27 -
De Sancto Maximiano XXVI
69. Maximianus
XXVI, longaeva staturail, teuui corporo, macilentus in facie, calvus capite,
modicos habuit capillos, oculosglaucos, et omni gratia decoratus. Hic non ex
hoc fuit ovile, sed aliena ovis ex Polense ecclesia, diaconus a suo antistite
ordinatus est.
70. Sed cur
alienigena pontificatum istius urbis tenuit? Indicabo, non abscondam, sed
publice patefaciam, sicut a narrantibus per curricula temporum longa audivi, et
veritas est absque ulla dubitatione. Quadam vero die dum terra foderet, ut
semina eiceret primus tonsa cesalis, statim invenit vas magnum auro plenum et
alias multas divitiarum species. Qui, excogitato a semet ipso consilio, quod
iam non poterat latere, iussit bovem magnum deferri et occidi, et ventrem eius
praevacuatum stercore iussit ex nomismata auri inpleri. Similiter accersivit sutores calciamentorum,
praecepit illis, ut magnas zancas ex ircorum pellibus operarent, qui etipsas ex
solidis aureis replere. Reliquum vero, quod remansit, cum in Constantinopolitanam
urbem profectus fuisset, secum detulit
Iustinianoque imperatori obtulit.
Quod ut vidit augustus, post gratiarum actionem diligenter eum interrogavit, si
plus fuisset. At ille
iusiurandum respondit imperatori: «Per salutem tuam, domine, et pro salute
anima vestra, quia non amplius inde habeo, nisi quantum in ventrem et in zancas
expendi.» Ille cogitavit,
quod [de] victu dixisset corporis et calciamentas pedum; ille autem dicebat de
eo, quod occultum habebat. Iustinianus
autem cogitabat, qualem retributionem ei dedisset pro tali fide, quam ipse sibi
detulerat.
Contigit eo tempore, ut moriretur Victor episcopus huius civitatis Ravennae,
et euntes cives Ravennatis sacerdotes cum universa plebe ad imperatorem,
palleum postulantes ad electio. Post praecepit augustus petitoribus moras
habere. Qui, excogitato consilio, iussit cunsecrari beatum Maximianum Polensem
diaconum episcopum a Vigilio papa in civitate Patras aput Achaiam pridie Idus
Octubris, ind. 10, quinquies p. c. Basilii iunioris, anno nativitatis suae 45,
et dato pallio Ravennam misit.
Qui cum noluissent eum sic citius Ravennates cives recipere, morabatur extra
portas Sancti Victoris, non longe a fluvio qui vocatur fossa Sconii, in
basilica beati Eusebii, in episcopio, quod Unimundus episcopus temporibus
Theodorici regis haedificavit; similiter et in episcopio ecclesiae beati
Georgii, quod Arianorum temporibus haedificatum est. Et praedicta episcopia usque ad nostra tempora
permanserunt, peneque annos 26 demolita sunt, iubente Valerio praesule, ex
quibus domum quae nunc Nova atque potius Valeriana nuncupatur construi iussit.
71. Plebs igitur, ut diximus, cum noluisset eum recipere,
voluerunt viri ex parte pontificis, ut mitterent legatos ad imperatorem i
nunciantes, quod profana illius fuisset iussa, et in atrocem superbiam
Ravennates perdurantes noluissent ordinatum recipere pontificem, et viduata
ecclesia, huc illuc gregem vacaret. Quibus vero beatissimus Maximianus non
consensit, sed cunfregit eos sermonibus, dicens: «Cessate, fratres, nolite
alios accusare, nolite laetare in alterius ruinam. Qualis ergo pastor sum, si ovibus meis non
perpercero? Vultis, ut laniem eas? Non hoc bonum consilium. Sinite illas; non per me ulla molesta erit. Voluntas Domini fiat. Obsecro vos, modicis
diebus illis inducias date.»
Non post multos dies misit
fidelem nuncium ex suis hominibus, vocavit unum de sacerdotibus et primatibus
urbis; rogavit eos secum prandere. Cum vero venissent, laetificavit se cum
illis, et post cibum et potum obtulit dona ex auro, quod dudum invenerat.
Pacificatus cum illis, cum benedictione remisit infra hanc civitatem Ravennae
et postulavit ab eis, ut frequenter visitaret eum. Dies vero crastina misit et
rogavit alios primates, et fecit sicut prius, similiter et tertia die.
Tunc retulerunt inter se invicem
huiusmodi res et dixerunt: «Quid est, quod facere volumus? Vir iste bonus est,
prudens est. Nos cogitavimus contra eum nociva, ille noluit nobis malum pro
malo reddere. Non possimus sine pontifice et patre esse. Ecce sacerdotes
vagant, populus claudicat, ecclesia decrescit. Surgamus diluculo, intromittamus
eum in civitatem et adoremus vestigia eius.»
Tunc surgente aurora ierunt
unanimes omnes quasi vir unus, et aperientes portas civitatis, cum crucibus et
signis et bandis et laudibus introduxerunt eum honorifice infra hanc civitatem
Ravennae; et obsculaverunt pedes eius et ornaverunt plateas civitatis decoratas
diversis ornatibus. Omnesque coronantur aedes, fiebat militantibus laetitiam,
privatis alacritas, et pusilli et magni ovantes, et mediocres laetificantes. Et
sedere rogaverunt eum in sede ecclesiae et missas audierunt ab eo et agebant
illum diem sollempnitatis cum gaudio magno et laetitia sempiterna.
72. Post haec
autem fuit cum ovibus quasi pater filiis. Aedificavitque ecclesiam beati
Stephani hic Ravennae, levita et martiris, non longe a posterula Ovilio, a
fundamentis, mira magnitudine decoravit pulcerrimeque ornavit; et in cameris
tribunae sua effigies tessellis variis infixa est, et per in giro mirifice
opere vitreo cunstructa est, multasque reliquias ibidem condidit sanctorum de
corporibus, quorum nomina ita exarata invenietis: «In honore sancti ac
beatissimi primi martiris Stephani servus Christi Maximianus episcopus hanc
basilicam, ipso adiuvante, a fundamentis construxit, et dedicavit die tertio
Idus Decenbris, ind. XIV. novies p. c. Basilii iunioris.
Et gavisus est in Domino, qui ei
tanta praestitit bona, quanta nullus hominum digne enarrare valeat.
Collocavit autem hic merita apostolorum
et martirum, id est sancti Petri, sancti Pauli, sancti Andreae, sancti
Zachariae, sancti Iohannis baptistae, sancti Iohannis euangelistae, sancti
Iacobi, sancti Thomae, sancti Mathei, sancti Stephani, sancti Vincentii, sancti
Laurentii, sancti Quirini, sancti Floriani, sancti Emiliani, sancti Apolenaris,
sanctae Agathae, sanctae Eufimiae, sanctae Agnetis, sanctae Eugeniae, qui orent
pro nobis. [Et in] supercilium arcus tribunae invenietis versus metricos,
continentes ita:
«Templa micant Stephani meritis
et nomine sacra,
Qui prius eximium martiris egit opus.
Omnibus una datur sacro pro
sanguine palma,
Plus tamen hic fruitur, tempore quo prior est.
Ipse fidem votumque tuum nunc, magne sacerdos
Maximiane, iuvans, hoc opus explicuit.
Nam talem subito fundatis molibus aulam
Sola manus hominum non poterat facere.
Undecimum fulgens renovat dum luna recursum,
Et coepta et pulcro condita fine nitet.»
Ad latera vero ipsius basilicae monasteria parva subiunxit, quae omnia novis
tessellis auratis simulque promiscuis aliis calce infixis mirabiliter apparent;
super capitaque omnium colunpnarum ipsius Maximiani nomen sculptum est. Monasterio vero parte virorum sex literas
lithostratas invenietis; ignorantes ad errorem perducunt, nam scientes, ibidem
scripta MU. SI. VA. esse, intelligunt.
73. Asserunt nonnulli, quod quadam die accersitum
archiergatum, id est principem operis, pontifex interrogavit, et cur aedificium
praedictae ecclesiae non perficeret. At ille notavit dicens: «Eo quod tu, domine noster, navigasses in partibus
Constantinopolitanis, caementum et latercula defecerunt, neque tantos habemus
lapides, ut laborare potuissemus.» Tunc iussu pontificis nocte una tanta allata
sunt omnia paramenta, calces et latercula, petras et bisales, lapides et ligna,
columnas et lastas, harenas et sabulos in una nocte, ut dixi, praeparaverunt
vectores, quanta vix in undecim lunis laborare potuerant.
74. Dunque in
tenporibus istius sanctissimi pontificis orta esset intentio de silva quae
cognominatur Vistrum, sita Istriensis partibus, bis in Constantinopulis se
detulit, ut talem Iustiniani augusti praesentia cunsumeret contentionem. Ambo
canitie in eodem tempore exornati, quantus recolerent se a iuventute disiuncti,
in senectute coniuncti, amarissime pariterque coeperunt lugere.
Dehinc vero pius inperator
Iustinianus augustus praeceptum sibi ex eadem silva condidit, perpetue
legaliterque in sancta Ravennensis ecclesia esse, quam iuste et rationabiliter
sibi pertinere cognoverat.
75. Iste Tricolim suis temporibus omnia haedificia
complevit, et ubi ipse cum suis intecessoribus depictus est, si legere vultis,
aspicientes, ita scriptum invenietis:
«Hic Petrus iunior Christi
concepta secutus,
Ut docuit, sacris moribus exibuit.
Hanc quoque fundavit mirandis molibus arcem,
Nominis ipse sui haec monumenta dedit.
Huius post obitum Aurelianus gessit honores,
Post hunc antistes extitit Ecclesius;
Hinc fuit Ursicinus, sequitur post ordine Victor;
Temporibus iunior Maximianus adest.
His Polensis erat, Christi levita
profundus,
Legi Dei miserans et pietate bonus.
Quem Deus ipse virum decoravit culmine sacro,
Ecclesiaeque sua pontificem statuit;
Ipse autem, factis propriis se non meruisse
Culmen apostolicum, sed pietate Dei.»
76. Aedificavitque
ecclesiam beatae Mariae in Pola quae vocatur Formosa, unde diaconus fuit, mira
pulcritudine et diversis ornavit lapidibus. Domum vero, ubi rector istius
ecclesiae in ipsa civitate habitat, ipse haedificavit et omnes opes suas
Ravennati ecclesiae tradidit, quas usque hodie possidemus.
Ecclesiam vero beati Andreae
apostoli hic Ravennae cum omni diligentia non longe a regione Herculana,
columnas marmoreas suffulsit, ablatasque vetustas ligneas de nucibus,
proconisas decoravit. Tunc ablatum corpus ipsius apostoli Ravennam ducere
conabatur.
Dum hoc praesensisset imperator
Constantinopolitanus, iussit beatum Maximianum Constantinopolim venire et pium
apostoli corpus secum deferre. Quo gavisus imperator, ait ad eum: «Non sit tibi
gravis, pater, quod prima unus tenet Roma frater, iste vero secundam teneat.
Ambae sorores, et hi ambo germani. Nolo tibi eum dare, quia et ubi sedes
imperialis est, expediet ibi corpus esse apostoli.»
At beatissimus Maximianus dixit: «Fac quomodo iubes; tantum postulo, ut in
hac nocte cum meis sacerdotibus ad hoc sanctum corpus psalmodiam peragamus.»
Imperator moxque concessit. Tunc tota nocte pervigiles extiterunt, et post
expleta omnia arripiens gladiuni, oratione facta, abscidit barbas apostoli
usque ad mentum. Et ex reliquiis aliorum multorum sanctorum reliquias detulit
cum augusti alacritate; dehinc quoque ad propriam reversus est sedem.
Et re vera fratres, quia, si corpus beati Andreae, germani Petri principis,
hic humasset, nequaquam nos Romani pontifices sic subiugasset.
77. Consecravit
ecclesiam beati Apolenaris pontificis in Classe sitam et beati Vitalis martiris
in Ravenna et beati archangeli Michaelis hic Ravennae, quam Bacauda cum sancta
recordationis memoria Iuliano argentario aedificavit in regione qui dicitur Ad
Frigiselo. Ibique invenietis in camera tribunae ita legentem: «Consecuti
beneficia archangeli Michaelis Bacauda et Iulianus a fundamentis fecerunt et
dedicaverunt sub die Non. Mai quater p. c. Basili iunioris viri clarissimi
consulis, ind. VIII.» Et, ut asserunt quidam, hic Bacauda gener praedicti
Iuliani fuisset, et in arca saxea non longe ab ipsa archangeli ecclesia infra
turrem Bacauda requiescit.
Et in tribuna beati Vitalis
eiusdem Maximiani effigies atque augusti et augustae tessellis valde
comptitatae sunt. Quamdiu possumus de hoc sancto viro tantam bonitatem referre,
deficit mihi tempus narrationis. Iste plus omnibus laboravit quam ceteri
pontifices praedecessores sui.
Illius temporibus haedificatus est
numerus vicinus domui meae qui dicitur bandus primus, non longe a miliario
aureo, et illius nomen etiam in tegulis exaratum invenimus ita: «Maximianus
episcopus Ravennae,» quod ego vidi et legi.
In ardicaque beati Apolenaris et
Vitalis tabulas descriptas iuvenietis magnis literis continentes ita:
«Beati Apolenaris sacerdotis
basilica, mandante vero beatissimo Ursicino episcopo, a fundamentis Iulianus
argentarius aedificavit, ornavit atque dedicavit, consecrante vero beato
Maximiano episcopo die Non. Maiarum ind. XII, octies p. c. Basilii.» In ardica beati Vitalis ita invenietis:
«Beati martiris Vitilis basilica,
mandante Eclesio vero beatissimo episcopo, a fundamentis Iulianus argentarius
aedificavit, ornavit atque dedicavit, consecrante vero reverentissimo Maximiano
episcopo sub die XIII [Kal. Mai]
sexies p. c. Basilii iunioris [v. c., indictione X].» Corpus vero beati Probi
cum ceteris sanctorum pontificum corporibus iste sanctus vir aromatibus
condivit et bene locavit, etin fronte ipsius ecclesiae beatorum Probi et
Eleuchadii et Caloceri effigies tessellis variis decoravit, et sub pedibus
eorum invenietis. . . . . . . . . . . .
78. Navigaverat
iam hic beatissimus antea partibus orientalis, sicut ipse in suis voluminibus
loquitur dicens: «In Alexandria vero nulla extrinsecus mali causa, sed quod
genus hominum ferox, seditiosum, semper inquietum est, civile inter se motum
est bellum; non virtutis merito, neque ob defensionem, sed ob necem atque
interitum civium, commoti universi praefectum suum intra ecclesiam occiderunt,
quod iam antea aliquanti similiter episcopum suum accusantes hereticum
interfecerant. Quo comperto, imperator in iram versus, funditus civitatem
iussit everti. Denique misso alio praefecto nomine Laudicio, intra ipsam civitatem
40 viros per singulas regiones in ligno suspendit. Sed tunc elaboravit
Dioscorus, eiusdem [urbis] episcopus, et manifeste posuit animam suam pro
ovibus suis; electique ex heremo monachi aput imperatorem properant atque [pro]
excessu civium veniam exorant. Tunc imperator cessit sacerdotibus et deinceps
cavere a talibus mandavit. Huic episcopo apud Alexandriam Timotheus successit,
quem ego navigans orientem in sua civitate bene administrantem vidi. Sed ante pauca Nazarba civitas Ciliciae
terraemoto facto concidit, in qua perisse ferunt amplius 30 milia hominum.»
Haec pontificis verba sunt. Post
beatum Ierohimum et Orosium vel alios historiographos iste in cronicis
laboravit, et ipsossecutus, per diversos libros nobiliorum principum, non solum
inperatorum, sed et regum et praefectorum, suam propriam chronicam exaravit.
79. Istius vero
temporibus pugna facta est inter Gothos et milites exercitus Narsis in Kal.
Octubris in Canpania; et caesi sunt Gothi, et corpora hominum Gothorum multa mortua
sunt, et occisus est Theia rex Gothorum a Narsi. Et reversus est in pace et
venit Lucam, expulit inde Gothos mensis Septenbris. Et restituta est civitas
Foro Cornelii ab Anthiocho praefecto. Et iterum venit Ravenna praedictus Narsis
cum victoria magna; deinde ivit Romam, et perrexit in Canpaniam in castrum
Cumas et ibi moratus est.
Post haec autem Manicheorum
hereses exorta est in civitate Ravenna, quam orthodoxi christiani convincentes,
eiecerunt extra civitatem, in loco qui dicitur Fossa Sconii iuxta fluvium
lapidibus obruerunt, et mortui sunt in peccatis suis, et ablata sunt mala a
Ravenna. Post tertium vero annum signum ruboris apparuit in caelum die 11.
mensis Novembris; mortuusque est papa Pelagius die 3. mensis Martii. Tunc
Narsis patricius cum exercitu suo Romam perrexit. Et in ipso tempore multa
signa et prodigia facta sunt circa Ravennam, ita ut multi signarent res suas et
domos et vasa, ut agnoscerentur, et a multis apparebant visiones in die, quasi
homines secum loquentes facie ad faciem. Et pugnaverunt contra Veronenses
cives, et capta est Verona civitas a militibus 20. die mensis Iulii. Et visum
est aliud signum magnum et terribile, et ecce in aere quasi hominum pugna inter
se dimicantes velut in praelium 8 Kal. Augusti, hora diei tertia die 2. feria, et exinde territi sunt multi.
Hora est iam claudendi hanc
lectionem, ut quod sequitur crastino audiamus.
80. Fecitque duo
crismataria vascula, quorum unus libras habuit quatuordecim, mirifice anagrifa
operatione, sed ante tempus nuper periit Petronacis archiepiscopi tenporibus,
aliud vero permanet in praesenti, pulcherrime operatum, in quo legitur:
«Servus Christi Maximianus
archiepiscopus hunc crismatarium ad usus fidelium fecit fieri.» Iussit ipse
endothim bissinam preciosissinam, cui similem nunquam videre potuimus, aculis
factam, omnem Salvatoris nostri historiam cuntinentem. In sancto die epiphaniae
super altarium Ursianae ecclesiae ponitur. Sed non tota cunplevit; succesor
ipsius explevit unam partem. Quis similem videre potuit? Non potest aliter aestimare ipsas imagines aut
bestias aut volucres, quae ibi factae sunt, nisi quod in carne omnes vivae
sint. Et ipsius Maximiani effigies in duobus locis praeclare factae sunt, una
maior et altera minor, sed nulla inter maiorem et minorem distantia est. In
minore habet literas exaratas, continentes ita: «Magnificate Dominum mecum, qui
me de stercore exaltavit.»
Fecitque aliam endothim ex auro,
ubi sunt omnes praedecessores sui, auro textiles imagines fieri iussit. Fecitque tertiam et quartam cum
margaritis, in qua legitur: «Parce, Domine, populo tuo, et memento mei
peccatori, quem de stercore exaltasti in regno tuo.»
Crucem vero auream maiorem ipse
fieri iussit et preciosissimis gemmis et margaritis ornavit, iachintos et
amethistos et sardios et smaragdos, et infra aurum medio loco crucis de ligno
sanctae redemptricis nostrae crucis, ubi corpus Domini pependit, occultavit. Est
autem auri maximum pundus.
81. Fecitque omnes ecclesiasticos libros, id est septuaginta
duo, optime scribere, quos diu et cautissimie legit, absque reprehensione nobis
reliquit, quibus usque hodie utimur. Et ultimo loco euangeliorum et apostolorum
epistolarum, si requirere vultis, ipsius literas invenietis ita monentes:
«Emendavi cautissime cum his, quae Augustinus, et secundum euangelia, quae
beatus Ieronimus Romani misit et parentibus suis direxit, tantum ne ab idiotis
vel malis scriptoribus vicientur.»
Edidit namque missales per totum
circulum anni et sanctorum omnium. Cotidianis namque et quadragesimalibus
temporibus, vel quicquid ad ecclesia ritum pertinet, omnia ibi sine dubio
invenietis; grande volumen mire exaratum.
Modicum de illius habemus dictis.
Quae Romam transmeata sunt, et quantum ibidem cogniti sunt Romulides, qui
viderunt, 12 libros sub uno volumine exaratos.
82. Pauca de
multis diximus, plura de eo invenietis, quam hic legistis. Nunquam suas
laniavit oves, nunquam mordit, nunquam percussit, sed refovit eloquiis,
nutrivit alimentis, monuit vagos, revocavit errantes, collegit dispersos,
ministravit inopi, condoluit tribulauti. Miror, modo iste, qui ex alterius fuit
sede, sic se cum suis disposuit ovibus, quod nullum contra eum sermonem unquam
multavit: modo ex nobis ipsis pastorem habentes, postquam sedes adipiscunt,
dentibus devorare volunt nec ullam nesciunt habere misericordiam; plus
sublimitatem seculi quam caeleste gloria quaerunt; non participant cum ovibus,
sed res ecclesiae soli deglutiunt, et tales ex ipsis opibus nutriti fiunt, qui
nec ecclesia serviunt, sed magis depopulant, neque pro dimissori animam preces
Deo ei fundunt.
Tunc ipsae oves cotidie moerendo
clamant ad Dominum, dicentes: «Erue nos, Domine, de captione dentium pastoris
nostri, quianon mercenarii locum, sed crudelitatem lupi tenet, omnes nos in sua
extollentia cunsumit.» Hic vero beatissimus Maximianus nunquamtalia peregit,
sed cum mansuetudine inimicorum suorum corda humiliavit, ut adimpleret, quod
scriptum est: «Noli vinci a malo, sed vince in bono malum,» et alibi: «In
patientia vestra possidebitis animas vestras.»
8. Kal. Martii obiit sepultusque
est in basilica sancti Andreae apostoli iuxta altarium, ubi barbas praedicti
apostoli condidit; sed modo nostris temporibus iuxta ipsius ecclesiae apostoli
sedes sepultus est.
83. Quinto decimo
anno Petronaci archiepiscopi, dum singuli eum ortaremur verbis, quod praedictum
corpus, beati Maximiani desub terra traheret et in sublimum poneret locum, die
quadam ad semet ipsum rediens, iussit nos omnes sacerdotes una secum ad
ecclesiam beati Andreae properare, qui in cordibus nostris orationem factam,
iussit caementariis plathomam desuper levari; sed incaute agentes, fracta est.
Iratus modicum pontifex coepit
comminare caementariis; tunc dixit decimo presbitero in ordine sedis suae
nomine Agnellus quiAndreas vocabatur -- erat autem ille illo tempore
artificiorum omnium ingeniis plenus --: «Esto hic prope, praecipe artificibus,
quomodo facere debeant, ne arca aut lapis, qua ei superposita est, frangatur.»
Quo deposito, artifices paraverunt omnia iuxta praeceptum presbiteri, et
elevatus lapis, cum quo clausa erat arca, apparuerunt ossa beati Maximiani,
subtus aqua, vas autem aqua plenum erat.
Et ut vidimus, coepimus plorare
fortiter una cum nostro praesule, plorantesque dicebamus ad invicem: «Ubi sunt,
pastor Maximiane, oves tuae, ubi grex tua, ubi populus tuus, quem Domino
adquisisti? ubi monita, ubi dulcia eloquia, ubi sancta praedicatio, ubi tua
doctrina? Si dixerimus «tu noster pastor,» istum praesentem quomodo abiciamus?
Ecce ambo pastores in uno estis, et tu qui iaces exanimis, et hic qui plorat,
cui no obedier oportet. Viscera nostra exemplum tuum constringet. Ecce nos te
requirimus et diligimus, quanto magis amabilis fuisti illis omnibus qui te
noverunt?»
Postquam omnes diutissime et
amarissime flevimus, satiati luctu, allatum est nobis aereum vasculum, quod
vulgo siculum vocamus; et proiecti sunt sicli pleni aqua, quae erat infra arcam
super ossa beati Maximiani, numero 115, quos ego ipse palam omnibus ore proprio
[numeravi]. Ablata vero omnia
ossa voluta sunt in sindone, quae erat super altarium beati Andreae apostoli,
et ligata sindone, sigillum ex latere suo pontifex anulo signavit. Post haec
vero arca excussa est absque ulla laesione, et lavata diligenter sursum
locavimus.
Quae vero ossa omnia integra
invenimus, tenua erant, sed procera, et sic ordinata ad iuncturas suas, quasi
pene anno uno exempta carne fuissent; nulla minuitas, nisi dens unus dexterae
parti deerat. Igitur lavata ossa cum vino electo, condita aromatibus
ordinabiliter, cum psallentia in praesentia praesulis, omnia in eadem arca
posita sunt et cum ingenti luctu amabiliter sepulcro clausa sunt. Nos qui vidimus per multos dies fuit talis
timor et tremor, velut ipse beatus Maximianus conspectui nostro staret. Sedit
annos. . ., menses. . ., dies. . .
|