Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 28 - De Sancto Agnello XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

28 - De Sancto Agnello XXVII

 

84. Agnellus XXVII. rubicundam habuit faciem, plenam formam, modicos supercilii pilos, rubeam capitis cutem, erectos oculos, duplicem sub barba habuit mentum. Hic vero aequalis statura, pulcer in corpore, perfectus in opere; sed post amissam coniugem, relictum militiae cingulum, se totum Deo optulit atque donavit. Temporibus Ecclesii archiepiscopi diaconus consecratus est, servivit in ecclesia beatae Agathae, unde levita fuit, et ipsam ecclesiam in titulo habuit, domusque eius haerebat superscripta ecclesia muro, quam nos cognovimus, usquo in praesentem diem. Ex nobili ortus prole, dives in possessionibus animalibus locuples abundans opibus.

Hic ad finem vitae, cum circa vicinam esset mortem neptam suam filiam filiae suae, post funus matris heredem reliquit, quam inter ceteras divitias quinque ornamenta mensae vasculorum argentea relinquens et multa alia, qua nobis per diversas discurrere opus non est divitias, mors intervenit. Sed quaerendum nobis est, cur iste cuniungatus talem egregiam optinuit sedem. Si intelligatis auctorem apostolum dicentem: unius uxoris virum et filios habentem, episcopus ordinari, recta providentia, euni et hoc canones praecipiant. Sed redeamus ad ordinem et de mulieribus postea disputemus.

85. Temporibus istius Iustinianus rectae fidei angustus omnes Gothorum substantias huic ecclesiae et beato Agnello episcopohabere concessit, non solum in urbibus, sed et in suburbanis villis et viculis etiam, et templa et aras, servos et ancillas, quicquid ad eorum ius vel ritum paganorum pertinere potuit, omnia huic condonavit et concessit et per privilegia confirmavit et corporaliter per epistolam tradi fecit, ex parte ita continentem: «Sancta mater ecclesia Ravennas, vera mater, vera orthodoxa, nam ceterae multae ecclesiae falsam propter metum et terrores principum superinduxere doctrinam. Haec vero et veram et unicam sanctam catholicam tenuit fidem, nunquam mutavit, fluctuationem sustinuit, a tempestate quassata immobilis permansit

86. Igitur iste beatissimus omnes Gothorum ecclesias reconciliavit, quae Gothorum temporibus vel regis Theuderici constructae sunt, quae Ariana perfidia et hereticorum secta doctrina et credulitate tenebantur.

Reconciliavit ecclesiam sancti Eusebii sacerdotis et martiris, quae sita est non longe a campo Coriandri extra urbem, Id. Novenbris 6 quam aedificavit Unimundus episcopus anno 24. Theodorici regis absque fundamentis.

Similiter et ecclesiam beati Georgii reconciliavit temporibus Basilii iunioris, sicut in ipso relegitur triliunali. Reconciliavit ecclesiam beati Sergii, quae sita est in civitate Classis iuxta viridiarium, et beati Zenonis in Cesarea. Infra urbem vero Ravennam ecclesiam sancti Theodori non longe a domo Drocdonis, qua domus una cum balneo et sancti Apolenaris monasterio, quod in superiora domus structum, episcopium ipsius ecclesiae fuit.

Et ubi nunc est monasterium sancta et semper virginis intemeratae Mariae, fontes praedictae martiris ecclesia fuerunt. Sed de hoc fero nomine «cosmi», quod Latinum sit, - unde non solum Latini, sed et Greci aliquantas altercationes inter se habuerunt - nam sine omni reprehensionem «cosmi,» id est ornata, unde et mundus apud Grecos «cosmos» appellatur.

Igitur reconciliavit beatissimus Agnellus pontifex infra hanc urbem ecclesiam sancti Martini confessoris, quam Theodoricus rex fundavit, quae vocatur Caelum aureum; tribunal et utrasque parietes de imaginibus martirum virginumque incedentium tessellis decoravit; suffixa vero metalla gipsea auro super infixit, lapidibus vero diversis parietibus adhaesit et pavimentum lithostratis mire composuit. In ipsius fronte intrinsecus si aspexeritis, Iustiniani augusti effigiem reperietis et Agnelli pontificis auratis decoratam tessellis. Nulla ecclesia vel domus similis in laquearibus vel travibus ista. Et postquam consecravit, in ipsius cunfessoris episcopio ibidem epulatus est. In tribunali vero, si diligenter inquisieritis, super fenestras invenietis ex lapideis literis exaratum ita: «Theodericus rex hanc ecclesiam a fundamentis in nomine domini nostri Iesu Christi fecit

87. De praedicta vero ecclesia, cur lithostrata sic cumminuta sunt, sicut audivimus, nunciemus. Erat quidem illo tempore non perfecte orthodoxus rex Wandalorum, qui ex ipsa voluisset ecclesia pavimenta eruere et ad suam propriam deportare sedem. Nam quidem, dum omnia parata ad evellendum lastras fuissent, subito turbine dies tenebrosus fuit, nocte vero ipsius subsequente diei ventus validus per ipsam ecclesiam discurrebat, mugitos ferens secum validos, sonitus factus est ingens per totam ipsius ecclesiam. Tunc vero omnes exinde concrepuerunt marmores, acsi a malleatoribus fractae et cumminutae fuissent.

88. Tamen hoc intuere postestis in pariete. Ibi vero, ut dixi, duae factae sunt civitates. Ex Ravenna egrediuntur martires, parte virorum, ad Christum euntes; ex Classis virgines procedunt, ad sanctam virginem virginum procedentes; et magi antecedentes, munera offerentes.

Sed tamen cur variis vestimentis et non omnes unum indumentum habuisset depicti sunt? Idcirco, quia ipse divinam pictor secutus est Scripturam. Nam Gaspar aurum optulit in vestimento iacintino, et in ipso vestimento cuniugium significat. Balthasar thus optulit in vestimento flavo, et in ipso vestimento virginitatem significat. Melchior mirram optulit in vestito vario, et in ipso vestito poenitentiam significat.

Ipse qui praevius erat, purpurato sage indutus, et per eundem significat, ipsum regem natum et passum. Qui autem in avrio sage munus Nato optulit, significat, in eodem omnes languidos Christum curare, et variis iniuriis et diversis Iudeorum verberibus flagellari. Scriptum de illo est: «Ipse infirmitates nostras suscepit et langores portavit, et putavimus eum tanquam leprosum,» et cetera. Qui vero in candido munus optulit, significat, eum post resurrectionem in claritate esse divina.

Sicut enim illa tria preciosa munera divina in se misteria continent, id est per aurum opes regales, per thus sacerdotis figuram, per mirram mortem intelligitur, ut per omnia haec ostenderet, eum esse, qui iniquitates hominum suscepit, id est Christus; sic et in sagis eorum, ut diximus, tria haec dona continentur.

Quare non quatuor, aut non sex, aut non duo, nisi tantum tres ab oriente venerunt? Ut significarent totius Trinitatis perfectam plenitudinem. Ex quorum amore iste beatissimus Agnellus partem endothim bissinam, unde superius fecimus mentione, quam Maximianus praedecessor istius non explevit, iste magorum istoriam perfecte ornavit, et sua effigies mechanico opere aculis inserta est.

89. Fontesque beati Martini ecclesia ipse reconciliavit et tessellis decoravit; sed tribunal ipsius ecclesia nimio terraemotu exagitatum, Iohannis archiepiscopi temporibus quinti iunioris cunfractum, ruit. Post haedificia camera coloribus ornavit.

Fecit beatissimus Agnellus crucem magnam de argento in Ursiana ecclesia super sedem post tergum pontificis, in qua sua effigies manibus expansis orat.

Adquisivitque rura in ecclesia Ravennae Argentea qui dicitur, et infra ipsius ruris monasterium beati Georgii a fundamentis haedificavit, sed in senectute positus. Et sua effigies mire tabula depicta est, et ante introitum ipsius monasterii versus metricos, quos non potui clare videre.

90. In diebus istius expulsi sunt Franci de Italia per Narsem patricium. Et post haec apparuit stella comis mense Augusto usque in Kalendas Octubris. Et mortuus est Iustinianus augustus Constantinopolim quadragesimo anno imperii sui, et luctus ingens ubique fuit et moeror nimis de tali orthodoxo viro. Et apparuerunt signa rubra in caelo, et civitas Fano igne cuncremata est, et multitudo hominum flamma cunsumpta est, castrumque Cesinate incendio devoratum est.

Tertio vero anno Iustini minoris imperatoris Narsis patricius de Ravenna evocitatus, egressus est cum divitiis omnibus Italiae, et fuit rector 16 annis et vicit duos reges Gothorum et duces Francorum iugulavit gladio.

91. Sub istius praesulis temporibus abundantia fuit magna et ordinatio in populo Italiae. Monasteria vero in civitate Classis, quae lateribus fontique ecclesia Petriana iuncta sunt sancti Mathei apostoli et Iacobi, ipse tessellis ornari iussit. Et invenietis in camera tribunae apostoli Mathei continente ita: «Salvo domino papa Agnello. De donis Dei et servorum eius, qui optulerunt ad honorem et hornatus sanctorum apostolorum, et reliqua pars de summa cervorum qui perierant et Deo auctore inventi sunt, haec absida mosivo exornata est.»

92. Tempus est claudendi os et opilari serris. Cruce claves signemus, ne fur veniat, aperta inveniat ianua, in ima cordis zizaniam non seminet, deridat et perdat. Ideo pone, Domine, custodiam ori meo et hostia circumadstantia labiis meis; non declines cor meum in verbo malo, sed adiuva me, ut possim istius Agnelli vitam finire. Qui obiit die primo Kalendas Augusti, et sepultus est in ecclesia sanctae Agathae martiris ante altarium. Et literis marmore exaratis epithaphium super corpus eius sic invenies:

«Pontificis requiem caelesti munere gessaAgnellus virtute Dei non perdidit illam. Qui optatam meruit lucis cognoscere pacem,Corporis ipse sui templum servatum ut esse.Iustus eum sanctis Christo medicante resurgit. Sic quoque pro meritis gaudet qui talia gessit.

Hic requiescit in pace Agnellus archiepiscopus, qui sedit annos XIII, mense I, dies VIII; qui vixit annos LXXXIII; depositus est sub die Kal. Augusti Ind. IIISedit annis 13, mense 1, diebus 8.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License