Prologus
incipit
Gratias vobis necesse est agere
Deo Patri et Filio eius simulque Spiritui sancto, trinae maiestati, unicae potestati,
quod me pollutis labiis reclusit et linguam aridam, in quantum illi placuit,
disertam fecit.
Confido etenim orationibus
vestris gratiam fandi meis sermonibus Deum donare, ut sanctorum praecedentium
sedis antistitum patrum Ravennatis ecclesiae, qualiter unusquisque suis
temporibus facta peregit, pro eo quod vos me sermonibus coegistis, in quantum
potuero, ad memoriam revocem. Non solum quod eorum facta perspexi, verum etiam
ex auditu, quae mihi seniores nostri retulerunt, vestris auribus patefaciam.
Moises etenim praecellentissimus
vir, inspirante Deo, Genesis librum descripsit. Ipse enim ait: «Interroga patres tuos,
etannunciabunt tibi, seniores tuos, et dicent tibi», et Iob: «Interroga generationes
pristinas, et diligenter investiga patrum memoria.» Ex stirpe enim Abrahae
Moyses descendit, et antequam Abraham nasceretur, totius huius mundi fabrica a
Deo facta fuisse memoratur. Marcus etiam, Petri apostoli discipulus et in
baptismate filius, non corporaliter Domini secutus fuit vestigia, neque ulla
miracula ab eo facta vidit, sed Petro enarrante euangelium exaravit. Lucas vero, Pauli apostoli ministrator,
inbutus ab eo doctrina, euangelii aperuit fontem. Multi etenim alii ex auditu
rerum volumina condiderunt; sicut in Vitas patrum legitur: «Narravit mihi
quidam senex» etc. Nonne
Gregorius sedis Romanae ecclesiae antistes in plurimis locis librum Dialogorum
retulit dicens: «Narravit mihi ille et ille homo» et reliqua?
Sed minime me fari possum similem
illis. Nam confiteor quippe, sicut modica scintilla posita in aspectu solis
meridie ferventis obumbratur, et eius non apparet lumen: sic et mea ante
conspectum totius philosoforum extinguitur pagina.
Quantum est hoc possum alia et
his similia protelare sermonem, cartas et atramentum expendo. Similis enim sum
illis, qui in silvis vel in heremis positi sunt, et videntes densas erga se
arbores, opaca et obscura loca
atque intransmeabilia veprium
multarum, et nescientes partem, quam petant vel incidant, nisi tota via fuerit,
et in cultum exierint.
Sic et ego propter relationem
sanctorum pontificum sedis Ravennatis huius ingressus sum quasi in discrimina
maris, et velut procellosa tempestas adversum me cunluctaret, totius gurgitis
vel tumultus undarum ydata me sectaret caerulearum. Tunc non trepido,
quia obsecrationibus vestris pene
ligatus sum et Dominus mecum est, qui est benedictus in secula.
Caritate vestra transeam ad
superius studium, quod vobis urgentibus semel incepi. Dudum enim auribus vestris
intimavi, quiade supradicta sede aliquid facere debeam, quod mihi narratum
fuit. Fortasse si fefelli,
indulgite. Exactor non molestus debet esse, quando debitum [debitor] est
redditurus.
Sed in his omnibus benedicamus Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
EXPLICIT
PROLOGUS
|