44 -
De Sancto Gratioso XLIII
164. Gratiosus
XLIII. Iste humilis et mansuetus, pulcer aspectu, modice recalvatus, extenso in
quantitate gutture, oculos grandes, decora forma et dulcia eloquia.
Ex monasterio beati Apolenaris
abba fuit, quod est fundatum non longe ab ecclesia sanctae redemptricis Crucis
ad Monetam veterem, unde sanctissimus Reparatus fuit. Vere Gratiosus, quia
gratia Dei perfusus; istius sedis archidiacouus fuit.
Istius temporibus apparuit signum
terribile mortiferae cladis, ut, in cuius apparebat vestimentis aut in quolibet
indumento vel cherumanica sive calciamento tres guttas venenatas, in tertia die
rapiebatur morte; et erant strata corpora humo, quae vix viva tradere
sepulturae valebant.
165. Et venit in
illis diebus Karolus rex Francorum Ravennae; et invitatus, ut ibidem epularet,
gratanter venit. Dixerunt enim sacerdotes suo pontifici: «Domine, retine
simplicitatem tuam et cave, ne aliqua loquaris, quae apta non sit.»
Quibus ille respondit: «Non,
filii, non, sed oppilo os.» Cumque comederent et biberent, coepit pontifex
rogare regem, dicens: «Pappa, domine mi rex, pappa.» Et admiratus rex
interrogavit, dicens: «Quis est hic sermo, quem vates loquitur, pappa, pappa?»
Tunc de circunstantibus sacerdotibus dixerunt ei: «Non adtendat dominus noster
rex, quod aliqua iniuria aut illusionis sit verba, sed suasionis. Vir iste
servus et orator vester magnae simplicitatis est; sed sicut mater, quae blandit
filios suos et prae nimio amore suadit, ut aliquid comedat, ita et iste magna
clementia postulatus est vestram clementiam, ut comedatis et iocundemini.» Tunc rex palam omnibus imperat silentium,
vocem erupit, dicens: «Ecce vere Israhelita, in quo dolus non est.» Post
haec autem, quicquid imperavit ab eo praesul, obtinuit.
Alium vero exponam orribilem, quod factum est in aethera, signum. Tempore
illo, quo Karolus Langobardiam accepit, visum estmultis hominibus post solis obitum
in caelum equi cum ascensoribus suis inter se invicem decertantes, et erat
motus ubique.
166. Igitur,
carissimi, non sitis segnes, sed state et audite, quid Dominus per meum erit
locutus [os], ut sciatis quae ventura sunt. Ego propheta non sum, sed ipse
spiritus, qui locutus est in prophetis, potest similiter nostra se effundere
corda.
Ipse Spiritus sanctus per Iohel
clamat: «Effundam de spiritu meo super omnem carnem,» et ad Ieremiam ait: «Ecce
dedi verbamea in ore tuo,» et Iacob patriarcha dicens: «Congregamini, filii
Iacob, audite Israhel patrem vestrum, unde adnunciet vobis, quaeventura sunt,»
et ipse Filius aeterni Patris ait: «Ego dabo vobis os et sapientiam.»
Quid mirum, si ante incarnationem
Spiritus sanctus prophetarum corda replebat, ut praenunciaret ventura, et nunc
post nostrasocius est carnis effectus, totam verba sua largitusest gratia
plenitudo, dicente euangelista: «Nos omnes de plenitudine eius accepimus?»
Si ergo idem Spiritus per gentium
et infidelium os, sicut per tirannum crudelem Nabuchodonosor regem et gentilium
poeta Virgilium et per vatem Sibillam locutus et futura praedixit: quare ergo
modo ipsa divina maiestas per christianum hominem et sanguine redemptum non
loquatur? Si enim in fragili sexu, Annam scilicet et Sibillam ipse habitavit
Spiritus, ergo non dubii sitis euangelica verba dicentia: «Spiritus ubi vult
spirat.»
Sed ego vobis dico, fratres mei,
commilitones mei, Ravennenses cives, quia veniet tempus in ea, quale nullus
ibidem commorantium memorare poterit. Et erit ex suis omnibus minorata donis,
et a suis civibus maxime cunsummabitur, et erunt inter se bella et diversas
lites inter se invidentes, maligna cogitantes, ex ore pacifica verba loquentes,
gladium in corde habentes.
Capud omnium est in obsidione, et
cunculcabunt ea inimici sui; undique erit in ea vastitas, et insurgunt cuntra
hostes suos et videntes eos, territi revertentur. Et adsumunt spolia
vicinantium civitatum, et cunculcabunt sanctorum ecclesias et apostolorum
depraedabuntur.
Et veniunt ex occiduis partibus
rasi barbas pro defensione eius, sed ipsi maxime laedent. Eritque in tempore
illo maxima fames perditio multa. Eruntque circa marina litora pestilentia
gravis, pelagusque tumidas undas fortiter suos vorabit litos, et levabit mare cuntra
creaturam suam; quos nunc gratanter invenerit in aequora suos proiciet pisces.
Omne genus corrumpet semen suum.
Etiam ipse caelum serenitas
obscurabit et opportunitatis tempore rorem retinet, et nubes sua temperantia
pluiam stringet, sed recollecta radia tenebrosam diem ostendet. Veniet
prophetia illa, quae scripta est: «Occidit illi sol meridie,» quam ex sole
iustitiae dixisset Christus, qui medio die crucem ascendit. Tamen et
spiritualiter et carnaliter intelligitur.
Et luna minuetur de lumine, id est
doctrina sancta mea ecclesiae per malos et inscios sacerdotes minuetur. Quia
veniet tempus nequissimum in hac ecclesia: antecedent iuvenes senes et
doctrinaseniorum et sancta derident ecclesia. Discentes, si sapientes estis, stulti erunt et
iuxta apostoli verba «semper discentes, nunquam ad scientiam veritatis
pervenientes.» Hii sunt idiotae et maxime pravi et duri corde, qui in talia
agunt. Lac ecclesiasticum nullo modo sugere valent. Hii non proprii sunt filii,
sed privigni.
Ravenna paulatim paulatimque
cuntrarietur. Non invenietur in ea viri quatuor unam voluntatem habentem, et
tres in una si inventi fuerint domo, invicem se zelantes mordebunt. Et erunt in hominibus et in creaturis
saevus et pessimus vulnus. Et terra non dabit fructum suum, et ipsa mater
omnium matertera efficietur; et desiderabilia deficient poma, et omnia gaudia
in moerore vertentur.
Et quod nunc est Romanorum
imperium desolabitur, et super augustalem solium reges sedebunt. Et erunt
christiani censuales aliis christianis, et unusquisque misericordiam contra
proximum suum non abebit.
Hoc erit initium signorum, cum
sacerdotes elati et cupidi esse coeperunt et honorem nullum antecedentibus
repraesentabunt. Per malos pontifices ecclesia Ravennatis deiscens, pro suo
honore thesaura ecclesiae tribuent et munera spargent, et postquam omnia
cunsumpserint ornamenta ecclesiae, praedia tribuent. Et veniet tempus, ut ad
ecclesia mensam cum vasculis ligneis ministrent, et interficient pastores oves
suas. Non adtendent quae Dei sunt, sed seculum diligent plus.
Et veniet circa litora maris
gentes ignotae Deum, et interficient christianos et praedabuntur regiones
eorum, et qui residuifuerint, erunt ei tributarii. Et insurgent christiani
contra christianos, et pessime oppriment eos, et res illorum deripient, et
corpora illorum affligent, et pro nimia debilitate blasphemabunt in caelum.
Universus contra se excitatur invicem mundus.
Et Agarenorum gens ab oriente
insurgunt et praedabunt civitates in marinis litoribus sitas, et non erit qui
eruat. Nam in cunctis regionibus terrae erunt inopes reges et diligentes
munera, et oppriment populos sibil subiectos, et peribit Romanorum Francorum
imperium, et sedebunt reges super augustalem solium, et minuentur omnia, et
praecellent servi ante dominum suum, et in his mugiet terra, et elementa
dehiscent, et cunfident unusquisque in gladio suo, et omnia terrae corda
fremebunt, et deficient seniores, et iuvenes exaltabuntur, et non recordabuntur
antiqua praecepta, sed unusquisque in sua pravitatis ambulabunt viam.
Et commovebuntur ex caelo astra,
et percussio erit in creatura et in pecoribus et in iumentis, et gemebunt multi
nimia penuria sustinentes, multorumque deficient corpora propter penuriam
famis, et vadent nobiles Romani in aliena terra captivi propter suas divitias.
Depopulabitur a suis Roma et cuncremata incendio erit.
Et omnis terra sterilis, et
fructus non erit in ea, et quicumque pacem aut auctoritatem delixerit,
abominabilis erit. Iustitiam autem non memorabitur, et erunt perversa iudicia,
et munera excaecabuntur oculos eorum, et suffocabunt pauperum causas, et super
viduas iocundabitur.
Et erunt monasteria disrupta, et
ecclesia exterminabunt, et in tantum exagitat diabolus in sanctas ecclesias,
quas a fidelibus christianis demoliantur, et erit tenebrosa domus Dei, et
ministri auferent thura a sancto altario, et imministrabunt, et vexabunt
sacrificia multa, quia sacerdotes non honorabuntur ab hominibus, sed cum
aliquem cupiunt ammonere, deridentur ab eis. Sacrificium autem non Deo
placabile erit, si perfecte huius seculi cupiditas sacerdos [non] abiciatur; si
autem ira ab animo non ammoverit, munus immaculatum non erit.
Et erit in diebus suprascriptis,
nubunt servis cum filiabus domini sui et ignobiles cum nobilibus, et
procreabunt filios et filias, et ex stupru nascentibus erunt iudices et duces,
et subvertent terram. Et multi non ferentes opprobrium exeunt de civitatibus
suis et de locis suis et commorabuntur in terra aliena, et erunt ecclesiae
castra subversa et sacerdotes dispersi etiam et sanctemoniales oppressae a
singulis hominibus vitae et invitae, aliae namque partus suos negantes, ne
ventris fructus et testis et proditor fiat.
Haec, fratres, de profundis pauca
ausi, . . . . . .quia a dolore capitis consumor; «sed tamen,» iuxta beati Iob
eloquia, «cunceptum sermonem tenere quis possit?» State, prudentissimi, et
dimicate cum perniciosissimum hostem, ne caput doleat, ne oculos caligit, ne
aures surdescant, ne os taceat, ne lingua sileat, ne manus a signo crucis
quiescat, ne brachia arescat, non cor tumescat, non friget pectoris animo, ne
venter a cibo extendatur, non genua rigescant, non iucurvata dorsa, non
indeflexo poplite, non pigrior pede, sed totum firmum stabile sit corpus.
Estote Deo volente, perfecti, sicut hic beatissimus Gratiosus fuit omnibus
diebus vitae suae.
Obiit autem die 23. mensis
Februarii, et sepultus est in ecclesia beati Apolenaris sacerdotis et martiris
Christi in civitate Classis. Sedit autem annos 3, menses 0, dies 11.
|