Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 7 - De Sancto Probo VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7 - De Sancto Probo VI

 

8. Probus VI, mitis et pius, clarus in specie, fulgidus in opere, sapiens eloquiis, prudens corde, plenus gratia Spiritus sancti. Quicunque languidus ad eum venire potuisset, suis orationibus salvus revertebatur, quacunque fuisset infirmitate detentus. Et spiritus inmundos expulit atque catervarum corpora sauciata vel dissoluta solidabat.

Postquam suae ad occasum vita angelica conspexit agmina, statim sancta elapsa est de corpore anima 4. Idus Novenbris. Deinde cunctus lugendo populus cum nimia corpus eius reverentia sepelivit, et sepulcrum ipsius apud nos veneratur usque in praesentem diem; et illius ecclesia sita est in partibus orientis.

Et in nullis ecclesiis infra civitatem Ravennae Classinve missa super populum celebratur nisi in ista sola. Aedificata est iam dicta basilica iuxta ardicam beatae Eufemiae quae vocatur ad mare, qua nunc demolitam esse videmus.

Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License