Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
3. Aderitus I, vir sanctus et timoratus, a beatissimo Apolenare presbiter ordinatus est, et ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri et doctoris haedificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura idolorum discederent et Deum vivum Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiterentur. Et multi in eius temporibus post tempestatem persecutionis baptismum susceperunt; deinde multos ad Dominum sociavit. Defunctus est in civitate Classis 5. Kal. Octobris. Sicut asserunt quidam, in basilica beati Probi sepultus est, non longe ab ecclesia beati Apolenaris quasi stadio uno. Sedit autem annis . . ., menses. . . ., dies. . . .
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |