero die electus est
praedictus germanus defuncti papae in solio apostolatus, et statim solvit omnes
captivos et omnibus noxiis veniam cuncessit. Tunc iussit venire Sergium
Ravennensem pontificem cum omni honore et gloria; et cum vidisset eum,
sublevavit se de sella ubi sedebat, et cum prostratus humo petisset et vultu
submisso, elatis manibus sublevatus, et irruit super collum eius, obsculans
eum, et iussit deferri sedem illius iuxta sedem suam, et locuti sunt inter se
pacifica et dulcia verba, et permisit eum redire ad sedem suam cum gaudio magno
et alacritate.
Post tertium annum Ravennam
ingressus est, quem suscipientibus eum suis, modica gratulatio fuit et modica
quies. Ivit Sergius pontifex ad monasterium beatae virginis Mariae qui vocatur
Cosmiti. Post missam celebratam prostravit se ante altarium beati Nicolai,
orans diutissime et lacrimas fundens, quae apparet usque in praesentem diem.
158. Eo namque
tempore exiens Stephanus papa Romanus Roma, Franciae arripuit iter, properans
huc Ravennam, infra episcopiumeius applicitus est. Scientes autem et videntes
sacerdotes, quod ipse scrutaretur gazas atque omnes opes ecclesiae deglotire
deberet, erant inter eos incommoda verba.
Alii dicebant: «Suffocemus eum;»
alii: «Non, serventur ecclesia fortunae.» Erant dispares voces in vulgo. Tunc
Leo diaconus et ipsius domui vicedominus sacerdotibus dixit: «Cum coeperit
depopulare omnia, vocemus eum occulte quasi aliquid ad ostendendum ei, et
praecipitemus eum, ut dimersus in profundum aquae nunquam cunpareat.» Hoc erat inter eos cunsilum, et verba
incommoda et commoda agebantur et cunclusa. Alii, cum quasi facta fuisset,
remotionem criminis meditabantur.
Audiens haec Uviliaris
archidiacono istius sedis Ravennae de monasterio sancti Bartolomei, qui illo
tempore ibidem sistebat abba, ubi Deo favente post ipsum quartus ego sum modo,
ad episcopium ecclesiae cum summa velocitate occurrit et vidit omnes sacerdotes
in talibus machinamentis sermocinationum sistere et diversa inter se cunsilia
volvere; agnoscens suum in contraria coeptum, complosis manibus cuntra eos
vocem misit: «O quanta insania, fratres! Si ista meditati estis perimere pontifice, non aequa cunsilia in pectoribus
vestris gestatis. Adquiescite mihi, ut papa honorifice hinc abscedat, manusque
vestrae servate innoxiis, et sacramentum praesulis nostri servemus illaesum.
Cum incubare coeperit atra nox et Romanorum cum fuerit corpora ex dapibus et
lucidissimo lyeo opleta, prima quies, quasi sepulti iacent: cuncta atrii lichna
extinguantur, ne illi flammae candelarum nocte solatia praestent, et quid
possimus occulte abdicare, omnia in criptis celentur, ignorante pontifice
nostro, et apertis locis divitiarum quas papa Romanus invenerit tollat.»
Placuitque omnibus hoc cunsilium,
et decreverunt, quia haec Uviliaris melior est quam ceterorum sententia prolata
mente. Etingressi sacerdotes infra singula loca gazarum, abscunderunt quantum
valuerunt.
Intempestivum vero noctis venit
praedictus papa Stephanus. Allatae sunt ante eum omnes claves a vesterariis
ecclesiae, et reserata sunt ei omnia ostia. Abstulit reliquias, quas non
potuerunt sic citius occultare, ex auro plenas balantias novem, vascula
argentea plurima et coclearia argentea tractoria, quaternaria una et diversas
alias aureas et argenteas species, et sic in Franciam perrexit, unam vero [ex]
cuclearibus Romam transmisit.
Tunc cognitum Ravennensibus civibus, postquam papa egressus est,
depopulationem ecclesiae, voluerunt prosequi plaustrum, quod argentum vegebat,
sed timidi vehiculatores in Ariminum delati sunt, et Ravennenses ad suam reversi
sunt civitatem.
159. Igitur
iudicavit iste a finibus Persiceti totum Pentapolim et usque ad Tusciam et
usque ad mensam Walani, veluti exarchus, sic omnia disponebat, ut soliti sunt
modo Romani facere.
Reversus vero papa Stephanus ex
Francia Romam, inito antea cum archiepiscopo cunsilio, pernimia blandimenta et
pacificas epistolas ad aliquantos nobiles Ravennenses iudices misit, ortantes,
ut Romam pergerent illi, qui in necem pontificis cunsenserunt. Inter quos etiam avus patris mei fuit, et
tandiu Romae sunt coartati, quousque omnes ibi mortui sunt.
Et post haec cuniunxit foedus
pontifex cum Veneticis, ut ne deterius quod ei contingerat postmodum veniret,
quia fefellit eiLangobardorum rex, et ultra non fuit credulus illi; et destributa
pecunia in Veneticis, 7 balancias per nobilissimos viros aurum expendit.
Aedificavit iste cellam beati
Apolenaris de parte virorum, ubi et monachos statuit, et reliquid ibidem multas
possessiones .. . . .
|