22 -
De Sancto Petro XXI
47. Petrus XXI,
pulcer aspectu, delectabilis forma. Ante eum nullus pontifex sapientia fuit
similis sibi et post eum non
surrexit. Multorum librorum volumina conditor, et velut irriguus fons ita in
eum divina sapientia cotidie emanabat; unde pro suis eum eloquiis Chrisologum
ecclesia vocavit, id est aureus sermocinator.
Natione ex Corneliense
territorio, nutritus et doctus a Cornelio illius sedis antistite; et pro sui
nutritoris amore Petrus iste beatus, quod dudum Imolas praedictum vocabatur
territorium, ab illo iam tempore Corneliense nominavit. Sed aiunt alii, ideo
Corneliense, eo quod Cornelii Forum fuisset.
48. Iste
temporibus primi Leonis sanctissimi papae Ravennatis ecclesia cathedram
regebat. In ipsis diebus saevissimus Euthichem presbiter maligno spiritu
instigat, et contra sanctam et individuam fidem catholicam suis pessimis
cogitationibus malignam coepit heresem excitare. Quem sanctissimus Leo per suam
epistolam in conspectu sanctorum multorum Dei episcoporum ammonuit, nunquam
potuit eius superstitiosa credulitas ad bonum revocare propositum. Sanctus
igitur Leo ad beatum Petrum huius Ravennatis [civitatis] pontificem res notas
celeriter fecit, quem scribens epistolam ad ipsum hereticum direxit, per quam
in Calcedonense sinodo, quia non consensit, demersus est.
Sed ipse sanctissimus Leo multas vices per sua epigrammata
Constantinopolitanam urbem misit, non solum ad Gallam Placidiam, verum etiam ad
Valentinianum et Honorium et ad ceteros alios fidei robustos, simulque ad divum
Gracianum et Eudoxiam sequestratim contra praedictum Euthichem presbiterum
diversas, ut diximus, epistolas; et tanto in tempore protelata fuit usque ad
tempora Marciani imperatoris.
Igitur, ut diximus, cum multa altercatio de sancta intemerata fide catholica
facta fuisset multis diebus, contigit, ut cum episcoporum cuncilio fuisset
allatus praedictus hereticus, coram omnibus sacerdotibus Theodorus episcopus
cum eo certare coepit, ostendentes singula volumina de sanctis scripturis et
diversa testimonia, quod sancta indivisa sit Trinitas et Pater et Filius et
Spiritus Sanctus unus esset Deus coaequalis, ex duabus manens naturis Dei et
hominis.
Non consensit. Tune auctoritate
apostolica demonstrata non resipuit. Ostensaque est beati Petri Crisologi
episola, in qua ex parte continebat ita: «Humanas leges intra 30 annos in nos
omnes litigiosas interimunt quaestiones, et tu circa quingentos annos cur tanto
praesumis in Christo conviciare sermone? Vere oportet te humiliare ad sanctum
Romanum pontificem et diligenter eius praecepta custodire. Et non aliter aestimes, nisi quod ipse
beatus Petrus apostolus vivus sit et apostolatu cathedrae Romanae sedis in
carne teneat principatum.»
Post haec autem ipse Euthichem
saevissimus in ipso cecidit concilio, sacerdotum vero ceteri post solutum
concilium una cum plebe omnium christianorum Deo immensas gratias agentes et
maximas laudes imperatoris catholicam et rectam fidem observantibus,
valedicentes, abierunt laetantes.
49. Igitur,
carissimi, illud, quod residuum est de Crisologi vita in medium proferamus et
inquiramus, quomodo aut qualiter in tali ortodoxa sede non ex propriis ovibus,
sed a subiecta Corneliense ecclesia Ravennenses cives pontificem ordinaverunt.
Tempore namque illo, postquam
defunctus est beatissimus ante nominatus praesul Iohannes, convenerunt
universus coetus populi, una cum sacerdotibus, sicut mos est ecclesiae ritu, et
elegerunt sibi pastorem. Cumque omnes cum eo properantes Romam venerunt ad
sanctum papam apostolicae sedis, ut eorum ordinaret electum, ne tali ecclesia
viduata esset a pontifice tantis diebus: die vero crastino erant omnes parati,
ut cum viro, quem elegerant, sanctis apostolicis praesentaret aspectibus.
Igitur nocte eadem apparuit ad
sanctum Sixtum urbis Romae episcopum per visionem beato apostolo Christi
clavigero Petro una cum Apolenare discipulo suo et inter ambo stans beatus
Petrus Crisologus, et parum beatus apostolus Petrus gradum figens, dixit ad
sanctum papam Sixtum: «Vide hunc virum, quem elegimus nos, qui stat in medium
nostrorum, ipsum consecra non alium.»
Idcirco expergefactus papa iussit
valde introduci diluculo plebem universa et virum, qui ordinandus erat. Intuitus est eum diutissime sanctus papa
et ait: «Ite, tollite eum de medio! Hunc non cognosco. Nisi adduxeritis mihi, quem ostensus est, alium non ordinabo.»
At illi coeperunt inquirere inter
se mutuo, quae esset huiuscemodi res; eiectisque omnibus foras, contristati
sunt. Alia vero die iussit,
ut populus cum omnibus clericis maximis et mediocribus et pusillis ante se
introducti fuissent; et cum non vidisset formam viri, quae illi ostensa fuerat,
ait: «Requirite ex vobis, forsitan non omnes venistis, utrum plures estis?»
At illi dixerunt: «Non ex nobis
quempiam, invenies, domine papa.» «Ite et egrediemini foras! Nondum electum video.»
Tertia die denique iterum apparuit ad eundem papam nec vigilans pleniter, nec
pleniter dormiens apostolorum principem cum discipulo suo, sicut et prius, et
sanctissimus Petrus Crisologus inter se tenentes, dicentem illi: «Diximus iam
tibi, ne super alium manus imponas nisi super hunc virum, quia in illius
temporibus Ravennatis ecclesia, ut pinguedo olei Iucernae illuminans, cum ab
igne fuerit applicata, ita illius pinguescet et illuminabitur doctrina.»
Altera die introducuntur omnes,
et non invenitur. Tunc sanctus papa sedis Romanae dixit ad Corneliensem
episcopum, qui in illo tempore cum Ravennensis civibus Romam ierat: «Introduc
omnes sacerdotes et clericos tuos, forte ibi inveniam vir, qui mihi ostensus
est.»
Cui ille cum supplicatione
respondit, dicens: «Non habeo talem virum, nisi unum diaconum, qui praeest
omnibus rebus meis, super cuius manus ego servus tuus incumbo. Si iubes, ut in
medium veniat, deferatur.»
Cui beatissimus papa: «Veniat non
solum ille, sed et ceteri omnes; et si videro quem cupio, gratanter suscipio.»
At ubi ingressi sunt omnes, statim ut vidit sanctus papa virum, quem sibi per
visionem ostensum fuerat, conspexit eum ut gemmam fulgentem, et hinc atque
illinc per spiritum cognoscens vultum beati apostoli Petri et Apolenaris pontificis,
Crisologi Petri dextram sinistramque tenentes. Et ut haec omnia sanctus papa
conspexit, statim de sede surgens, et obviam illi quasi medium atrium ivit,
libenti animo alterutrum se salutaverunt usque ad genua. At ubi subtrahere se
sanctus Petrus Crisologus papae voluit, beatissimus papa non sinivit.
Statim coepit fremitum dare
populus inter se et maximum clamorem ad caelum. Alii dicebant, quia «neophitum non recipimus. Non ex nostro fuit ovile, sed subito invadit
cathedram episcopalem quasi latro. Tollite, tollite eum de medio! Non
recipimus, quia de subiecta ecclesia non licet in maiorem transferre.» Alii contra aiebant: «Iustus est hic homo,
non recte dicitis. Suscipiamuseum, ut bene nostra sit civitati, quia
prudentissimus est et castissimus et doctor bonus omniaque gloria dignus. Ex nostra cognatione est, nihil in eum
mali sentimus, timore Domini plenus; sine causa eum perdere vultis.»
Sanctus vero Sixtus III. sedis
Romanae in tali altercatione populus huc illuc divisus conspiciens, palam omnibus
retulit visum, ut superius diximus, quomodo per ammonitionem apostolicam eum
consecrari debuisset. «Et si istum non vultis patrem, a me recedite et a sancta
catholica Romana ecclesia alienate vos omnes.»
Tunc illi quasi ex una voce
coeperunt clamare et dicere: «Ordinetur, ordinetur!» Conscripserunt
celeriter decretum, et perinpositionem manus recepit Spiritum sanctum
ordinatusque est in pontificem, cum gloria ad Ravennam sedem reversus est. Ex illo iamdie coeperunt eum omnes
venerare quasi angelum Dei.
50. Aedificavit hic beatissimus fontem in civitate Classis
iuxta ecclesiam quae vocatur Petriana, quam Petrus antistes fundavit. Qui fons
mira magnitudinis, duplicibus muris et altis moenibus structis aritmeticae
artis.
Iterumque fundavit domum infra
episcopium Ravennae sedis, quae dicitur Tricoli, eo quod tria cola contineat;
quae haedificianimis ingemosa inferius structa est.
Fecitque non longe ab eadem domo
monasterium sancti Andreae apostoli; suaque effigies super valvas eiusdem
monasterii est inferius tessellis depicta. Foris vero parietibus proconnisis
marmoribus decoravit; et in ingressu ianuae extrinsceus super liminare versus
metricos continentes ita videlicet:
«Aut lux hic nata est, aut capta
hic libera regnat.
Lux est ante, venit caeli decus unde modernum,
Aut privata diem pepererunt tceta nitentem,
Inclusumque iubar secluso fulget Olimpo.
Marmora cum radiis vernantur, cerne, serenis
Cunctaque sidereo percussa in murice saxa.
Auctoris pretio splendescunt munera
Petri.
Huic honor, huic meritum tribuit, sic comere parva,
Ut valeant spatiis anplum superare coactis.
Nil modicum Christo est. Artas bene possidet aedes,
Cuius in humano consistunt pectore tenpla.
Fundamen Petrus, Petrus fundator et aula.
Quod domus, hoc dominus, quod factum, factor et idem,
Muribus atque opere. Christus possessor habetur,
Qui duo cunsocians mediator reddit et unum.
Huc veniens fundat pariturus gaudia fletus, Contritam solidans percusso in
pectore mentem.
Ne iaceat, se sternat humo morbosque
latentes
Ante pedes medici, cura properante, recludat.
Saepe metus mortis vitae fit causa beatae.»
51. Multa
condidit volumina et valde sapientissimus fuit. Iste una cum Proiecto a beato
Cornelio Imolensis ecclesiae una hori in diacones ambo consecrati sunt. Post
vero divina providentia ambo solium episcopalem tenuerunt: Petrus Ravenna
ecclesiam, Proiectus sortitus est Imolensem. Postquam hic pontifex ordinatus
est, postmodum ab ipso iste alter episcopus ecclesia Corneliense consecratus
est temporibus Gallae Placidiae augustae, sicut scriptum reperimus.
Corpus beati Barbatiani idem
Petrus Crisologus cum praedicta augusta aromatibus condiderunt et cum magno
honore sepelierunt non longe ad posterulam Ovilionis. Consecravitque ecclesiam
sancti Iohannis et Barbatiani, quam Baduarius haedificavit.
52. Cognovit autem post haec hic beatissimus Petrus per
spiritum finem vitae suae. Ivit ad Corneliensem ecclesiam, et ingressus infra
basilicam beati Cassiani, obtulit munera, id est cratere aureo uno et patera
argentea altera et diademata aurea magna preciosissimis gemmis ornata. Haec omnia a sancti Cassiani corpore
imbuit positaque super aram illius ecclesiae. Et stans super cripidinem
iuxta altare, expansis manibus benedixit cunctam plebem, sacerdotes et populos;
oravit dicens:
«Tu dedisti, domine Deus, animam
in corpore isto; tu iterum misericors suscipe eam, quia tua sum criatura. Non
occurrat mihi iniquissimus diabolus, sed angelus tuus sanctus suscipiat eam et
collocare iubeas in sinibus patriarcharum, ubi lux permanet et gaudium immensum
est. Et nunc, Domine, te confiteor
labiis et corde; tu, qui cuncta patrasti ex nihilo, qui solus nosti prisca,
praesentia et futura, da populo huic cor docibile, ut timeant te et agnoscant,
qui tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui per sanctum Filium tuum
totius generis humani salutem recuperasti, in quem credimus Deum et dominum
angelorum, qui es benedictus in secula seculorum. Mitte illis, domine Deus,
verum pastorem, qui tuas congreget oves, non disperdendum, sed ad caulas
ecclesiae congregandum. Non sopiat ut mercenarius, non sit ut alienis ovis
custos, sed verus pastor, qui oves cum agnis commissis inmaculatas tuo aspectu
repraesentet; ne ille ferox immanissimus lupus, qui praedam rapere quaerit, a
te pastoris corda excitata rapida voluptas depellat, vellera fidelium ovium non
diripiat, nec sancta ecclesia vocis balatibus gemat. Tu, bonus pastor, pastorem
tribue huic populo: mitem pastorem, non percussorem, sed nutritorem, non ut
allidat, sed defendat, non spernentem, sed revocantem, non raptorem, sed
largitorem, non ut laceret, sed conpescat, non cupidum, sed tributorem, non
elatum, sed humilem, non saevum, sed blandum. Custodi eos - populus tuus est - et oves manuum
tuarum, qui es benedictus in secula.»
Ad lugendum populum ait: «Filii
carissimi, audite me. Ego vado et ingredior viam universae terrae, ubi
constituta est domus omnis viventis. Nunc, filii, confortamini et estote viri
prudentes. Dabit vobis dominus Deus pastorem et rectorem, sicut scriptum est:
«Non repellit Dominus plebem suam in finem et hereditatem suam non
derelinquit.» Ipsum audite: ille docebit vos, ille vos per amoena pascua ducet,
ille sui verbi pabulo vos reficiet; ipsum audite, non cunturbemini! Et vos
viscera mea non contra eum in tumore cordis elevetis: non cum tumultu et iurgio
pastorem eligatis, non patrem huius patriae pro pecunia hanc optineant sedem,
sed hoc diligite, quem Dominus elegerit. Estote perfecti filii. Ab omni herese servate vos, cavete ab Arriana
dogmata, sanctam et incontaminatam catholicam fidem tenete! Corpora vestra
servate absque pollutione, quia templa Dei aestimata sunt. Haec custodite et
agite, ut mereatis vos cum vestro pastore in universorum placitorum caelesti
Domino viam parare. Praeceptas eius satis custodite! Obedite ei, ut ille
pro vobis oret, quia omnipotens Deus non vult hilarem, sed cor contritum
suscipit et humiliatum spiritum. Sit benedictio domini Dei omnipotentis super
vos et super filios vestros, in generatione et progenie, nunc et semper et in
secula seculorum.»
Cumque omnes respondissent
«Amen,» conversus ad aram beati Cassiani ait: «Deprecor te, beate Cassiane,
intercede pro me! Tuae domui quasi vernaculus fui, a Cornelio istius sedis in
hanc ecclesiam gremio nutritus. Iterum a te reversus, animam nunc Deo
omnipotenti trado, corpus autem meum tibi commendo.»
Hac et huius similia, dum
diceret, quasi qui eructuans, ovans et exultans, flentibus cunctis qui aderant,
reddidit spiritum 3. Non. Decembris. Caementarii vero post sedem ipsius
ecclesiae paraverunt celeriter sepulcrum in loco ubi ipse praecepit, et ibidem
sanctum corpus receptum est; permanet usque in hunc diem. Sedit autem
annos. . ., menses. . ., dies. . .
|