26 -
De Sancto Victore XXV
66. Victor XXV. Victor
quid est? Ex optatione
parentum sibi divinitus fuerat cognomen, ex suo proprio vero actu agnomen, eo
quod castra diaboli orando ieiunandoque per multas virtutes saepissime vicit.
Iste pulcra fuit facie et alacri vultu.
Haedificator Tricoli, sed non
explevit. Fecit autem et civorium de argento super altarium sanctae ecclesiae
Ursianae, quae a nomine haedificatoris vocatur, miro opere. Alii aiunt, una cum
plebe, et alii dicunt, quod temporibus Iustiniani orthodoxi senioris imperator
per suggestionem sibi postulasset, quod tale opus facere voluisset, ut auxilium
praeberet. Qui misericordia motus omnem censum istius Italiae in ipso anno
beato Victori largivit. Quem cum accepisset, cunstruxit, ut cernitis, opus,
quod dehinc, sublato ligneo vetusto, centies viginti librarum argenti iusto
pondere structum est. Et super arcos civorii versus conscripti hii sunt:
«Hoc votum Christo solvit cum
plebe sacerdos
Victor, qui populis auxit amore fidem.
Pontifici Christo solventi
vota ministrat
Aligerum cingens haec loca sancta manus.
Egregium miratur opus sublata vetustas,
Quae melior cultu nobiliore redit.
Catholicae legis venit . . si quis amator,
Mox reparatus abit corpore, Christe, tuo.»
Reliquo vero, quod remansit,
diversa vascula ad mensam pontificis extruxit, de quibus ex parte aliqua
permanent usque in praesentem diem. Fecitque endothim super sancta ecclesia
altarium Ursianae ex auro puro cum staminibus siricis, ponderosa nimis, mediam
habens coccam; et inter quinque imagines suam ibi decernimus, et subtus
figuratos pedes Salvatoris graphia contexta est purpurata:
«Victor episcopus, Dei famulus,
hunc ornatum ob diem resurrectionis domini nostri Iesu Christi anno v.
ordinationis suae obtulit.» Refecitque balneum iuxta domui ecclesiae, haerens
parietibus muri episcopii, ubi residebat, quod usque hodie mirifice lavat,et
preciosissimis marmoribus pariete iunxit, et diversas figuras tessellis aureis
variasque composuit, et tabulam descriptam literis aureis tessellatis, in qua
laboriose legere curavimus, et ita hos exametros catalecticos versos in eadem
conscriptos invenimus:
«Victor, apostolica tutus virtute
sacerdos,
Balnea parva prius prisco vetusta labore
Deponens, miraque tamen novitate refecit,
Pulcrior ut cultus maiorque resurgat ab imo.
Hoc quoque perpetuo decrevit more tenendum,
Ut biduo gratis clerus lavet ipsius urbis,
Tertia cui cessa est et feria sexta lavandi.»
67. Modicum
tempus regit ecclesiam suam, sed in quanto sedem tenuit, ex eius laboribus
magnis labor apparet. Fontem vero tetragonum, quem beatissimus Petrus
Grisologus haedificavit in civitate Classis iuxta ecclesiam Petrianam, iste
ornavit, et in medio cameris, parte virorum, subtus arcum orbita modica, in qua
usque hodie continetur ita: «Salvo domno;» ex alia vero parte mulierum aliam
orbitella, ut supra, ex auratis literis invicem ex parte se respicientes a
legentibus invenitur sic: «Papa Victore.»
68. Haec, ut dixi, valde cumptitavit; sed nunc a malignis
hominibus destruitur, quia in tantum coartat diabolus corda eorum, ut templum
Dei, quod a sanctis sacerdotibus et fidelissimis cristianis cunstructum est, a
falsis cristianis destruatur.
Quare hoc? Quia prope est finis,
prope est terminus et destructio mundi. Sed iuxta apostolum sunt «tempora
periculosa et sunt homines se ipsos amantes.» Mundus in malis finitur. Quanta
alacritas in initio fuit mundi, multo magis ploratus fit in cunsummatione
mundi. Antequam cunsummetur mundus iuxta euangelium, pestilentia et fames
terroresque de caelo, irae, rixae, dissensiones et gladia erunt. Elevabitur
gens in gentem, et regnum fremescit cuntra regnum, et antecedet iuvenis senem,
et subsequentes nullum honorem prioribus reddent, sed et filii despicient patres,
et non solum derident sed etiam subiugabunt. Haec iuxta sanctum euangelium.
Vae vobis miseris! Omnia
conspeximus. Sed tu, immortalis Deus excelse et terribilis, manu potentia tua
salva nos! Omnia haec prospeximus et terraemota per loca et signa in sole et
luna. Sed quia dicit: ipsam cunsummationum horam, quae a sanctis angelis non
revelata est, nescimus: sed scimus, quia prope est, atque intelligimus, quia
vetus homo propinque moriturus est, et signum mortis in eum cernimus. Nescimus,
qua die vel hora iturus est; sic et omnia signa, quae praedixit veritas,
eveniunt, dies vel hora abscondita est nobis. Sed tibi, cognitor pectorum et
scrutator cordium, omnia cognita et possibilia sunt.
Hic postquam beatissimus vitam
finivit 15. Kal. Martii, honorifice in feretrum deductus est et deinde, scissa
sindone, sepultus est in ecclesia sancti Vitalis infra monasterium sancti
Nazarii iuxta praedecessorem suum. Sedit annis 6, menses 11, dies 11.
|