43 -
De Sancto Iohanne XLII
161. Iohannes XLII.
iunior . . . . . . . . Haec audita pontifex aspera verba, immutavit faciem
suam, et factum est cor eius ut fremitus leonis, et ait ad archidiaconum suum:
«O quanta insania in corpore vegetas! Auxiliare ei, si potes.» Tunc ira cuntra
iram insurgentes, veluti nebulam in altum se erigens aut tumidas hundas
elevatas in praecelso et verberat litus, sic sacerdotum corda diversa
pulsabant.
Post haec autem dixit
archidiaconus ad archipresbiterum: «Vis ut eamus, excutiamus eum foras?» Et
ille: «Eamus?» Et dixerunt ad reliquos sacerdotes: «Eamus, fratres, visitemus
fratrem nostrum, tribulemus cum eo. Membrum nostrum et caro nostra est, ex unus
sumus ovile, unum patrem abemus et incorruptam matrem, in uno fonte loti.»
Et ierunt omnes ad ianuam
Cuthina, et ambo recto poplite, archidiaconus una cum archipresbitero fregerunt
ianuam ipsius excubiti calce percussa, et extraxerunt eum foras, et ierunt
omnes in ecclesia cum eo, et sederunt in sacrario, usque dum nuncius desursum
venit, rogaret, ut omnes ascenderent, ut mos est. Et invenerunt litigantem
pontificem et magnis vocibus perstrepentem, sed non sunt sacerdotes eius
territi minis.
162. Igitur
quadam die dum praedictus pontifex post tribunal ecclesiae resideret cum
sacerdotibus et multi ex plebe, subitoIohannes abba monasterii sancti Donati
qui vocatur in Monterione, extra porta sancti Laurentii iuxta Wandalariam, non
longe a monasterio sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas - ibi Deo volente
ego abba existo - protinus in terram cecidit et factus in extasi est, et
spiritus ei evanuere.
Et reversus ad proprium sensum,
interrogatus a circumstantibus, pro qua causa contigisset, ille erectus dixit
eis: «Si dixero vobis, mors me cunsumet.»
Tunc palam omnibus eum pontifex
interrogavit: «Ex qua causa accidit tibi?» Et ille respondens dixit: «Mortuus
est Leo ipatus statim, et vidi animam eius in linteo lucidissimo ab angelo in
caelum deferente alacri vultu.»
Stupefacti omnes praesentes
adstantes mirabantur; et ut veritas probaretur, statim misit unum ex
cubiculariis pontifex, ut veritas probaretur: et invenit eum ipsa hora mortuum.
Abba vero ille post octo obiit
dies.
163. De morte
vero pontificis vobis insinuare festino. State et videte divina et iusta
iudicia Dei. Erat in hac civitate nobilissimi filius viri, qui post mortem
patris tenebat possessionem monasterii sancti Martini quae vocatur in Aqua
longa, avunculus matris meae. Cotidie pontifex insidiabatur, ut praedictum
monasterium invadere posset; et quia vim ei inferre non poterat propter
nobilitatem parentum, maledictionis et blasphemia lingua eum gladium incidit.
Die vero natalis sancti Apolenaris obtulit ei ipse, quem maledicebat, puer
oblationem, qui renuit praedictus pontifex, sed maledixit eum, dicens post
maledictionem: «Videam mortem tuam et statim moriar.»
Ibat ille repulsus et
scandalizatus plorans. Ille vero post expleta missarum solempnia ivit ad
viduatam marito matrem et retulit ei omnia plorans et ita denunciavit: «Quod
etiam corpus Domini mihi tradere noluit.»
Factum est autem post haec divina
iussione, ut Deusdedit, infirmitate stomachi detritus, mortuus est in villa
quae dicitur Aureliacus, longe ab urbe miliario 12, iuxta aquaeductus prope
Herculem. Turbata tota illius domus est.
Et postquam lavaverunt corpus eius,
posuerunt super plaustrum, ibique tumulatus iacebat exanime. Multi orbati
impleti sunt lacrimis. Prostrata humo diurna mater iacebat; alii tondebat
pectora, alii ora unguibus foedabant, alii salicum vimina intexebat crates,
alii tondebat salicum ramos, qui operiebant glosochomum, alii lustrabant
desuper virentias herbas, alii evellebant ebulos faginos adferebant saxos
velocius ut discurrerent rotas, alii undique praecidebant diversas salicum
virgas alii stimulo boves exagitabat, nonnulli vero gramineos substernebant
corpore flores.
Hirculeuses antecedebant onerosa
animalia, carnarini qui et lecticarii virgis costis agitabant taurorum, et
ibant cum naribus patulis per viam laetea per cornuaque ducti iuvencis, et
pevenerunt usque ad pontem Odionis.
Tunc Andreas, cognatus ipsius
defuncti viri, stare imperavit corpus et puberes per in giro figere gradus
iubet. Ornaveruntque diversis palleis exanime corpus, et lenbum a barbausque ad
caput innodatus erat, quod illi sua ex auro Basilii mittente mater.
Tunc exeuntes omnes de civitate a
magno usque ad parvum, nobiles et ignobiles, anus et innuptae puellae, et erat
maximus planctus et luctus undique, et non solum lugebant tumulatum corpus, sed
orbatam de filio matrem. Tunc colla levatus virorum, perductus in monasterio
sanctae Eufemiae in sancto Calinico, ibi sepelierunt eum.
Tunc ingressa in civitate turbam
plorantem, dederunt obtabiles voces in aures pontificis. Et interrogavit, quid
hoc esset. Et dixit ei nuncius, qui viderat: «Deusdedit, filius Petri tribuni,
mortuus est.» Iterum misit alium nuncium, ut certius sciret; et venit, dicens
similiter.
Et dum sederet ad mensam post
tribunal ecclesiae super vivarium, elevatis sursum manibus, respiciens ad
vultum Salvatoris, dicens: «Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, et tibi,
beate Apolenaris, quia exaudistis me. Hunc diem semper desideravi.»
Et dixit pincernae suo: «Misce,
quia, Deo gratias, exauditus sum.» Tunc pincerna accipiens ex ialico dimia impleta mero porrexit pontifici.
Quem ille accipiens, ebibit usque ad dimidium poculum, et subito in latere
sinistro puncta percussus, celeriter calicem ministro dedit, et iussit removere
mensam, et gaudia dapium in tristitiam versae sunt, et dedit [se] in lectum;
septimo die post excessum iuvenis mortuus est.
Et iocundabatur mater orbata
libero, sicut et ille gavisus de morte adolescenti fuit. Ecce vindicta divina! Sepultus est in
basilica beati Apolenaris confessoris. Epitaphium super sepulcrum eius
invenietis exaratum. Sedit annos 7, menses 1, dies 3.
|