Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 21 - De Sancto Iohanne XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

21 - De Sancto Iohanne XX

 

34. Iohannes XX, virtute valde venerabilis, pauperum nutritor, pudicitia ornatus, amator castimoniae, ad cuius orationem angelica agmina descendebat. Mediocris corpore, tenuis facie, maceratus ieiuniis, egenorum alimonia tributor.

Ipsius temporibus ecclesia beati Laurentii martiris,quae sita est in Caesarea, constructa ab Lauricio maior cubiculi Honoriiimperatoris, cum summa diligentia compta esse cernimus mirae magnitudinis haedificiorum.

35. Sed tamen de iam dicta ecclesia non sileam, quomodo audivi a narrantibus. Idem Honorius caesar iussit huic Lauricio, ut in Caesarea ei palatium haedificaret.

Qui sumpta pecunia in Caesarea pervenit ibique iam dictam basilicam beati martiris haedificavit. Qua cum omnibus consummatafuisset, reversus ad suum dominum, ut ei expletam aulam commissam narraret.

Moxque eum turbatum invenit, et sedens imperiali habitu, ita architectum Lauricium in ira interrogare coepit, si tota regalis aula, quam ei fabricare iusserat, perfecta in suis operibus fuisset. Invidiosa et prisca fraus, malivolos homines aures imperatoris temptaverant, quod beatus Lauricius non aedes imperialis, sed ecclesia haedificasset.

Qui respondens ait: magnam aulam honorifice struxisset, atria, excelsas arces et cubilia promiscua ad ipsius domus latera sufulsisset. Imperatoris ira quievit.

Qui dum ex longinquo itinere Honorius augustus a Caesaream pervenisset, vidensque sublimia aedificia, placuit valde sibi; qui cum intus fuisset ingressus, veloci cursu Lauricius fugiens post sanctam aram, ut evadere potuisset. Quem cum iussisset Honorius cunprehendere, cecidit in faciem suam pronus in terram, et factus in extasim, preciosissima gemma, quam in corona capitis habebat, infixa est in una ex lapidibus. Solumque caput sursum erigens, post nebulatis oculis visumque receptum, vidit post ipsum altare beati Laurentii, quod beatissimus papa consecraverat Iohannes, stantem praedictum Lauricium et athleta Christi Laurentius manum super Lauricii colla tenentem.

Tunc imperator Lauricium iustiorem se iudicavit, et relicta iracundia, acsi patrem eum venerare coepit et secundum se interomnes in palatio habuit.

36. Vixit autem in mundi istius luce annos 96, ipsius imperator temporibus defunctus est in senectute bona. Sequebatur rexcum militibus lugentibus feretrum, sepultusque est in monasterio sanctorum Gervasii et Protasii, iuxta praedictam ecclesiam, mirabiliter decoratam musiva aurea et diversarum lapidum genera singulaque metella, parietibus iuncta.

Arca vero illa, ubi praestantissimum corpus requiescit, tanta praelucida, ut quidam asserunt, fuit, ut a praetereuntibus infra pium corpus videretur. Et cur non hodie apparet, ut prisco apparebat tempore, ut nuper, dicam, didici.

Nescio nomen, quis ille imperator voluit ad suam abstrahere utilitatem. Nocte quadam astitit beatus Lauricius custodi ecclesiae et dixit: «Affer cinerem et aquam, et line sepulcrum meum et postmodum diligenter lava.» Quo facto candor evanuit. Alia vero die, cum venissent caementarii ad tollendum, viderunt deteriorem, et nunciaverunt praeposito, qui super vectigalia erat, deinde nunciantes in atria principis, dimiserunt usque huc; et ipsam arcam non terra sustentant neque lapis.

Et antequam in cubiculum arcae ingrediaris, manu dextera aspexeris, iuxta quod effigies trium puerorum musive depicta sunt, ibi literis aureis invenies continente ita: «Stefano Protasio Gervasio b. martirio et sibi memoria aeterna Lauricius huius dedicavit sub die III Kal. Octubris, Theodosio XV et Placido Valentiniano»

Et in arco maioris tribunae, in quantum valuimus legere, ex parte invenimus continentem ita, quod in 4 annis et 6 mensibus aedificatio cunsummassent, finita sunt omnia. Et in ingressu ecclesiae repreimus scriptum, quod Opilius ipsam exornasset frontem, qui ipse Opilius multum eam ornavit in argento et auro.

Et si diligentius inquiras, multus ornatus foralitius maiorum vasculorum, tam corona, quanque et calices appensorii, quos inornamentis cernimus habere Ursiana, ex ipsa martiris basilica sublati fuerunt.

Et ipse sepultus est Opilius parte mulierum circa mediam subditam. Gemma vero illa, unde superius memoravimus, tam praestantior gemmis fuit, ut ad illius lumen noctu potuisset homo per ipsam ecclesiam gradere. Etiam, aiunt quidam, extrinsecus fulgebat, et apparet signum lapidis, ubi infixa fuit, usque in praesentem diem.

37. Eo namque tempore, cum episcopalem cathedram Ravennatis ecclesiae beatus iam dictus optineret Iohannes, contigit, ut Attila rex Hunnorum fines Italorum vastaret atque suis mucronibus populorum corpora iugularet. Cum ab ora Ravennatum properasset, ut eam eversam et eius habitatores telis interemisset, atque illius hostes ut multitudo locustarum per sablonosa loca fusa iacerent, die uno et altero Ravennam properaverunt cum thoracibus et clipeis. Ipse vero rex lorica iudutus et circumfultus arma bellica, pectusque suum umbone tegebat, cristatus capite, cum exercitu gradiebat.

Quem sanctissimus praesul sensit Iohannes, totus se cum magnis lamentis et largissimis fletibus in orationem omnipotenti Domino pronus in faciem stravit, petivitque mortem animae suae, ut non suos filios vel filias Ravennatesque cives in exterminium aut in consummationem videret evelli vel dissipari, et nec sua ecclesia contaminata esset ab iniquis et crudelissimis hominibus, et non videret excidium civitatis in direptionem praedantium; ut animas illas, quas ipse e superstitiosa gentilitate soli Deo adquisierat, paganorum non subiugatis manibus videret, et ne iterum ad errorem gentilitatis redirent, et ne animas fallacissimus diabolus suis ditionibus manciparet.

Igitur dum sanctus vir tota nocte pervigilans sisteret et pro suis ovibus incessabiliter Dominum deprecaretur, fixis in terra genibus tunsoque pectore colaphis, expansis manibus, Deum talibus vocibus deprecabatur:

«Omnipotens Deus, cuius mirabilia inenarrabilia sunt, exaudi me servum tuum humilem et peccatorem! Suscipe orationem meam, piissime pater! Perveniat lacrimae meae ante conspectum misericordiae tuae! Adesto mihi, Deus meus, qui ex nihilo fecisti caelum verboque solidasti terram, qui super molem statuisti cacumina montium, qui formasti hominem ex liquido elemento, in cuius factura delectatus es, et praecepisti ei te solum timere. Sub tuo, Domine, imperio omnia cuntremescunt, ante tuum conspectum fugiunt caeli, trement terra, montes commovebuntur, fluenta quassantur, trement angeli, metuunt arcangeli, trepidant dominationes, principatus et potestates corruunt, nubes et aera disparguntur, sol obscurant radios, luna obtenebrescit caliginem, claritatem astrorum minuitur. Miserere nobis, formator humani generis, libera nos in manu forti et brachio excelso, salva nos per tuam sanctam victricem dexteram! Tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui Faraonem cum curribus et exercitibus suis in profundum pelagi dimersisti et Israelitica castra protexisti, qui Amalech evertisti et Amorreos contrivisti, qui castra Assiriorum per angelum tuum sanctum 145 millia prostravisti. Supplico, omnipotens Deus, ut tribuas nobis adiutorium de sanctis caelis tuis, quia tu conteres bella -- Dominus nomen est tibi -- per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen

Post vero consummata oratione surrexit de loco, lacrimis rore plenus. Alia vero die valde diluculo processit beatissimus quasi ad solempnia missarum, indutusque scema angelica, cum sacerdotibus et clericis et cum turibulis ante illos incensa offerentes, cum ingenti lumine, canendo et Deo psallendo simul ad praedictum regem Attilam properaverunt. Tanta etenim divina pietas institit, ut cor regis non solum ferocis lenocinia [lenitum] videretur, sive coruscantia vestimenta videretur esse deposita, verum etiam pro sanctissimo viro rex cum suis exercitibus adversus alium, si necesse fuisset, dimicaret regem, et quos nuper venerat perdere, postmodum defensaret.

Igitur sedente rege in regali solio, vestimenta auro textilis purpura indutus, videns eum a longe venientem a se cum suis psallentem sacerdotibus, ad suos ait: «Unde sunt viri isti candidissimi psallentes, vel unde venerunt, aut quid volunt? Ego enim tales homines nunquam meis visibus vidi, nive candidiores, prae omnibus pulcriores et valde electi. Et iste, qui praevius eorum est, quasi angelus Dei

Hi qui aderant respondentes dixerunt regi: «Domine invictissime rex triomphator, virum istum, quem in medio candidorum stantem et plorantem cernis, supplicare tuum potente brachium, ut parcas, venit, misericordiam petit, pietatem tuam postulat

Rex autem ad illos: «Ob quam causamDixeruntque: «Ne floridam Ravenna in exterminio tradas, ut ad laetitiam cives civitatis restituas.» Iterum rex interrogans ait: «Ex unde est ille?» Et dixerunt: «Etiam ipsius episcopati sedem ipse regit.» Et ait rex: «Interrogate eum, quid sibi vult, aut quale solatium illi inpendet, vel pro qua causa se ille nostris aspectibus stravit

Et respondentes regi dixerunt: «Audientes omnes virtutem tuam magnam et manum tuam validam et tuum esse potentissimum brachium phalangasque tuas robustas, ideo hic vir venit ad te et pro suis filiis cupit animam suam morti tradere, ne sua subversionem videat civitatis; quia fama tua victoriosa in omnem terram crevit et maxime divulgata est.»

Dixitque ad illos rex: «Quid dicitis inauditam rem? Vestris sermonibus asperis aures meas temptastis. Nonne mondana lex censuit, ut quicunque regis aures inutilia nuntiaverit, gladium iubet demoliri? Dicite mihi, o vos omnes, qui hanc causam nostis, et diligentius curiose audiam: Quomodo potuit hic unus homo tantos filios procreare

Et respondentes de astantibus regi cum nimio metu et veneratione, timore territi, dixerunt: «Non est ita, ut noster arbitratur dominus; tame si vultis audire, quomodo sui filii sunt, veris assertionibus et certissimis eloquiis manifestemus. Non ex conceptu carnis aut ex pollutione libidinis, sed spirituales filii sunt, quos ipse omnipotenti Deo adquisivit et ex paganorum cultu protraxit. Pro ipsis desiderat mori, pro ipsis se sacrificium offert, et antequam vel unus ex suis ovibus extinctus sit, antea se cupit, tuo vibranti brachio, gladio iugulare

Audiens itaque rex huiuscemodi verba, per unam scilicet horam in semetipsum cuntremuit, et facies eius immutatae sunt, vultus ipsius erat pallore proditus, corque eius maxima tempestas quatiebatur et cogitationes invicem varia succedebant, mens illius vagabat, consilia eius in diversa rapta sunt, toto obstupuit corpore, in extasim factus est, eo quod coram illo astaret talis sanctissimus vir, qui angelicam faciem contemplare meruit, qui cotidie ad caelestia extollebat mentem, cuius sanctissimi ad sidera resonabant laudes, qui sanctis prophetis assimilatus est et sanctorum apostolorum imitatus est praeconia, etiam dominum imitavit Christum, qui se pro suis tradidit ovibus. Sed Christus Deus, Dei filius, pro nobis miseris in fixura crucis ex corpore animam prodiit et de fauce draconis hominem, quem ex limo dudum condiderat, iterum reparavit et postmodum rediit ad sedem supernam.

His itaque gestis, sensus regis ad eum reversus est, et quod nuper mente captus esse ab hominibus videbatur, sancti viri intercessionibus ad propriam suam reditus est intelligentiam. Exclamavit autem dicens: «O bonus pater, qui pro suis filiis se optulit morti! O inenarrabilis mansuetudo! O beata tolerantia amplissimaque sapientia! Iste se pro omnibus tradidit et talem Domini sui fidelitatem incorruptam baiulat, ut moriatur ille, antequam de commissis ovibus suis quispiam vinctus educatur. Bonus pastor, sanctissimus vir, dignus, Deo suo fide probatus

Et ait rex beato papae Iohanni: «Tibi, pater, omnia concessa sunt. Ecce non levabo lanceam meam super plebem tuam, nec vibrantem frameam mittam, nec lituus militiae meae sonabit ultra auribus vestris. Unum est tantum, quod facere vobis oportet. Cives enim tui valde ingeniosi et sollertissimi sunt, ne dicant illi de me, quia «expulimus eum fraude deceptus, «posteaque tam mihi quanque meis exercitibus vituperium adcrescat. Tuam denique sanctitatem mollivit cor meum. Ite celeriter et portas vestras in terram strate et quadrato muri foramine reserate, ut transeam per mediam civitatem. Equorum meorum ungulae conculcent portas vestras, nihil nocemus cuipiam, nec ullas molimur insidias, neque aliquam iniuriam patietis. Ideo hoc facite, ne callide alia oppida dicant: «Ravenna demolire neque subiugare potuit. Ibi cuntritus est ipse cum exercitu suo, terga dedit, in fugam versus est,» et fiant viribus meis verecundia peiora, quam in ceteris regibus praedecessoribus meis, qui longinquo tempore praefuerunt. Nunc in extremis est dies, et nox sidus perducente hic pernoctabo vespere, vero prima lux diei insurgente, ex vestris finibus proficiscar.

Tunc sanctissimus Iohannes ad suam urbem cum nimia celeritate se recepit. Et excussae de cardinibus portae civitatis terra proiecta sunt, et patefacta hostia superliminaria nuda permanserunt, hostesque illius per totam noctem Ravennensis plateas circumeuntes, una ex altera parte civitas transmearunt. Alia vero die valde diluculo, sol cum rutilo procedente, Attila rex Ravennam iugressus est, et sedens in velocissimum animal cornipedem, praedicta civitatis hostia calcans, vectes cum clavibus et serris ante eum allatae sunt, et nihil exinde aliquid subripere voluit.

Cives vero formidabant magno timore perculsi, et extinplo illorum omnia ferocitate corporum revoluta sunt, inbecilles facti,trementes gementesque, cum magnis suspiriis caelestem Dominum invocantes. Igitur rex egressus extra civitatem, magnis laudibus ante eum praeibant, ornatasque conctis plateis diversisque floribus civitas decorata. Fit postmodum ingens alacritas, et maiores nec non pusilli et mediocres immensa laetitia, quia quod rex suis oculis magnae civitati cumspexit, de caelo illius furia mitigata, illaesam Ravennam post tergum reliquit.

Ex illo denique die non in tanta crudelitates perseveravit et sine bella commissa ad proprium reversus est regnum. Et non tantum viribus fortior fuit, sed ingeniose praeliabat, unde de eo in proverbiis dicitur: «Attila rex, priusquam arma sumeret, arte pugnabat.» Et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.

38. Sufficiat nunc vobis hodie de viri sancti istius vita audire. Tempus enim prope est, iamque sol duplicat unbras et obtenebrescit dies, deficit hora. Tamen qui curiosius me vult cogere, unde scripsi supra, quomodo sanctus vir iste mortali corpore positus angelicam spiritualem contenplasset effigiem, si post triduum inbecillis non fuero, divino petente auxilio, antiqua verba, quae olim meis auribus insonuerunt, velut diversa holera calathis posita, maximis caracteribus litterarum stilo exaratis, vestris feram cunspectibus.

39. Esterna denique die modica molestia corporis coartatus, non vobis omnia valui praedicti sancti viri miracula narrare; sed tamen divina miserante clementia orationibus vestris, quae ex grandaevis viris narrantibus audivi, si verba meminero, hodie explicabo.

Cum istius temporibus, postquam pont Apolenaris Ravenna cuncrematus est nocte in pasca 4. Nonas Aprilis, iuxta Strovilia Peucodis non longe ab urbe Ravenna applicitus Theodoricus fuisset cum hostibus suis in canpo qui vocatur Candiani, postquam duabus vicibus Odovacer superavit, qui illo tempore regnum Ravennae optinebat: tunc exiit Odovacer ad praedictum canpum cum exercitu suo, et superatus est tertio, et ante faciem Theodorici terga dedit, et infra civitatem se clausit. Et abiit ad Ariminum, et venit exinde cum dromonibus in Porte Lione, ubi postea palatium modicum haedificare iussit in insula, non longe a litore maris, ubi nunc monasterio sanctae Mariae esse videtur, infra balneum, non longe ab Ravenna miliario 6.

Et nunc in nostris temporibus praedictum palatium servos meos demolire iussi et Ravenna perduxi in haedificia domus meae, quam a fondamentis haedificavi iure materno, quae vocatur domus presbiteralis in regione qui dicitur ad Nimpheos, iuxta ecclesiam sanctae Agnetis martiris, et ab alia parte numero bando primo, non longe a miliario aureo.

Tandiuque exercitus Theodorici famis perdomuit, quamdiu coria vel alia immunda et orrida urguebantur comedere; et multa corpora, quae servata sunt gladio, famis peremit. Et factus est terraemotus magnus valde gallorum cantu 7. Kal. Ianuarii. Et dedit Odovacer Theodorico filium obsidem 5. Kal., et post 4. [Kal.] Martii est civitate Classe ingressus.

Post haec autem vir beatissimus Iohannes archiepiscopus aperuit portas civitatis, quas Odovacer clauserat, et exiit foras cum crucibus et turibulis et sanctis euangeliis, pacem petens cum sacerdotibus et clericis psallendo, terram prostratus, obtinuit quae petebat. Invitat novum regem de oriente venientem, et pax illa ab eo cuncessa est, non solum Ravennenses cives, sed etiam omnibus Romanis, quibus beatus postulavit Iohannes.

Et subiit Ravennam 3. Nonas Martias. Post paucos dies occidit Odovacrem rex in palatio in Lauro cum comitibus suis. Postquam iubente Theodorico interfectus est Odovacer, solus et securus regnavit Romanorum more.

[Post] omnes adversarios devictos trigesimo regni sui anno Ravennianum exercitum Siciliam misit, depopulavit et suis ditionibus mancipavit.

Et ipsius temporibus a parte aquilonis ab omnibus visum est caelum ardere. Simmachus et Boetius patricii, Theodorico iubente, carne propinqui civesque Romani, cum securibus capitibus amputati sunt.

Et Iohannes papa Romanus post legationem de oriente cum Ecclesio episcopo Ravennae iussu regis Ravennam ductus, ab Theodorico coactus est et tamdiu detentus est, quamdiu mortuus, et infra carcere publico in arca marmorea sepultus est. Et supradicti patricii in alia arca sepulti sunt, quae permanent usque in praesentem diem.

Theodoricus autem post 34. anno regni sui coepit claudere ecclesias Dei et coartare christianos, et subito ventri fluxus incurrens mortuus est sepultusque est in mausoleum, quod ipse haedificare iussit extra portas Artemetoris, quod usque hodie vocamus Ad Farum, ubi est monasterium sanctae Mariae quod dicitur ad memoria regis Theodorici. Sed, ut mihi videtur, ex sepulcro proiectus est, et ipsa urna, ubi iacuit, ex lapide pirfiretico valde mirabilis, ante ipsius monasterii aditum posita est. Satis vagatus sum, ivi per diversa, ad nostra revertamur.

40. Multa sanctitas in praedicto viro fuit Iohannes. Et cum ad aures Valentiniani imperatoris eius fama decrevisset, per multa tempora cupierat eum videre. Sed nihil nociva sunt. Quod superius explicare debui, ut non obmittamus, inferius notemus. Quamobrem Valentinianus, serenissimus ex patre Constantio Gallae Placidiae filius, ad sanctum pontificem properavit Iohannem, et excussa diademata capitis, vocum metu et reverentia salutavit, atque ab eo benedictione percepta, ilari vultu recessit.

Non post multos dies idem augustus sub consecratione beati antistitis Iohannis 14 civitates cum suis ecclesiis largitus est archigeratica potestate, et usque in praesentem diem 14 civitates cum episcopis sub Ravennense ecclesia redactae sunt. Una vero episcopali cathedra, civitate destructa, deest, cuius vocabulum Brintum dicitur, non longe a Bononiense urbe. Iste primus ab ipso augusto pallio ex candida lana accepit, ut mos est Romanorum pontifici super diploidem induere, quo usus est ipse et successores sui usque in praesentem diem.

Celsam etenim Valentinianus illo in tempore Ravennae tenebat arcem, regalique aula struere iussit in loco qui dicitur ad Laureta. Ideo Laureta dicitur, quia aliquando triomphalis victoria facta ibidem fuit. Antiquorum talis erat ritus, ut, quicumque de inimicis vel hostibus triumphabat, corona laurea eius capiti cingebatur, unde apud veteres «laudis» nominabantur. Post vero sublata d litera, addita r, ipsa arbor «laurus» dicta est.

Et ipsa domus regia multo tempore Valentinianus commoratus est, et hinc atque inde ex utraque parte plateae civitatis magnismoenibus decoravit, et vectes ferreos infra viscera muri claudere iussit. Ideo tanta illius solertia fuit, ut non solum pro ornatuferreos vectes apparerent, verum etiam, si aliquo quoque tempore gens aliqua contra hanc civitatem dimicare voluisset, ut, si non tanta arma, ut opus fuissent, inventa essent, ex ipsis vectibus sagittas lanceasque vel alios fierent gladios, aut pro aliqua utilitate, ut diximus, istius moeniae ferrum expenderent. Qui etiam istius muri civitatis multum adauxit; cingebatur autem antea quasi una ex oppidis. Et quod priscis temporibus angustiosa erat, idem augustus ingens fecit, et iussit atque decrevit, ut absque Roma Ravenna esset caput Italiae.

41. Interea cum illo in tempore mater Valentiniani, augusta Galla Placidia ecclesiam sanctae Crucis redentricis nostrae aedificaret, nepta ipsius nomine Singledia nocte quadam per visum ammonita, cui astitit vir in candidis vestimentis, canitie capitis decoratus pulcerrimaque barba, dixit: «In illo et illo loco non longe ab hac sanctae Crucis ecclesia, quam amita tua haedificare iubet, quantum iactum sagitta est, construe mihi monasterium, sicut designatum inveneris. Et ibi cum inveneris in terra crucis similitudinem, sit ibi altarium consecratum. Et inpone in eum Zachariae vocabulum, praecursoris pater

Qua mox evigilans, cucurrit citius ad locum, ubi designatio illi ostensa fuerat; invenit, quasi ad manus hominis cavatum fundamentum fuisset. Quae mox procurrens, retulit augustae cum gaudio magno et petiit ab ea operarios; largivitque illi 13 haedificatores. Et statim coepit haedificare, ut designatum in bissenosque dies et unum insuper omnia cunstruxit et ad effectum perduxit. Et cunsecravit ditavitque eum in auro et argento et coronis aureis et gemmis preciosissimis et calices aureos, quos in nativitate Domini procedunt, per quos sanguinem Domini potamus; in sancta Ursiana ecclesia inde fuerunt. Et iuxta labellum calicis sic invenimus scriptum:

«Offero sancto Zacharia Galla Placidia augustaIpsaque Singledia ibidem requiescit; sepulcrum eius nobis agnitum est. Galla vero augusta haedificavit ecclesiam sanctae Crucis preciosissimis lapidibus structa et gipsea metalla sculpta; et in rotunditate arcus versus metricos continentes ita:

«Christum fonte lavat paradisi in sede Iohannes,
Quo vitam tribuit felicem, martirem mostrat

Et in fronte ipsius tenpli, introeuntes pili ianuas, desuper depictis quatuor paradisi flumina versus exametros et pentametros, si legeritis, invenietis: «Christe, Patris verbum, cuncti concordia mundi, Qui ut finem nescis, sic quoque principium. Te circumstant dicentes ter «sanctus» et «amen», Aligeri testes, quos tua dextra reget. Te coram fluvii currunt per secula fusi Tigris et Eufrates, Fison et ipse Geon.Te vincente, tuis pedibus calcata per aevum Germanae morti crimina saeva tacent. «Et dicunt quidam, quod ipsa Galla Placidia augusta super quatuor rotas rubeas marmoreas, quae sunt ante nominatas regias, iubebat ponere cereostatos cum manualia ad mensuram, et iactabat se noctu in medio pavimento, Deo fundere preces, et tamdiu pernoctabat in lacrimis orans, quamdiu ipsa lumina perdurabant.

42. Et si vultis eius inquirere annalogiam, Maximiani archiepiscopi cronicam legite; ibi plura de ea et de multis imperatoribus et regibus invenietis. Ipsa quoque augusta, postquam a quodam Athulpo relicta est, ab Honorio imperatore Constantio comiti in matrimonium data est, et post se quasi successorem imperator reliquit. Unoque anno Constantius post mortem Honorii gentibus imperavit, morbo correptus vitales auras amisit; et reliquit filium modicum Gallae, Valentinianum nomine.

Cum bis ternos annos et quatuor tempora anni Valentinianus esset, divo Honorio, patruo suo, in imperium successit, qui triginta et unum annis in inperio durans, Romae occisus est in loco qui vocatur ad Laurum. Gallo vero non vidit necem filii, quia antea Roma obiit 5. Kal. Decembris.

Apparuit post haec stella in caelo ardens per dies 30, et capta et fracta est Aquileia ab Hunis. Arsit Ravenna Idus Martii,et multas opes ab igne cremata sunt.

Sepulta est Galla Placidia in monasterio sancti Nazarii, ut aiunt multi, ante altarium infra cancellos, quos fuerunt aerei, qui nunc lapidei esse videtur.

Aedificavitque ecclesiam sancti Iohannis euangelistae. Cum esset angustiosa per discrimina maris gradiens, orta procella, carina quassante a fluctibus, putans mergere in profundum, Deo votum vovit de apostoli ecclesia: liberata est a furia maris. Et infra tribunam ipsius ecclesiae super capita imperatorum et augustarum legitur ita: «Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a tenplo tuo Ierusalem tibi offerent reges munera.» Et desuper alium versum invenies sic legentem: «Sancto ac beatissimo apostolo Iohanni euangelistae Galla Placidia augusta cum filio suo Placido Valentiniano augusto et filia sua Iusta Grata Honoria augusta liberationis periculum maris votum solverentIterumque aedificavit ecclesiam sancti Stephani in Arimino.

43. Quid adhuc? Melius est mihi tacendo praeterire, quam per avia et antiqua discurrere. Redeamus ad praedictum stadium et de nostris pontificibus sine mora loquamur. Dignus est enim iam suus successor introduci. Sed tua facta, o beate Petre Chrisologe, quis sufficiat narrare? Etiamsi vox mea excreverit adamantina et aereum pectus, et cincinni mei versus in ligariis fuerint, sic nec omnium facta vestrorum narrare possum.

44. Igitur dum beatissimus papa, qui Ravennas praesul [hic nominatur], superius nominatus Iohannes in basilica beatae Agathae missarum solempnia caneret, cum omnia expleret iuxta ritum sanctorum pontificum, post lectionem euangelii, post protestationem, cathecumini viderunt mirabilia, quibus datum fuit videre.

Cum autem beatissimus inciperet canonica verba cum supplicationibus Deo dare et super hostiam signum crucis imprimere, subito angelus de caelo venit et stetit ex altera parte altaris in conspectu ipsius pontificis. Et post expletam sanctificationem, corpus Domini percepisset, voluit diaconus adimplere levita ministerium, non viderat, quod erat calicem porrigere. Subito amotus ab angelo est, et sanctum calicem angelus pontifici porrexit. Tunc universi sacerdotes cum populo coeperunt timere et orrere, videntes sanctum calicem a semetipso inclinato ab ore pontificis et iterum in aere se super sanctum altare recipi. Intentio magna valde in populo adcrevit; alii dicebant: «Non levita dignus,» alii adfirmabant: «Non, sed visitatio caelestis.» Et tam diutissime angelus iuxta sanctum virum stetit, quousque expleta fuisset solempnia missarum.

Non post multum temporis, benedictis filiis suis, Ravennenses cives, cum alacritate, quasi ad dapes invitatus, alacri vultu dies cum vita finivit Non. Iunii. Sepultus est in praedicta sancta martiris Agathae basilica post altare, in eo loco, ubi angelum stante vidit; effigiemque eius super sedilia depictam cotidie conspicimus. Apparet, quod fuisset tenui forma et nigri capilli, paucos canos. Sed sanctitate aetatem superavit, quia caelestis Dominus plus mentes quam aetates comprobat. In sensibus fides geritur, non in annis. Et ad eius effigiem infra orbita intus in ecclesia Ursiana per omnem noctem, usque quo suffixa ecclesia renovata est, clari luminis candela fulgebat. Ego enim, fratres, sicut promisi, in quantum valui, favente Deo, istius vitam finivi. Modo sanctum Petrum Crisologum ipsius successorem intromittam.

45. Tamen cui assimilare possumus beatissimi vita Iohannis? Si requirimus, cum multis patribus. Si vestris placet obtutibus, non respuite, et si forte fefellero, indulgite; haec enim dico ad vestri haedificationem animi.

Homines sumus et humanis casibus subiacemus. Propheta ergo videns nos carne indutos fragili, in noxa istius gurgitis volutati, exclamans ait: «Omnis homo mendax.» Sed palam omnibus vobis veniam peto, non protervitate tumida, sed humilitate plena.

Hunc enim virum forsitan cum Iacob patriarcha similare potero. Quando Iacob angelum tenuit et non ire sinivit, dixit illi angelus: «Dimitte me, aurora est.» Qui respondit: «Non dimittam, nisi benedixeris me.» Et in eodem loco angelus benedixit eum. Huic enim non benedixit angelus, sed corpus Domini cum sanguine dedit. Oh mihi in parte ultima vitae quis tale sanctificatum corpus et sanguinem Christi dedisset, ut quod meritus non sum accipere in vita, utinam in egressione animae fuissem!

Imitavit vir iste David, sicut audituri estis. Cum vidisset autem David, angelum caedentem populum, extendisset manus superIerusalem, ait: «Obsecro, Domine, vertatur manus tua super me.» Et iste a rege cum requisitus fuisset, quid vellet, manifestatum «est, et pro suis ovibus desiderat mortem. Tunc rex pacem, quam pontifex petierat, largivit. David propter sua peccata, quia praesumpsit numerum optinere, quem Deus ut arena multiplicaverat maris: hic autem rex expugnaturus erat civitatem propter peccata populi, quia aliquanti tepidi erant fidei; sed sancti viri orationibus istius et regem mitigavit, et Dei misericordiam a se inclinavit.

Alio assimilabitur viro Tobiam nomine, ad cuius nuptias Raphael angelus missus est, et ut visitaret patrem et visum redderet: ita istum vero et visitavit et sui ministri vicem peregit.

Zacharias denique ille magnus sacerdos, cuius filius in adventu domini nostri Iesu Christi non solum aequiparavit prophetas,sed omnibus praecessit, quem ante Deum sanctum euangelium iustum commemorat, angelum intuens mutus effectus est: iste angelicam contemplatus effigiem hilaris et laetus permansit. Quare hoc? Quia Zacharias dubium se credidit habere filium, eo quod frigescerat sanguis et processerat in diebus multis. Et si dubium fuit de caeleste nuncio, quomodo eum euangelista iustum commemorat? Ait ergo:

«Zacharias et Helisabet erant ambo iusti ante Deum.» Quid est hoc? Quomodo potest fieri?

Dicat David: «Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivensAudi et Iob: «Ecce enim caeli non splendent et stellae non sunt mundae in conspectu eius. Quanto magis homo putredo et filium hominis vermis

Petrus autem, cui in caelo et in terra potestas solvendi et ligandi data est et claves regni caelorum traditae sunt, dicens: «Exi a me, quia homo peccator sum.» Et si apostolorum principem se peccatorem conspicit, quomodo euangelista sacerdotem connubium vinctum iustum commemorat ante Deum esse?

Veniat Manasses, dicat cum euangelista: «Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iustum. Abraham, Isaac et Iacob, qui non peccaverunt tibi.» In hoc loco ideo «semini» dixit, id est Christus, non «seminibus», iuxta quod dictum est Abrahae: «In semini tuo benedicentur omnes tribus terraeSemini in unum, seminibus in multis.

Ante Dei namque oculos nullus liber invenitur, sicut ait Salomon: «Non enim est homo super terram, qui faciat bonum et non peccet

Ante conspectum divina maiestatis terribiles visiones sunt: ibi enim angeli trement, archangelis metuunt, pavent throni, terrentur dominationes, ruunt potestates, formidant principatus, commovebuntur virtutes caelorum, pertimescunt iusti, terra fugit, elementa quassantur.

Et homo, ex quo inquinamentis natus, insuper peccati servus, quomodo iustificatur? Audi Iob: «Quis potest ante eum apparere mundus natus de muliereCaritati vestra peto, mihi indulgentiam vel etiam veniam modicam concedite, quia hodie fatigatus et humanis negotiis praegravatus somnum non corpore refocillavi; non vobis gravis appareat de istis quaestionibus, quia, largiente Domino, si vita comes fuerit, crastina explicabo. Et si aliqua intercesserit dilatio et citius nodum quaestionis non solvero, sanctum imitamini auangelium, sicut ait: «Patientia have in me, et omni reddam tibi.» Non me iudicate ut inscius, nisi dilatator.

Sed Zacharias quomodo iustus? Aut quomodo David eructuans: «Nullus vivens ante Deum iustificatur» ? Aut quomodo Manasses dicens: «Abraham et ceteri, qui non peccaverunt tibi, Domine»?

Aut quomodo Moises intonans ait: «Dominator domine Deus misericors et clemens, nullusque aput te per se innocens est.» In posteris verbis explicabo, quid multifaria necesse est, quam istius, qui ex Aegipto plebem duxit, qui mare tumidum et molem stare fecit, qui manna in populo in heremo cibavit, qui de caute aquam produxit, cuius manus gravi Amalech interiit, qui Cananeorum regem contrivit, qui Ethan fluvio siccavit, qui laticem potus amaram et inditam per lignum potablilem fecit, qui in Syna decem verba legis in binis lapideis tabulis accepit, cuius facies solis rutilum superavit, qui haereum serpentem pro plaga Israelitica in heremo exaltavit, cuius inimici terra absorbuit, qui vitulum aureum confregit, qui cum Deo quasi cum amico facie ad faciem locutus est, qui per columnam nubis diei et noctis igneam Israheliticus protegebat exercitus, supra cuius haec omnia angelus in ministerium datus est, dicente Domino: «Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper.» Ita et huic viro sacro Iohanni sui custodem corporis ex caelis angelum misit.

46. Sed ista omnia, quae superius nodis alligata enixius reliqui, quomodo iustificet homo, aut quomodo in peccatis moreretur vel condemnetur, in sequenti sermone, ut fastidium non creetur, in vita alterius sancti viri, donante Domino, gratanter nunciabo.

Rexit autem beatissimus iste Iohannes ecclesiam suam annos 16, menses 10, dies 18.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License