24 -
De Sancto Ecclesio XXIII
57. Ecclesius XXIII, sanctus vas, aequalis statura, nec
longam attulit, nec brevem avertit. Planum capillis habens caput irsutumque
supercilium, modica canities decorusque forma.
Ipsius temporibus ecclesia beati
Vitalis martiris a Iuliano argentario una cum ipso praesule fundata est. Et hic
pontifex in sua proprietatis iura haedificavit ecclesia sanctae et semper
virginis intemeratae Mariae, quam cernitis, mira magnitudine, cameram tribunalis
et frontem ex auro ornatam, et in ipsa tribunali camera effigies sanctae Dei
genitricis, cui simile nunquam potuit humanus oculus cunspicere. Quis vir ille ausus est diutissime intuere
imaginem illam, continentem ita versus metricos sub suis pedibus [inveniet],
videlicet:
«Virginis aula micat, Christum
quae cepit ab astris,
Nuncius e caelis angelus ante fuit.
Misterium! Verbi genitrix et virgo perennis
Auctorisque sui facta parens Domini.
Vera magi, claudi, caeci,
mors, vita fatentur.
Culmina sacra Deo dedicat Ecclesius.»
Incoatio vero haedificationis
ecclesiae parata est ab Iuliano, postquam reversus est praedictus Eeclesius
pontifex cum Iohanne papa Romam de Constantinopoli cum ceteris episcopis, missi
a rege Theoderico in legationem, sicut superius audistis. Aedificavit
Tricollem, sed incunsummatam reliquit.
58. Heu vobis
gregibus, quales erant pastores! quantum mutati isti ab illis! Vera lucerna in
ecclesia fuerunt, quorum lumen lucernae cotidie fulgebat his qui in domo Dei
erant, sicut dicit Dominus: «Lucerna corporis tui est oculus tuus, si oculus
tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; et aliter, si oculus tuus;
nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.» Sufficiant ista hodie, ut,
isto amoto, alium pontificem introducamus.
59. Sed, sicut
superius dixi, in tenpore istius ecclesia beati Vitalis martiris a Iuliano
argentario cunstructa est. Nulla in Italia ecclesia similis est in aedificiis
et in mechanicis operibus. Expensas vero in praedicti martiris Vitalis
ecclesia, sicut in elogie sancta recordationis memoriae Iuliani fundatoris
invenimus, 26 milia aureorum expensi sunt solidorum. Igitur iste beatissimus
obiit, sepultus est in ecclesia beati Vitalis martiris, infra monasterium sancti
Nazarii ante altarium, in medio loco iuxta corpus hinc beati Ursicini
antistitis et inde beati Victoris, in medio autem iste.
60. Contigit eo tempore, cum inter beatum Ecclesium
pontificem et sacerdotes de singulis rebus ecclesiae contentio adcrevisset,
ierunt ad sanctum papam Felicem urbis Romae, ut inter eos iusta moderamina
sanciret. Quem accersitum Ravennatem, pontificem cum clero universo, mox inter
eos decrevit, statuit atque firmavit continentem ita:
Litera Felicis papae. «Felix IIII. episcopus urbis Romae. Laudanda est decessorum nostrorum solicitudo de
pace et quiete ecclesiastica. Constitutum, quia pastor advigilantia continere
debet intemptiones, aut dampnat, aut corrigit: oportet in hunc ipsum tramitem
nobis ambulantibus similia cum eis conspici; quia quorum per Dei misericordiam
loca gerimus, ipsorum sequi nos decet exenpla. Ex invidia sacerdotes ecclesiae
Ravennatis talia contigerunt, quae omnium catholicorum animas cuntristasse
noscuntur, altercationes, seditiones, pravitates, quae omnem disciplinam
ecclesiasticam disrumpere niterentur. Ista nos iterum, verum Dei timorem ante
oculos habentes, ut nec illicitis audaciam demus excessibus et non abiniciamus,
. . . per cunstitutum nostrum ordinare, quod iustum est, secundum Salomonem
dicentem: «Non dares transitum aquae.» Ergo recensentes capitulis a fratre
[nostro ] Ecclesio et a presbiteris et diaconibus et clero et notariis
ecclesiae Ravennatis nobis oblatis, praesentibus fratre et sacerdote nostro
Ecclesio et eius clericis inferius designatis, quae rationi vidimus convenire,
censemus:
Eos clericatus officium debere
suscipere, quorum vitam et cunversationem sacrorum canonum non possit inpugnare
auctoritatis.Clericos vero, secundum sanctorum patrum regulas, volentes
duntaxat et denunciantes, quantum ad presbiteros et diaconos pertinet,»
statutis iubemus tenporibus solempniter promoveri. De vero Ravennatum et
Classicanum ecclesia antiqua consuetudo servetur. Clerici vero vel monaci ad
indebitum optinendum ordinem vel locum potentium patrocinia non requirant, per
quae aut non faciendo ingratus, aut faciendo iniustus videatur episcopus.
Quartam patrimonii Ravennensis ecclesia, hoc est tria milia solidorum, solitis
erogationibus clericis omnibus vel quibus erogari est solitum conpleatur. Si
quid tamen ex pensionibus vel hereditatibus crescere, Domino nostro volente,
contigerit, eodem Domino mediante, etiam quartae portionis proficiat; sic
tamen, ut, brevibus ordinatis, quod singulis distribuitur latere non possit,
secundum merita, secundum loca, quia omnia Deus secundum iustitiam et mensuram
cunstituit. Ita ut unusquisque extra necessitatem infirmitatis aut causam
idoneam altari omnia in suo officio vigilanter observet. Excepta vero
praediorum, sive accessiones propter rei familiaris expensas, vel exenia, quae
diversis offerantur, et cunvivia, quae ei exibere, vel pro loci sui [honore],
vel merito, vel pro advenientium susceptione, necesse est, episcopo
cunstituimus debere proficere.
Nullam cuniurationem, nullum
cunventiculum, quod vel apud laicos esse nun potest inpunitum, in ecclesia Dei
ullus facere temptet ex clero. Nam sicut non optamus nec superna misericordia
patiatur ammitti, si quis temptaverit, sentiat auctoritatem canonum et
ecclesiasticam disciplinam, secundum apostulum dicenteni: Excedentes in
cunspectu omnium corrige, ut residui timorem habeant.»
Mereantur boni studii laudem, qui
in operibus Dei vigilant; sentiant affectum proprii sacerdotis, qui per
obedientiam suam videntur ornare propositum; glorientur de sui amore pontificis,
qui in suis officiis ab operibus Deo placitis cum eius obsequiis non desistunt,
sicut divina loquuntur eloquia: «Dignus est operarius mercedem suam.»
Ad patrimonium vero ecclesiae ex
eorum episcopi iudicio. . . . . . . . ex clero personae electae cum solatiis,
quae pro notitia deputaverit episcopus, sub idonea fideiussione mittantur,
quorum fides fuerit et industria cunprobata, ut et alimonia pauperorum fraudem
non patiatur et quantitas patrimonii ecelesiae latere non possit, et
unusquisque clericus sub timore Dei et proprii sacerdotis de his, quae sibi
commissa fuerint, exponat fideliter rationes.
Illud vero, quod omnino ac
religioso debet execrari proposito, nos nec oportebat loqui nec verbis exponere.
Pervenit ad nos, aliquos de clero spectaculum interesse, quae res ita crudelis
est, ut animas catholicorum pro sua execratione cunturbet, uti quos in domo Dei
divina eloquia recitantes audiunt, eosdem cuntra mandata in spectaculis
aspiciant cunvenire. In his disciplina cunfunditur, divina praecepta calcantur.
Unde obortet episcopum et de hoc parate sollicitudinem gerere, ut, si non
faciunt, faciant in futuro, et si faciunt, iuxta disciplinam, ecclesiastica
corrigantur.
Si quis vero de clero praedia
urbana vel rustica ad ecclesiam pertinentia detinet, eisdem libellis sub iusta
pensionis aestimatione factis statuimus collocandam, hac ratione, ut exinde
quod in commodis suis solent accipere, ipsi retineant, quod superest
ecclesiasticis inferant compendiis profuturum. Circa praedia urbana vel rustica
ceteraque mobilia pro anima sua mercede a fidelibus nominatim diversi basilicis
derelicta, vetus consuetudo servetur.
Notarii vero iuxta ordinem
matriculae, primicerii, secunderii, tertius, quartus, quintus, sextus et
septimus, suo periculo in cunspectu presbiterum et diaconorum documenta
ecclesiastica sub fidelium brevium discriptione suscipiant, ut, quotiens
exigerit causa, fideliter proferantur, cuntradant atque recipiant.
Omnia tamen cum iussione et cum
ordinatione episcopi sui eosdem iubemus efficere. Ideo enim universa
describenda sunt ecclesiastica documenta, ne ullo modo aut suscepta pereant,
aut tempore, quo sunt necessaria utilitatibus ecclesiasticis, exiberi non
possint. Qui tamen notarii in officio suo observantes strenue, cunsequantur
sine inminutione commoda sibi vel prioribus suis antiquitiis deputata. Ipsi
etiam, sicut exigit ratio et antiquitas ordinavit, libellos et securitate
totius patrimonii ecclesiasti, quorum interest, subscriptas episcopi manu
cuntradant. Quibiiscunque vero secularis cunversationis hominibus nullam
necessitatem rei familiaris tolerantibus, ecclesiastici iuris praedia vel
urbana vel rustica data sint, episcopi sollicitudine, per eos quibus iusserit
clericos ad dominium revocet ecclesiae, nec deinceps, praeter causam superius
cumprehensam, dare praesumat. Mastalo vero archidiaconus ecclesia Ravennatis
commoda eidem loco iuxta antiquam cunsuetudinem deputata sine imminutione
percipiat, sicut eos, qui ante eum fuerunt, claruerit cunsecutos.
Monasteria vero virorum sive
ancillarum Dei ab episcopo ordinentur, ut omnibus ratio, iustitia, pax et
disciplina servetur. A nobis haec loci nostri exigit ratio non taceri: fratri
nostro Ecclesio ea imminet custodire, quia pacem generat cum canonibus servata
iustitia. De iustitia caritas procedit, per quam Deum videmus et per cuius
gratiam haec possimus praecepta servare. In nullo ergo esse cunvenit
negligentes, sed vigilantes ad omnia, ut talentum, quod nobis est creditum, cum
boni operis augmento ipsi omnium bonorum datori reddamus.
Recognovimus Celius. Felix
episcopus ecclesiae catolicae urbis Romae huic cunstituto inter partes
subscripsi.Nomina presbiterorum, diaconorum vel clericorum Ravennatis
ecclesiae, qui Roma venerunt cum episcopo: Patricius presbiter.
Stephanus presbiter. Constantinus presbiter. Servandus presbiter. Honorius
presbiter. Exuperantius presbiter. Clemens diaconus.
Ursus diaconus. Felicissimus
diaconus. Vigilius diaconus. Neom diaconus. Iohannes diaconus. Stephanus
diaconus. Geroneius subdiaconus. Honorius subdiaconus Petrus subdiaconus.
Vitalis subdiaconus. Iulianus acolitus. Faustinus acolitus. Romanus acolitus.
Severinus acolitus. Andreas acolitus. Petrus lector. Marcus lector. Asterius
lector. Petrus alter lector. Andreas lector.
Marinus defensor. Maiorianus
notarius defensor. Hermolaus primocerius defensor. Honorius cantor. Tranquillus
cantor. Antonius cantor. Melitus cantor.
Nomina presbiterorum, diaconorum,
qui Romam venerunt cum Victore presbitero et Mastalone diacono: Laurentius
presbiter. Rusticus prcsbiter. Victor presbiter. Tomas presbiter. Mastalus
diaconus. Magnus diaconus. Paulus diaconus. Agnellus diaconus. Maurus
subdiaconus. Stephanus acolitus. Vincemalus acolitus. Vindemius acolitus. Colos
acolitus. Cassianus acolitus. Laurentius acolitus. Stephanus acolitus. Tomas
lector. Laurentius lector. Florus lector. Reparatus lector. Luminosus lector.
Calunnios lector. Ysaac lector. Laurentius orrearius. Petrus decanus. Stephanus
decanus.»
61. Resipuit
autem beatus post haec Ecclesius et sic fuit cum ovibus velut pater cum filiis;
et largivit omnia clericis suis, ut correptus fuit a Romano pontifice, immo et
anplius largus factus est, et post haec rexit ecclesiam suam in pace et nullum
verbum murmurationis nisi laudes a suis audivit clericis. Et haec statuta
permansit suis posteris multis temporibus.
Sepultus est, ut diximus, in
ecclesia sancti Vitalis. Et in atrio ipsius frontis aulae versos metricos
iussit tessellis argenteis scribere continentis ita:
«Ardua consurgunt venerando
culmine templa
Nomine Vitalis sanctificata Deo.
Gervasiusque tenet simul hanc
Prothasius arcem,
Quos genus atque fides templaque cunsotiant.
His genitor natis fugiens cuntagia mundi
Exemplum fidei martiriique fuit.
Tradidit hanc primus Iuliano Ecclesius arcem,
Qui sibi commissum mire perfecit opus.
Hoc quoque perpetua mandavit
lege tenendum,
His nulli liceat condere menbra locis.
Sed quae pontificum constant
monumenta priorum,
Fas ibi sit tantum ponere, seu similes.»
Sedit autem annis 10, menses 5,
dies 7.
|