Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 18 - De Sancto Petro XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

18 - De Sancto Petro XVII

 

24. Petrus antistes XVII, sanctissimus vir, tenui corpore, procera statura, macilentus effigie, prolixam habens barbam. A tempore beati Apolenaris una cum isto viro omnes praedecessores sui Syrie fuerunt.

Fundator ecclesiae Petrianae, muros per circuitum haedificans, sed nondum omnia conplens. Nulla ecclesia in aedificio maior fuit similis illa neque in longitudine, nec in altitudine; et valde exornata fuit de preciosis lapidibus et tessellis variis decorata et valde locupletata in auro et argento et vasculis sacris, quibus ipse fieri iussit. Ibi asserunt affuisse ymaginem Salvatoris depictam, quam nunquam similem in picturis homo videre potuisset, super regiam; tam speciosissima et assimilata fuit, qualem ipse Filius Dei in carne non fastidivit, quando gentibus praedicavit.

25. Sed tamen volo, ut vobis notum sit, quod de superscripta Domini nostri sancta effigie a singulis audivi senioribus, tampopularibus, quanque sacerdotibus, sicut ipsi traditum habuerunt ab antecessoribus suis. Non solum mihi intimatum est, qui volo hunc adscribere Pontificalem, verum etiam et ceteris meis cundiscipulis et fratribus, qui nutriti in gremio sancta Ursiana ecclesia fuimus.

Quod fuisset quidam spiritualis pater in heremo, postulabatque cotidie a Dominum, ut ostendisset ei formam incarnationis suae. Qui dum post multa tempora in tali oratione suae animae taedio lassaretur, astitit ei nocte vir in candidis vestimentis, angelico habitu indutus, dixit illi: «Ecce exaudita est oratio tua et laborem tuum aspexi. Surge, vade in civitatem quae vocatur Classis, et quaere ibi ecclesiam Petrianam; et cum ingressus ibidem fueris, aspice super valvas eiusdem ecclesiae infra ardicam, ibi me videbis depictum in parietis calce, qualis ego fui in mundo in carnem».

Deinde ipse gaudio magno repletus, verbo auditu laetus et ovans, heremum reliquit, comitabanturque cum eo duo leones. Et surgens, per longinqua terrena itinera ad civitatem Classim pervenit, et cum ingressus fuisset in praefatam ecclesiam una cum ipsis leonibus, diutissime plorans et orans per parietes sanctam effigiem quaerere coepit. Qui cum non invenisset, venit ad locum, quo dormienti revelatum fuerat ipsa esse depicta effigies. Et videns eam, cecidit pronus in terram, lacrimans, adoravit et agens gratias, quia sicut viderat, veluti ei fuerat in sompnis revelatum.

Et intuens in illam diutissime, dixit: «Gratia tibi ago, exauditor omnium Deus, qui non spernis quaerentes te nec desideraspeccatorum mortem, sed invocantium te praesto es, aput quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est, apud quem non est mora deprecantium fidelium, iuxta quod nobis per prophetas pollicitus es: «Adhuc loquente te, ecce adsum». Ecce non secundum mea merita, sed secundum tuam misericordiam desiderium meum adinpletum est. Iam satiatus sum de sanctis divitiis tuis, iam de thesauro caelesti locupletatus sum. Suscipe animam meam in aula sancta tua, et invitatus ad coenam agni, merear ingredi in regno tuo et sedere ad mensam tuam».

Et his dictis diutissime horans et gaudens, inter duosque leones circa eum rugientes reddidit spiritum. Qui dehinc capientes populum, cuncurrerunt, adprehendentes, terram fossoriam cum nimio timore et veneratione -- lanbentes leones eius menbra atque vestigia -- et lacrimas fundentes, cum ingenti luctu sepelierunt eum. Tunc leones, unus ad caput eius prostratus est et alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, cuncurrentes hinc et inde iuxta sancti viri corpus, magnis vocibus perstrepentes atque suorum collasub eius tumulo cupientes submittere -- amarissime populus cum ipsis leonibus flebat -- ambo interierunt.

Ipse vero populus foveam ex utraque parte in terra iuxta sancti viri corpus sepelivit illos hinc et inde. Cum nimio autem metu territus est populus, in viam suam reversus est, narrabit mirabilia, quae Dominus in hominibus et in bestiis exercuerat.

26. Fuit enim in Valentiniani temporibus. Cum coepisset Valentinianus imperare, in ipso introitu imperii eius beatus iste Petrus vita expoliatus astra petivit. Ut aiunt quidam, sepultus fuit in sua fundata ecclesai Petriana. Certissime enim sciatis, veritatem vobis dicam, non ullum mendacium.

Dum in monasterio meo beatae et semper virginis Mariae quae vocatur ad Blachernas residerem, quod est fundatum non longe a Guandelaria, dum vellem perscrutare omnium vita pontificum Ravennatum, haesitator eram animae meae de huius sancti viri tumulo. Qui dum ita cogitarem, unus ex pueris, qui cotidie aspectibus meis consistebat, nunciavit mihi, Georgium presbiterum Classensis ecclesiae advenisse. Ille vero illo tempore regebat curam ecclesiae sancti Severi confessoris Christi, vir valde venerabilis, constans in omnibus, firmus absque imbecillitate.

Qui cum fuisset ad me ingressus, postquam sedisset, statim sciscitare eum coepi, forsitan aut per antiquos homines in audituaut visu aliquid de beati huius pontificis glosochomo scisset.

Ille autem ilari vultu dixit mihi: «Veni, ostendam tibi, quod maxime cupis, ubi preciosissimus requiescit thesaurus». Qui cum ascendissemus equis, properavimus Classem, et iussi meis hominibus, qui nobiscum comitabantur, longius secedere, qua si stadio medio; et ingressi sumus infra monasterium sancti Iacobi, quod est fundatum infra superscriptae ecclesiae fontem. Vidimus sepulcrum ex lapide proconiso precioso, et elavavimus duriter atque modice cooperculum. Invenimus infra ipsam arcam capsam cipressinam; cumque sublevassimus eius tegumen, vidimus nos ambo sanctum corpus iacens, quasi ipsa hora sepultus fuisset, longam habens staturam cutemque pallore proditam et omnia integra menbra, pectus et ventrem integrum, nulla deerant, nisi pulvillus capitis minuerat.

Tantum autem odorem manavit, ut hac si incensum fragrantes mixturatum mirra balsamoque sentivimus. Irruit super not terror orribilis ac vehementissimus et tanta tristitia, ut, quod antea alacriter aperuimus, vix etiam cum suspiriis et gemitibus claudere potuimus. Odor denique nos superabat in omnibus et sic fuit, ut amplius quam unam ebdomadam odor ex nostris naribus nunquam recessit. Et desuper ipsam arcam illius imaginem mire depictam continebatur literis: «Domnus Petrus archiepiscopus».

27. Et infra ecclesia beati Iohannis euangelistae iussit Galla Placidia pro illius sanctitate eius effigie tessellis exornari in pariete tribunali post tergum pontificis, supra sedem ubi pontifex sedet. Quae effigies ita facta: prolixam habens barbam, extensis manibus, quasi missas canit, et hostia veluti super altare posita est, et ecce angelus Domini in aspectu altaris illius orationes suscipiens est depictus.

Istius temporibus Galla Placidia augusta multa dona in ecclesia Ravennati optulit et lucernam cum cereostato ex auro purissimo fecit, pensantes, ut dicunt quidam, pondere publico libras septem, una cum sua effigie scenofactoriae artis factam infra orbita et per in giro legentem: «Parabo lucernam Christo meo».

Et hic beatissimus alapas Euangeliorum ex auro optimo et gemmis lucidissimis fecit, et effigies illius ibidem facta est, quae permanent usque in praesentem diem, et literae hoc ostendentes desuper capitis illius scripta sunt: «Domnus petrus antistes ob diem ordinationis suae sanctae ecclesiae optulit

Defunctus est pridie Kalendas Augusti. Sedit annos. . ., mensis. . ., dies. . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License