17 -
De Sancto Urso XVI
23. Ursus XVI,
castissimus corpore, sanctissimus in opere, tensam et pulcram habuit faciem,
modice calvus fuit. Iste primus hic initiavit tenplum construere Dei, ut plebes
christianorum, quae in singulis teguriis vagabat, in unum ovile
piissimus collegeret pastor.
Nunquam suam ecclesiam polluit,
nec Spiritum sanctum vendidit, nec de inpositionis manu aliqua afferendo munera
suam dexteram porrexit.
Igitur haedificavit iste
beatissimus praesul infra hanc civitatem Ravenna sanctam catholicam ecclesiam,
quo omnis assidue cuncurremus, quam de suo nomine Ursiana nominavit. Ipse eam suis
temporibus fundavit et, Deo iuvante, usque ad effectum perduxit. Lapidibus
preciosissimis parietibus circumdedit, super totius templi testudinem tessellis
variis diversas figuras composuit. Omnis autem populus, quasi vir unus,
spontaneus animus laborabat laetans et gaudens, et de caelis Deum cunlaudabat,
quia prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et
confessoris.
Qua Euserius et Paulus unam
parietem exornaverunt, parte mulierum, iuxta altarium sanctae Anastasiae, quod
fecit Agatho. Ipsa est paries, ubi columnae sunt positae in ordinem usque ad
murum de postis maiore. Aliam vero parietem parte virorum comptitaverunt Satius
et Stephanus usque ad praedictam ianuam, et hinc atque illinc gipseis metallis
diversa hominum animaliumque et quadrupedum enigmata inciserunt et valde optime
composuerunt.
Sita est iam dictam ecclesiam in
regione Herculana. Ideo Herculana dicitur, quia ab Hercule cunsecrata fuit, non
longe a posterula Vincileonis, eo quod Vincilius ipsam haedificavit.
Habitabat autem sanctissimus vir
infra episcopium, qui est positus iuxta fossam amnis, qua egreditur de loco qui
vocatur Organaria, emanans sub pontem Pistorum, mira magnitudine et tota
aedificiali machina constructa, ubi nunc destructum stabulum esse videtur.
Post haec vero omnia consummata
et aedificia pleniter constructa infirmitatem modicam sensit corporis, quasi
eructuans reddidit spiritum Idus Aprilis; in tali pace et tranquillitate vitam
finivit in die sanctae resurrectionis. Et in tali vero die ab eo dedicata est
ipsa ecclesia et vocata Anastasis.
Sepultusque est, ut asserunt
quidam, in iam dicta ecclesia Ursiana, quae et Anastasis, quam ipse construxit,
ante altare subtus pirfireticum lapidem, ubi pontifex stat, quando missam
canit. Quam ob rem non post multum tempus eius sanctitas claruit, et in
musivo camera tribunae beati Apolenaris nomen illius unam cum sua imagine
«Sanctus Ursus» descriptus est. Sedit
annos 26, menses. .., dies. . .
|