Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 12 - De Sancto Severo XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12 - De Sancto Severo XI

 

13. Severus XI, cuius nomen intelligitur in compositione «saevus verus». Hoc non ad saevitiam pertinet, sed ad fortitudinem: saevus id est fortis, verus pontifex maximus.

Cuius sacerdotium ab omnipotenti Domino tantum praedestinatum fuit, ut in illius electione Spiritus sanctus missus fuisset in specie colunbae quam omnis populus viderunt corporalibus oculis, et super eius capud requievit. Unde de eo in proverbium usque hodie dicitur a singulis gentibus: «Beata terra illa, ubi in electione pontificis Spiritus sanctus descendit in colunbae similitudinem, et ordinatur, super caput cuius requiescit».

Sed vae tibi, Ravenna misera, vicina destructae Classis, quia nunc cum nimia altercatione et controversia pontifex in te ordinatur.

In Sardicense concilio cum legatis Romanae ecclesiae vir sanctus interfuit hic Severus.

14. Beatus iste superius nominatus Severus dum missa celebraret, cum ipsius diaconus in pulpitum ascendisset et beati apostoli Pauli epistolas legeret, ut populorum conventus spiritualibus verbis reficeret: subito sanctus vir in extasim factus est, velut sopore detineretur, nec pleniter dormiens aut vigilans. Aestimautes eum sui, quod somno arreptus fuisset, coeperunt latera eius pulsare.

Ille autem quasi de gravissimo somno erigit se sursum et tristi animo dixit illis: «O quit fecistis? Quare inquietastis me? Quamvis a vobis hic viderer, in alio loco eram».

At illi perseverabant interrogantes eum, dicentes: «Dic nobis, ubi fuisti, pater»? Quibus ille ait: «Indulgeat vobis Dominus, dilectissimi filii, pro eo, quod expergefactum fecistis me, quia in Sancta Mutinense ecclesia eram et ibidem fratris et coepiscopi mei Geminiani ipsius antistes ecclesiae omnipotenti Domino animam commendavi, et ibidem steti, quousque praedictum sanctum corpus sepulcro poneretur».

Propter hanc igitur causam, ut veritas probaretur, cives Ravennates et cives Classensis equites miserunt ad superius iam dictam urbem Mutinensem, ut sancti viri eloquia cumprobarent.

Qui, dum requisitus fuisset dies vel hora qua sancta anima beati Geminiani migrasset ad Dominum, dixeruntque: «Nonne domnusSeverus pontifex vester ei animam commendavit et tandiu hic stetit, quousque corpus eius sepulcro clauderetur, quo clauso ab oculisnostris repente evasit»?

Qui reversi nunciaverunt per ordinem civibus suis, ut eis narratum fuerat. Ex illo iam die coeperunt sanctitatem eius anplius venerari.

15. Cuius beati vita viri apud nos non reperitur descripta historia; sed dicunt quidam, quod multa mirabilia prodigiaque per eum Dominus exercuit in populo, quod non valuit patefacere stilus noster. Tanta autem illius sanctitas fuisse asseritur, ut eius defuncta coniunx post plurima tempora evoluta esset in latus.

Dum filia beatissimi confessoris Christi Severi, Innocentia nomine, vitales auras amisisset, venerunt omnes, ut infra sepulcrum suae genetricis Vicentiae corpusculum ponerent, viderunt sepulcrum minimum dixeruntque: «Non possunt hic duo requiescere corpora, quia modicum est vas».

Cum fletuque dominus ait Severus: «O mulier, cur mihi molesta es? Quare non praebes locum filiae tuae? Suscipe quod portasti, ex tua sumpta est carne, ne dubites recipere. Ecce tibi trado, quod mihi dedisti, ne torpeas; unde fuit, reversa est. Locum tribue sepeliendi, noli me contristare».

Ad cuius vocem sub tanta velocitate suae coniugis ossa ad semetipsam in partem alia remota sunt, quanta vix ea animata corpora hominum sic citius moveri potuissent, et filia sua spatium loci tribuit ad sepeliendum.

Factum est autem post haec, ut sancta anima, quam homines diligebant in terra, divino iussu a sanctis angelis esset susceptura amoeno in loco. Sicut enim narrante audivi de transitu beati viri, ita vestris auribus intimabo. Quod quadam die missam celebrasset et sacrum dominici corporis et sanguinem percepisset, stola pontificale indutus, suum iussit aperire sepulcrum, quod vivus ingressus, inter coniugem et filiam iacens se iussit claudi. Ibi denique orans preciosam Deo animam reddidit. In tali pace et tranquillitate defunctus est sub die Kalendarum Februarium. Et multa mirabilia ad sepulcrum Dominus ostendit in ipsius ecclesia, quae sita est in civitate dudum Classis, non longe a regione quae dicitur Salutaris, usque in praesentem diem.

16. Et iterum narrabo vobis, quod nostris temporibus facta cunspeximus; ad memoriam revoco, ut recordemini. Vir autem unus, qui hodie animatum vivit corpus, cum parvulus esset, ex infirmitate corporis cum sua mater ad sepulcrum beati Christi confessoris Severi prostravisset, somnoque omnis arrepti fuissent, solus ille infirmus puer intenpestivum noctis expavit et vocem emisit, cunctos excitavit. Viderunt, qui ante candelas extinctas fuerant, cungruo lumine fulgorem micantes. Et cum vidissent cuncti inmensum lumen, territi mente dederunt gloriam Deo et Severo cunfessor eius.

Puer autem cum in medio eorum deductus fuisset, coepit mater eius interrogare eum: «Quid tibi contigit, fili»? At ille coram omnibus dixit: «Vidi ex hoc sepulcro egredientem virum episcopali habitu, canitie capitis decoratus, angelico vultu, tetigit me, et expavi». Infirmitas vero pueri statim recessit ab eo, et non ultra febricitavit.

Haec nostris temporibus facta sunt, non solum hoc, sed et alia multa.

17. De electione sancti istius viri, quod superius incepi, quod mihi narratum fuit a multis senioribus, expleam. Quadam die lanisterii opus praegravatus cum esset, ipse cum coniuge sua lanificium, ut dixi, nearent officium, ait ad cuniugem: «Vadam et videbo visionem mirabilem, quomodo de alto caelo colunbam veniet et super electi caput consideat».

Coniunx vero eius coepit eum subsannare et increpare, dicens: «Sede hic et labora, noli otiosus esse! Sive ieris, sive nonieris, te pontificem populus non ordinabit; revertere ad opus»!

Ille autem dixit illi: «Sine me, ut vadam»! Et illa: «Vade, quia qua hora ieris pontifex cumfestim ordinaris». Ille autem surgens perrexit, ubi erat coetus populi cum sacerdotibus, et pro vestium deformitate, quia squalida indumenta indutus erat, abscondit se post ianuam ipsius loci, ubi erant omnes congregati orantes.

Et post orationem expletam extinplo venit e caelis colunba nive candidior et requievit super caput beati Severi confessoris Christi post valvas latitantem. Ille autem dum a se eam compulisset, volitansque per aerem, iterum requievit super eum secundo et tertio.

Stupefactus omnis potemtatus, qui praesentes astabant, maximas Deo gratias agentes, ordinatus est pontifex. Quo audito, coniunx, eius, quae nuper deriserat, postea super eum gratulabatur.

Tunc inpletus est euangelicus sermo, quod scriptum est: «Apud homines hoc inpossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt», et iuxta Pauli vocem: «Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia».

Et, ut aiunt quidam, beatus Eraclianus, Pensaurense civitatis episcopus, huius confessori Severi fuisse discipulus, et ab eoeruditus sacra doctrina episcopalem tenuit sedem.

Sufficiat vobis nunc, obsecro, quae de beati Severi vita audistis, ut de reliquorum gesta, Deo suffragante, fari valeamus, et ut vos eum desiderio magis quam cum taedio legatis et inmensas Deo gratias agatis, qui est benedictus in secula. Sedit autem annis. . ., menses. . ., dies. . .

18. Sed quaeso, dilectissimi, ut curiosius intendatis, quantas omnipotens Deus virtutes suis fidelibus tribuit, non solum vivi de carne, sed etiam mortui de ossibus obedirent; quatenus ipsa veritas ait: «Si habueritis fidem sicut granum synapis, et dicerretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, obediret vobis.»

Cur inter ceteras herbas granum solum synapis interposuit? Granum igitur synapis nisi teratur, illius virtus non agnoscitur; cum tritum fuerit, statim ex eo fortitudo et dulcedo procedit. Sic et sancti, cum ad martirium pervenerunt, prudentia et humilitas apparet fortia tormenta sustentando et verbera vel praelia carnificum non timendo vel tacendo in mansuetudine.

Omnes filios vocaret, quos ex ydolorum cultu protraxerit Domino, quia genus martirii non tantundem esse videtur. Aliud palam omnibus, aliud in occulto. In publico martirium est, cum ante praesidem deducitur, trahitur, caeditur, vulneratur, irridetur subsanatur, vinculis astringitur, vestibulo carceris truditur, et post haec omnia capite truncatur, et martir ille non Christi nomen negat. Occultum martirium hominis est, semetipsum abstinere, ieiunare, vigilare, a malis vitiis cavere, carnalia desideria renunciare, quot sibi non vult fieri, alter non facere, nullam concupiscentiam seculi detinere, ex suis iustis operibus pauperum turbis elimosinas erogare, ad incredulos et infideles instanter praedicare et a caeco errore eripere et illis viam veritatis et luminis demonstrare; iuxta quod scriptum est: «Estote prudentes in bono et sinplices in malo».

Rursus scriptum est: «Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut colunbae». Et si serpens prudens est, cur ipsa veritas per Salamonem dicit: «Non est caput nequius super capud colubri». Et si prudens est, cur ergo scriptum est: «Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae»? Et si prudens, cur maledictus a Deo est inter omnia animantia mundi? sicut scriptum est:

«Dixit Dominus ad serpentem: Maledictus eris inter omnia animantia terrae, supra pectus et ventrem tuum gradieris, et terram comedis cuntis diebus vitae tuae».

Quare hoc? Quia subduxit hominem, de prohibito pomo eum mandere fecit, ingressus est diabolus in venenoso serpentis guttureet prothoplastum paradixo expulit. Quare non super caudam aut cum alio loco graderetur, nisi supra pectus et ventrem? Quia quisquis terrena cogitatione vel vitiis delectatur, supra pectus et ventrem graditur. «Et terram comedes cunctis diebus vitae tuae», hoc est: non ad caelestia eleves, sed terrena coenosa coinquinamenta volutabis.

Sed ideo sanctos prudentes et sapientes ut serpentes Dominus docet esse, quia serpens, quando ab aliquo percutitur, corpus tradit ad flagellandum, solummodo capud abscondit, sic et sancti flagellantur corpora, et capud omnium nostrum, quod est Christus, abscundunt sub velamen cordis et orationis. «Et sinplices sicut colunbae»: Cum ceterae aves fel habeant, haec ab illo aliena est, carens amaritudine, sed dulce animal, mansueta avis.

Et ideo colunba nomen accepit a plausu alarum, unde percussio alarum aput Grecos «peristera donca» dicitur, Latinum «colunba» interpretatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License