45 -
De Sancto Martino XLVI
167. Martinus
XLVI. Iste longam staturam, grande caput calvusque, omnem densitatem corporis
plenus, de monasterio beati Andreae, quod situm est non longe ab ecclesia
Gothorum, archidiaconus huius sedis fuit, et pene annos 80 istius adeptus est
sedis, consecratus Romae per manus Leonis III. papae.
Qui cum ex Roma reversus fuisset,
misit missos suos in Francia ad Karolum imperatorem, et iocundatus exinde
augustus est. Iste monasterium sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas ad
Andream largivit presbiterum, eratque adhuc puer; et accepit ab eo praedictus
pontifex solidos aureos 200 pro utilitate suae ecclesiae, et fecit exinde
amulam auream, adhibens plus aurum, in similitudinem coculam marinam, et est ad
utilitatem crismae usque in praesentem diem.
Igitur talis fuit in suo corpore,
ut dixi, vastus, ut praedictis 200 aureos, quos ego ei in gemella porrexi, in
sola cunclusit laeva; et ammirati sunt proceres istius Melisenses urbis una cum
sacerdotibus haec videntibus.
168. Munivit hic antistes
ecclesiam beatae Eufemiae quae vocatur Ad Arietem, quam olim aqua dominabatur.
Mortuus est istius temporibus Pipinus Langobardorum rex, et voluto tempore
obiit Karolus imperator die 30. mensis Ianuarii, et suscepit imperium
Lodovicus, filius eius, pro eo.
Eo namque tempore Leo Romanae
ecclesiae et urbis antistes misit cubicularium suum nomine Crisafum et reliquos
caementarios, restauravit tecta beati Apolenaris, omnia ex trabibus et laquearibus
abiegnis, et omnia illius martiris tegumenta; uno cum suo dispendio omnes
suburbanae civitates veniebant, omnia docaria et subtegulata et omnia ligna
abiegna et quae necessaria erant Ravennenses cives volventes in angaria cum
funibus et ingemas cetera. Caementariique ordinabant trabes super parietes, et
perfecta sunt omnia; solaque hypocartosis hic pontifex infigere praecepit.
169. Non post
multum tempus iratus Leo papa cum Martinum antistitem, misit legatum suum
Franciam ad Lodovicum imperatorem, volens cuntra praedictum Martinum agere
pontificem. Tunc Lodovicus imperator cunsensit voluntati eius et misit Iohannem
Arelatensem episcopum, praecipiens illi, ut iret cum Martino pontifice Romam et
ageret cum Leone papa.
Qui praedictus Iohannes
Arelatensis sedis antistes veniens Ravennam, et inito [cum] archiepiscopo
cunsilio, coegit eum per fideiussorem, ut iam dictus Ravennas sedulus Romam
iret, et fideiusserunt eum viri per solidos aureos duo milia, excepto
infirmitate corporis.
Post 10 vero dies de sua egressus
sede, ibat, ut properaret Romam, et veniens non longe a Ravenna quasi miliarios
15 ad Novas, ubi olim fuit civitas nunc dirupta, infra ecclesiam beati Stefani,
per 15 dies ibi cummoratus est.
Et misit legatum suum Romam, qul
diceret, quia egressus de civitate venire voluit et infirmavit. Ille autem
equitare non valebat, quia minus erat corpus; ex parte simulabat infirmitate.
Quo audito, Romanus pontifex
tristatus est valde, quia eum ad se accersire non potuit, ut valde eo coartaret.
Tunc sinivit eum et iussit
reverti una cum legato imperatoris ad propriam sedem.
Post haec autem, expleta
legatione, Arelatensis sacerdos ingressus est Ravennam, et suscepit eum
Martinus pontifex cum gaudio magno et alacritate multa, et prae dapibus
repleti, Ravennas sedulus vascula argentea tota expleta mensa, facta in modum
platani, quam ex dimissione Valerii archiepiscopi in suo palatio erat, quod
suis in temporibus fecit, et alapas euangeliorum aurea parva, mechanicis facta
operibus . . . .
170. Eo tempore defunctus est Leo papa, cuius Stefanus
succedit in sede. Et hic profectus in Francia papa ad Lodovicum imperatorem,
quicquid postulavit ab eo, optinuit; et venit Ravennam, et obsculati sunt ambo
pontifices, Romanus et Ravennianus. Et celebravit Romanus antistes missas in ecclesia Ursiana, et ostendit
sandalias Salvatoris, quas omnis populus vidit. Et laetus ex civitate egressus,
ad propriam reversus est sedem.
Igitur istius Martini temporibus
misit Lodovicus imperator ex dimissione sui genitoris Karoli ad Martinum
pontificem huius Ravennatis sedis mensam argenteam unam absque ligno, habentem
infra se anaglifte totam Romam, una cum tetragonis argenteis pedibus et
cum diversa vascula argentea, seu
et cuppam aurea unam, quae cuppa haesit in cratere aureo sancto, quo cotidie
utimur . . . . . .
|