16 -
De Sancto Liberio XV
22. Liberius XV,
vir sanctus, pulcher fuit in forma, clarior in sensu; lactiflua habuit
heloquentia. Fuit enim verus Dei cultor, paganorum in bonis seductor, idolorum
destructor; sub cuius temporibus coepit pars paganorum minuere et sancta
ecclesai ex christiano populo pupulare. Cuius tanta mansuetudo fuit, ut non
dominus a suis sacerdotibus vocaretur, sed quasi unus ex ipsis consacerdotibus
eognominaretur; solummodo inter eos pontificalis tituli solio praecedebat. Exortabatur iste cotidie erubescentes
poenitentiam, ut cum fiducia deberent accedere.
Istius denique tenporibus occisus
est Valentinianus augustus maior extra portam Artemetoris non longe ad stadium
tabulae prope canpo Corianthri, et seditio maxima in populo fuit, et multi
vulnerati in loco qui dicitur Puteus benedictus; missusque ex Ravennam moenia
augustus, invectorum manibus finivit vitam.
Sepultusque est in monasterio
sancti Pulionis, quem suis temporibus aedificatum est, non longe a porta quae
vocatur Nova, cuius sepulcrum nobis cognitum est. Sedit autem praedictus antistes annos . . .,
menses. . ., dies. . .
|