19 -
De Sancto Neone XVIII
28. Neon XVIII .
Iste pulcrum aspectum, sanctissimam et spiritualem habuit vitam. Aedificator
autem fuit superscripta ecclesia Petriana, cuius funditus aliquam partem
antecessor construxerat, unde necesse e rat, successores antecessori opus
implere. Dehinc fuerant omnia
postquam constructa aedificia et sartatecta tenpli innovata sunt, variis
coloribus depingere fecit.
Fontes Ursiana ecclesia
pulcerrime decoravit: musiva et auratis tessellis apostolorum imagines et
nomina camera circumfinxit, parietes promiscuis lapidibus cinxit. Nomen ipsius
lapideis descriptum est helementis:
«Cede vetus nomen, novitati cede
vetustas,
Pulcrius ecce nitet renovati gloria Fontis.
Magnanimus hunc nanque Neon
summusque sacerdos
Excoluit, pulcro conponens omnia cultu.»
29. Domum infra
episcopium Ursianae ecclesiae, quae vocatur Quinque agubitas, a fundamentis
construxit et usque ad effectum perduxit. Ex utraque parte triclinii fenestras
mirificas struxit, ibique pavimenta triclinii diversis lapidibus ornare
praecepit. Istoriam psalmi, quam cotidie cantamus, id est «Laudate Dominum de
caelis», una cum cathaclismo in pariete, parte ecclesia, pingere iussit; et in
alio pariete, qui super amnem posito, exornari coloribus fecit istoriam domini
nostri Iesu Christi, quando de quinque panibus et duobus piscibus tot milia, ut
legimus, homines satiavit. Ex una autem parte frontis inferius triclinei mundi
fabricam comptitavit, in qua versus descriptos exametros cotidie legimus ita:
«Principium nitidi prima sub
origine mundi,
Cum mare, tellurem, caeli cum lucida regna
Virtus celsa Patris Natique potentia fecit;
Cumque novus sol, luna, dies, aurora micabit,
Ex illo astrigerum radiavit lumina caelum.
Unus in orbe novo vir terra virgine factus
Exiluit humo, insons hic corpore senso.
Iste Dei meruit vocitari solus imago,
Namque sui similem hominem produxit in orbem
Supremi genitoris amor, dominumque locavit.
Hunc Sator omnipotens, rerum ditissimus, ipse
Multifluis opibus lungum ditavit in aevum.
Isti cuncta simul silvarum praemia cessit,
Iussit in aeternum fetus producere terram.
Huius oves niveae, nitida per gramina vaccae,
Huius et alticomis sonipes; fulvique leones,
Huius erant passim ramosi in cornua cervi,
Pinnatique greges avium piscisque per undas.
Omnia nanque Deus homini, quaecunque paravit,
Tradidit et verbo pariter servire coegit.
Hunc tamen in primis monitis caelestibus olim
Observare suam legem et vitalia iussit,
Praecepit vetita [auderet ] ne mandere poma.
Praeceptum spernens, sic perdidit omnia secum.»
Et in alia fronte depicta istoria
Petri apostoli, subscriptique sunt versus metricos:
«Accipe, sancte, libens, parvum
ne despice carmen,
Pauca tuae laudi nostris dicenda loquelis.
Euge, Simon Petre, et missum tibi suscipe munus,
In quod sumere te voluit Rex magnus ab alto.
Suscipe de caelo pendentia
lintea plena,
Missa Petro tibi, haec diversa animalia portant,
Quae mactare Deus te mox et mandere iussit.
In nullis dubitare licet, quae munda creavit
Omnipotens genitor; rerum cui summa potestas.
Euge, Simon Petre, quem gaudet mens aurea Christi
Lumen apostolicum cunctos ornare per annos:
In te sancta Dei pollens ecclesia fulgit,
In te firmum suae domus fundamenta locavit
Principis aetherei clarus per secula natus.
Cunctis clara tibi est
virtus, censura fidisque.
Bis senos inter fratres in principe sistis
Ipse loco, legisque novae tibi dantur ab alto,
-Quis fera corda domas hominum, [quis ] pectora mulcis
Christicolasque doces tu omnes esse per orbem.
Iamque tuis meritis Christi parat gloria regnum.»
Post haec autem omnibus
consummatis, tertio Idus Februarii obiit. Sepultus olim in basilica apostolorum
ante altare beati apostoli Petri subtus pirfireticum lapidem, quem nunc, eum
nos inde trahentes, iuxta illius basilicae sedem sepelivimus, traductusque est
per locum qui dicitur Ad Brachium Fortis.
30. Sed ubi
Brachium Fortis dicitur aut pro qua dictum sit [causa ], ignoratis. Sed quia
pauci sunt veterani qui sciunt, ideo volo vos scire, ubi dictum sit et pro qua
dictum sit causa.
Cum ieritis ad regionem
apostolorum non longe a macerie Ovilionis, introeuntes vos intra ardicam beati
Petri apostoli, ubi imago domini nostri Iesu Christi depicta est extenso
brachio, et hinc ex una parte effigies beati clavigeri Petri et ex alia parte
effigies vasis electionis Pauli et ipsae depictae sunt. Dixi, ubi dictum sit;
dicam, pro qua causa dictum sit.
Duo viri cupientes foedus inter
se iungi, dixit unus ad alterum habentem sobolem: «Petitionem parvam deprecor
tibi, rogo, ut non in vacuum revertatur, obsecratio mea.»
Cui ille alter: «Non gravabo te;
quod tibi placet, fiat.» Dixitque: «Da mihi filium tuum, ut sim ei pater de
sancto baptismo et suscipiam ego eum de fonte sanctificato. Simus
cummuniter patres, tu carnalis, ego autem spiritualis.»
At ille ait: «In nomine domini
nostri Iesu Christi fiat sic.» Factumque est ita. Et ex illa die, postquam baptizatus est infans, fuerunt communiter patres, et dilectionem
habuerunt in invicem in Spiritu sancto et obsculo pacis, quia et sic cundecet
fieri, qui inter se talia faciunt, eo quod non homines, sed Spiritum sanctum
inter se mediatorem ponunt.
Et ut sciatis, maior est
spiritalis pater, quam sit carnalis, quia et ille ex peccato procreavit filium,
et in peccato natusest ei filius, et ipse in peccato moratur filius; hic autem
spiritualis pater, postquam ex unda baptismi eum recepit, ablato diabolo et
ponpis eius, generatur filius spiritualis ex sancto fonte. Sanctificatum
recipit filium denuo natum per aquam et Spiritum sanctum, quomodo antea natum
peccatum de peccato, multo magis postea sanctificatum per Spiritum sanctum.
Contigit autem eo tempore, unus
ex his superscriptis compatribus alteri compatri suo mutuasset solidos
trecentos. Et cum deventi essent in loco, ubi superius audistis, Ad Brachium
Fortis, dixit unus ad alterum: «Mutua mihi, obsecro, occulte solidos aureos
trecentos.»
Cui ille respondens dixit: «Cras
mane hic cunveniamus, et deferam inter me et te.» Cunque inluxisset dies
crastina, venerunt in locum, ubi cundixerant sibi, et numerata pecunia, dixit
ille fenerator ad compatrem suum: «Ecce compater, accipe quod petisti; tamen
provide inter me et te, quomodo mihi debeas reddere. Non vis mihi fideiussorem
dare? Non vis mediatores advocare? Non vis pignus dare? Neque vis, ut quis
sciat propter vituperium? Et haec omnia tibi consentio.»
Cui debitor respondit et dixit:
«Talis terminus inter me et te firmatus est, quem transgredi non possimus. Da mihi tantum hanc mutuo nomine pecuniam,
nihil perdes. In consepctu Dei tibi dico: ubi sto, tibi reddam.»
Et respondens fenerator ait
compatri suo: «Compater, sit inter nos mediator Deus omnipotens, cuius effigies
hic depicta est, et istut
brachium Salvatoris fortis et terribilis ipse sit fideiussor, et isti duo magni
principes apostolique, Petrus scilicet et
Paulus, testes sint inter me et
te. Ista dextera, qua eduxit filios Israel de terra Aegipti et hoc brachium
forte, qui mihi hodie fideiussor extitit, quia reddam tibi hanc pecuniam tuam.»
Igitur numeratos 300 solidos,
respiciens ad vultum Salvatoris ait: «Domine Deus omnipotens, in ipsis verbis,
quae locuti sumus, do huic compatri meo solidos istos. Tu sis fideiussor, per
tuum sanctum brachium eos trado, ut, si in constitutum mihi eos not redderit,
tu mihi redde.» Placuit illi hos sermones.
Posito constituto, firmaverunt
inter se fideiussorem fortem brachium Salvatoris, et recepta pecunia profectus
est statim ad negotiandum. Et cum coepisset huc illucque negotiare, invenit
quadruplum, ingressusque est Constantinopolitanam urbem, et videns, quia
multiplicabatur pecunia in manibus eius, nolebat Ravenna reverti; et ecce
tempus constitutum advenerat ad reddendum pretium, et ipse minime venit.
Venit autem compater ille, qui
feneravit, ad effigiem Salvatoris dicens: «Domine Deus aeternus, iam praeteriit
dies constituti, unde tu mihi fideiussor fuisti de compatre meo; vigila causam
meam, ne damnum habeam, redde mihi solidos meos, quos per tuum forte brachium
dedi.»
In ipsa nocte apparuit illi
debitori in somnis ipsum brachium Salvatoris, dicens ad illam: «Vade, redde
pecuniam compatri tuo, quam accepisti, unde tibi ego fideiussor sum, quia
cotidie molestus est mihi».
Quod cum non venisset, ivit ille
iterum ad ipsam Salvatoris effigiem et calumpniavit ut supra. Et apparuit in
ipsa nocte sanctum brachium illi, protestavit, ut nuper audistis. Contigit quadam die, venit ille, qui
pretium dederat, voces increpationis coepit dicere ad sanctam Domim nostri
effigiem: «O Domine, quare non reddes iustitiam meam? Fideiussor meus es, per
tuum forte brachium dedi. Caelestia regis, terrena moderas, maria inperas : et
unum non cohartas hominem? Tu
mihi dedisti pretium illud, et si tollerevis, quis te prohibet? Nullus, quia
omnia tuae subiacent potestati. Si terrenus homo mihi fideiussor fuisset,
coegisse eum per iudicem, aut ei vim fecissem, aut sic, aut sic recepisse
pretium meum. Tu, qui caeli et terra Dominus es, nisi iusseris reddere, quid
faciam? Quando caeli ante te
mundi non sunt, et sol et luna non splendent, et angeli et arcangeli trement,
et terra liquescit, montes defluent, elementa omnia deficient: ego qui sum, ut
tibi audeam loqui? Tantum
misericordia tua super me sit, et causa mea defende, et redde, quia ecce duo
testes, ambo ad te apostoli electi. In eorum praesentia mihi fideiussor tuum
forte brachium extitit, et si aliter dico, ipsi testimonium reddant, quia
verissimi sunt et linguas eorum claves caeli fecisti». Et his dictis
ingemuit et recessit.
In ipsa deniqe nocte apparuit ad ipsum compatrem suum debitorem Salvatoris
nostri effigiem in somnis,dicens: «Revertere citius Ravennam et redde solidos
compatri tuo, unde hoc meumbrachium fideiussor extitit, quia increpavit me et
calumpniam ipsius sustinere non possum. Et scias te, si citius non ieris et
ille mihi plus molestaverit, perdes hic omnia quae adquisisti, et corpus tuum
flagellis tradam, et eris in tribulatione maxima omnibus diebus vitae tuae, et
ibi deficies; ego vero de meis thesauris reddo solidos duplum compatri tuo.»
Tunc surgens diluculo negotiavit,
ut potuit, ipsa die navem ascendit et Ravennam reversus est. Quo audito compater eius, qui pretium
dederat, gaudio plenus ivit ad domum eius, quasi ad visitandum eum. Inter
cetera verba coepit sciscitari ab eo de pecunia mutuata. Cui ille respondit,
omne suum negotium esset perfectum et solidos quadruplicatos.
At creditor dixit compatri suo:
«Si ita est, benedictus Deus! Redde mihi solidos meos». At ille respondens
dixit ei: «Gratanter faciam, non hodie, quia sera est. Cras mane eamus ante fideiussorem
meum, id est brachium forte, quod me valde istis diebus impulit. Ibi tibi
reddam et in conspectu duobus principibus testibus nostris.»
Altera vero die detulit ille
debitor quadringentos aureos. Ierunt ad locum ubi ipse mutuavit, et ille dedit,
et numeratos denuo quadringentos solidos, dixit debitor ad compatrem creditori
suo: «Bene mihi fecisti, quia de paupertate me sublevasti; et benedixit
omnipotens Deus negotium meum, quadruplicavit pecuniam. Tolle modo trecentos
solidos, quos mihi mutuasti in conspectu fideiussori meo et duobus testibus
nostris, et insuper centum alios solvo tibi, ut sim innocens, eo quod in
constituto die paratus non fui, vel ut etiam pro exenio».
Et respondens ille compatri suo,
dicens: «Absit hoc, ut plus recipiam nisi quantum tribui. Non permittat hoc
forte brachium, quod eum inter me et te mediatorem est, ut usuris accipiam
usque ad corrigiam calciamenti.»
Et respondens ille debitor dixit:
«Iuro tibi per hunc brachium forte et veritatem manifesto, quia, quomodo multiplicabanturin
manibus meis pecunia, nisi hoc brachium coegisset me tribus vicibus, non hoc
anno Ravenna remeassem. Sed illis noctibus et illis, quae succedunt diebus,
veniebat ad me in somnis et protestabat dicens: «Vade, redde creditori tuo
pecuniam, quam tulisti, quia molestus est mihi compater tuus, me fideiussor
tuus hodie inquietavit. «Sic
ammonuit me per duas vices. Mensis
vero istius diei quadam venit ad me nocte ista sancta Domini nostri effigies,
coepitque increpare dicens: «Quare non revertis reddere pecuniam creditori
tuoque compatri, quam per huc brachium meum spondidisti reddere. Satis mihi
hodie homo ille molestus fuit et ploravit coram me, insuper dixit mihi: quia si
terrenum hominem fideiussorem habuissem, iam restituisset mihi. Surge celeriter,
vade, redde, quia illius lamentationis non sustineo, durae mihi sunt. Ne forte
per duritiam blasphemet, et non solum pro pecunia, sed pro eo rationem reddas. Non
moreris, sed surge, vade. Scias te,
si tardaveris, ego dabo solidos de gazophilatio meo, et tu hic ista fortuna
omnino perdes, insuper corpori tuo noxam tradam.» Alia vero die cimbam
ingressus, prosperis ventis properavi ad istam servatam a Deo civitatem
Ravenna, reddere tibi omnia, sicut et feci. Et nunc posco, ut tollas istos
centum aureos, quia fefelli tibi, ut non aliqua nociva mihi causa tenear
astrictus.»
Cui alter respondens dixit:
«Iuravi tibi per Dominum et hoc brachium forte, qui reduxit te huc, quia non
accipiam usque ad pugillum pulveris, nisi sola tua dilectio, quam cotidie
teneo. Et ut scias ad ista tua eloquia, sicut tu dicis, quando in nocte te
compellebat hoc brachium de mea iustitia, ego interpellabam super te, et
benedictus Deus, qui te salvum et incolumem reduxit ad propria tua! Et nunc
innocens sis de hac causa in conspectu Dei aeterni et a me, et nostram
caritatem permittat ipse omnipotens Deus, quomodo hic firmata est, sic
permaneat usque in aeternum. Videamus et caute agamus, ut non nos unus alterutrum fraudemus, quia hoc
brachium forte mediatorem inter nos constituimus.»
Et hoc dicens, prae gaudio
flebant et obsculabant se invicem. Ierunt in pace, et ex illo iam die pro hac
causa vocatus est locus ille Brachium Forte usque in odiernum diem; sed pauci
sunt, qui sciunt.
Inde transductum est corpus beati
Neonis archiepiscopi et sepultus est, ut superius notavimus. Domumque quam
haedificavit vidistis, et in ipsa domo, ubi ymagines apostolorum Petri et Pauli
tessellis factae sunt, hinc et inde iuxta crucem conspexistis, et una linea
versiculi, in qua continet: «Domnus Neon episcopus senescat nobis,» legistis.
Sedit annos. . ., menses. . ., dies. . .
|