1 - De
Sancto Apolenario.
1. Sanctus
Apolenaris, natione Antiochenus, Grecis et Latinis literis heruditus, apostoli
Petri discipulus, et cum eo in urbem Romam pervenit.
Qui post plurimum tempus eum
pontificem ordinavit atque per inpositionem mans Spiritum sanctum tribuit et
osculum ille dedit; et ab urbe Roma quasi terdenos miliarios communiter cum eo
venit, in quo situm est monasterium beati Petri quod vocatur ad Ianuculum. Ibi
Christi apostolus oravit, et ubi genus posuit, lapis mollis apparuit, ut cera
ab igne, et in modum eius lapis genu concavus est.
Et ad aliud monasterium ipsius
apostoli, quod vocatur ad Ulmum, in ipsa nocte pariter sopiti sunt, et apparent
fossae in illo lapide, ubi caput vel terga atque nates et crura tenuerunt,
usque in hunc diem. Et post Ravennam eum direxit.
Et ipse beatissimus, antequam in
urbem Ravennam ingrederetur, Herenei filium caecum illuminavit -- Hereneus
quippe «pacificus» intelligitur -- et intrinsecus huius civitatis plurimas
peregit virtutes: tenpla deorum subvertit et simulacra cumminuit, presbiteros
et diaconos ordinavit, infirmos sanavit, daemones effugavit, leprosos mundavit,
in Bedente fluvio et in mare multos baptizavit.
In basilica beatae Eufemiae quae
vocatur ad Arietem, primitus baptismum fecit, et ubi pedibus stetit,
liquefactus est ille lapis et vestigia quasi signum inpressa sunt.
Filiam quoque Rufi patricii
mortuam suscitavit. Et illius in patricii domo episcopium Bononiensis ecclesiae
usque in praesentem cernimus diem. Sic autem domum illam integram et incolumem
scio, quomodo antiquitus. Et nune pene annos quinque Theodorus Bononiensis
antistes saxeam arcam, ubi Rufus patricius sua cum filia positus fuit, abstulit
et ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit,
ut, postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Sed quid ei profuit, quod
alios exinde expulit? Et ille non in illa positus est,nam segnius ipse fecit
eam stabilire.
2. Igitur beatissimus Apollenaris cum ingenti pondere ferri
in carcerem missus est non longe ad capitolium istius Ravennae civitatis. In
quo custodibus circunspicientibus angeli victum caelestem ministrabant ei.
Iterumque eum coegerunt et ab urbe proiecerunt non longe ab hac miliario 6,
ubi ecclesia beati Demetrii antiqua structa est.Post haec ad partes Illiricae
captivus ductus est, et deinde per Salonam, Panoniam quoque, per Danubii ripam
Traciamque et ibidem atque in litore Corinthi multi per eum mirablila intulit
Dominus.
Rursus post tres annos Ravennam
remeavit et a fidelibus suis filiis sacerdotibusque cum magna laetitia
susceptus est. Quem saevientes paganis post diutius caesus nudis pedibus super
prunas stare fecerunt et alia multa tormenta in eum exercuerunt.
Templum Apolinis, quod ante
portam quae vocatur Aurea, iuxta amphiteatrum, suis orationibus demolivit.
Cuius tanta beatitudo fuit et mansuetudo, ut nunquam, dum pateretur, alicui
iniuriam fecisset, aut eum increpasset, nisi, dum fortiter torqueretur, ait ad
vicarium: «Impiisime, quare non credis in Filium Dei, ut evadas tormenta
aeterna?»
Pro nimia dierum plenitudine
curvus effectus est. Temporibus Vespasiani caesaris martirio coronatus est.
Vixit autem in pontificale solio annos 28, menses 1, dies 4.
|