Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 20 - De Sancto Exuperantio XIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

20 - De Sancto Exuperantio XIX

 

31. Exuperantius XIX, vir grandaevus, humilis et mitis, prudens in operibus bonis. Quod suos antecessores haedificaverunt,iste incolumis tenuit.

Illius tenporibus ecclesia beatae Agnetis a Gemello subdiacono istius sanctae Ravennatis ecclesiae et rectore Siciliae constructa est. Et multum ea ditavit in auro argentoque et palleis sacris, et civitatem argenteam in processu cunstruxit natalis ipsius martiris, et usque nostris temporibus perduravit.

In diebus eius occisus est Felix patricius ad gradus ecclesiae Ursianae mense Mai, et facta est domna Eudoxia augusta Ravennae 8. Idus Augusti.

Nihil amplius seniores nostri et longaevi mihi de eius vita retulerunt; non memorabilem habet istoriam. Aedificator Tricolli, sed non cunsummavit.

32. Et si aliqua aesitatio vobis hune Pontificalem legentibus fuerit, et volueritis inquirere dicentes: Cur non istius facta pontificis narravit, sicut de ceteris praedecessoribusaudite, ob hanc causam:

Hunc praedictum Pontificalem, a tempore beati Apolenaris post eius decessum pene annos 800 et amplius, ego Agnellus qui et Andreas, exiguus sanctae meae huius Ravennatis ecclesiae presbiter, rogatus et coactus a fratribus ipsius sedis, composui. Et ubi inveni, quid illi certius fecerunt, vestris aspectibus allata sunt, et quod per seniores et longaevos audivi, vestris oculis non defraudavi; et ubi istoriam non inveni, aut qualiter eorum vita fuisset, nec per annosos et vetustos homines, neque per haedificationem, neque per quamlibet auctoritatem, ne intervallum sanctorum pontificum fieret, secundum ordinem, quomodo unus post alium hanc sedem optinuerunt, vestris orationibus me Deo adiuvante, illorum vitam composui, et credo non mentitum esse, quia et horatores fuerunt castique et elemosinarii et Deo animas hominum adquisitores.

De vero illorum effigie si forte cogitatio fuerit inter vos, quomodo scire potui: sciatis, me pictura docuit, quia semper fiebant imagines suis temporibus ad illorum similitudinem. Et si altercatio ex picturis fuerit, quod adfirmare eorum effigies debuissem: Ambrosius Mediolanensis sanctus antistes in Passione beatorum martirum Gervasii et Protasii de beati Pauli apostoli effigie cecinit dicens: «Cuius vultum me pictura docuerat

33. Qui iussu divino pontificatum finivit et vitam 4. Kal. Iunii, sepultus est in iam dicta basilica sanctae Agnetis martiris, ante altare sub pirfiretico lapide; alii aiunt, post altare subtus pirfiretico lapide. Sedit annos. . ., menses. . ., dies. . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License