| 
 Incipit
carmen dactilicum senarium micticon, id est mistum, sed primum tetrasticum,
dehinc disticon moinasticumque intentiones magnas… 
  
TETRASTICON 
POETA 
Fortuitu quondam venisse
presbiterorum  
Turba Ravennatum simul, inter
quos fuit unus  
Andreas dictus, fratres quem voce
precari  
Demissa, scripsisse sui quo
Pontificalem.  
AGNELLUS  
Tum respondit ei humilis, sed
mente sagaci:  
«Quis mihi sensus inest, aut est
quae lectio, possim  
Tantillo sensu comprendere
centies octo  
Annorum cursus vel gesta
priorum»?  
PRESBITERI  
«Talia dum fallens promiseris fronte duelli  
Assolitus iugiter, quia nobis
intima quaeque  
Clausa videntur, in auditu nudare
patendo,  
Tristamur nimium quantum,
crudelis amice».  
ANDREAS  
«Sum quoniam victus, rogo
vos, orate tonantem  
Sidera qui torquit latices
frenatque marinos,  
Vita praecipite cursum convertat
in ortum  
Et sensum tribuat scribendi
Pontificalem».  
DISTICON 
SACERDOTES  
«Sic nimium cupidi faciemus,
cunque precantem  
Sic fiemus, opus verbis respondeat usque.  
AGNELLVS  
Hic quanquam durus, tantum
laborat tamen ultro».  
«Actus pontificum referam et acta
priorum».  
MONOSTICON 
PRESBITERI  
«Agnellus quondam, nunc Andreas, iuge salve»!  
ANDREAS  
«Salvete sacerdotes per secula
cuncta»!  
 
Clare fidelis! Carmina parva  
Edita vobis, suggere tuque,  
Musa regalis, erga fidelis  
Dicere laudes, semper amicis.  
Vobis rogantibus ordinatum
libellum de ordine pontificalis successionis pontificum, qui sedem sancti
Apolenaris intraverant, sicut veritas et argumentatio vestri Agnelli, qui et
Andreas, ipsum ortodoxae sedis Ravennae potuit reperire et cognoscere.  
  
  |