29 -
De Sancto Petro Seniori XXVIII
93. Petrus senior
XXVIII. Iste grandaevus aetate fuit, senior sensu et corpore, capitis canitie
decoratus; sanctam et mansuetam vitam duxit. Vere Petrus, quia super firmam petram templum
corporis sui haedificavit.
Temporibus Simmachi papae Roma in
concilio sedit, fundavitque ecclesia beati Severi confessoris Christi, sed mors
sibi interveniens, [inconsummatam] reliquit, in civitate dudum Classis, in
regione quae vocatur Vico Salutaris.
Iste secunda indictione
consecratus est Romae absque ieiunio 17. Kal. Octubris, et reversus in pace,
cum nimia alacritate cives Ravennates eum susceperunt; Classis vero occurrit ei
obviam ad Nonam. Tunc omnes laetantes dicebant laudes: «Deus te nobis dedit,
Divinitas te conservet.» Tunc pueri ante eum cum laudibus praeibant, ut non
solum maiores essent amabiles, sed etiam et pusilli.
94. Eo anno occupata Venetias a Langobardis
est et invasa, absque bello expulsi sunt. Anno quinto Iustini II. imperatoris
pestilentia bovum et interitus ubique fuit.
Post vero depraedata a
Langobardis Tuscia, obsiderunt Ticinum, quae civitas Papia dicitur, ubi et
Theodericus palatium struxit, et eius imaginem sedentem super equum in
tribunalis cameris tessellis ornati bene conspexi.
Hic autem similis fuit in isto
palatio, quod ipse haedificavit, in tribunale triclinii quod vocatur Ad mare,
supra portam etin fronte regiae quae dicitur Ad Calchi istius civitatis, ubi
prima porta palatii fuit, in loco qui vocatur Sicrestum, ubi ecclesiaSalvatoris
esse videtur. In pinnaculum ipsius loci fuit Theodorici effigies, mire
tessellis ornata, dextera manum lanceam tenens, sinistra clipeum, lorica
indutus. Contra clipeum Roma tessellis ornata astabat cum asta et galea; unde
vero telum tenensque fuit, Ravenna tessellis figurata, pedem dextrum super
mare, sinistrum super terram ad regem properans. Misera, undique invidia passa,
cives inter se maximo zelo. . . . . . .
In aspectu ipsorum piramis
tetragonis lapidibus et bisalis, in altitudinem quasi cubiti sex; desuper autem
equus ex aere, auro fulvo perfusus, ascensorque eius Theodoricus rex scutum
sinistro gerebat humero, dextro vero brachio erecto lanceam tenens. Ex naribus vero equi patulis et ore
volucres exibant in alvoque eius nidos haedificabant. Quis enim talem videre
potuit, qualis ille? Qui non credit, sumat Franciae iter, eum aspiciat.
Alii aiunt, quod supradictus equus
pro amore Zenonis imperatoris factus fuisset. Qui Zeno, natione Isauricus, et
pro nimia velocitate pedum cum Leo imperator generum sumpsit, et maximum apud
imperatorem honorem accepit. Hic vero patellis genuculorum non habuit, et sic
currebat fortiter, ut arrepto cursu quadrigas pedibus iungeret. Post mortem vero filii sui, qui avo Leoni
in regno successerat, iste Zeno imperator factus est; sedecim annis gentibus
imperavit. Pro isto equus ille praestantissimus ex aere factus, auro ornatus
est, sed Theodoricus suo nomine decoravit.
Et nunc pene annis 38, cum
Karolus rex Francorum omnia subiugasset regna et Romanorum percepisset a Leone
III. papa imperium, postquam ad corpus beati Petri sacramentum praebuit,
revertens Franciam, Ravenna ingressus, videns pulcerrimam imaginem, quam
numquam similem, ut ipse testatus eest, vidit, Franciam deportare fecit atque
in suo eam firmare palatio qui Aquisgranis vocatur.
95. Redeamus ad
antiquam historiam, quod in tempore istius Petri pontificis, ut aiunt quidam,
factum. Eo namque tempore post fundamentum ecclesiae positum tota Italia
vexatione maxima exagitata est. Tunc illis temporibus in Cesarea iuxta Ravenna
a Longino praefecto palocopiam in modum muri propter metum gentis extructa est.
Deinde paulatim Romanus
defecit senatus, et post Romanorum libertas cum triumpho sublata est. A Basilii
namque tempore consulatum agentis usque ad Narsetem patricium provinciales
Romani ubique ad nihilum redacti sunt.
Post haec vero exierunt
Langobardi et transierunt Tusciam usque ad Romam, et ponentes ignem,
PetramPertusam incendio cuncremaverunt. Et construxerunt praedicti Langobardi
Forum Corneli, et cunsummata est civitas ab eis. In diebus illis excitata est
gens Avarorum, in Pannonia deventi sunt. Narsisque patricius obiit Romae,
postquam gessit multas victorias in Italia cum denudatione omnium Romanorum
Italiae, in palatio quievit; nonagesimo quinto vitae suae anno mortuus est.
96. Igitur
imperante Iustino II. anno 6. nepos Iustiniani, Alboin rex Langobardorum a suis
occisus est in palatio suo, iussu uxoris suae Rosmundae, 4. Kal. Iulias. Causa vero interfectionis
suae, quam scimus, non praetermittam, sed alacriter in medio proferam, ut
caveatis.
Quadam vero die, dum laetus
duceret prandii horam, et cibus regius sibi ablatus fuisset, et crapula vini
subsecutus esset, inter cetera pocula iussit deferri caput soceri sui,
Rosmundae patris. Quod adductum iussit eum implere bacho usque ad
summum, et sic eum totum ebibit; biberunt omnes simul vino laetificati. Tunc
praecepit rex pincernae implere caput usque ad summum et Rosmunda uxori sua
dari. Quod capud erat ex auro ligatum optimum margaritisque et diversis
preciosissimis gemmis infixum.
Quo porrecto, ait rex: «Bibe per
totum.» Illa mox ut accepit, gemuit, sed fronte serena dixit: «Iussa
domini mei alacriter expleam.» Postquam bibit, reddidit pincernam, dolorem
geminavit in corde, duritie in pectore servans.
Non vagemus per multa,
interfectionem prodamus. Vir autem in illis diebus in ipso erat regis palatio
vir fortis, nomine Helmegis, qui vesterariam reginae concubitu fruebat. Quem
regina accersitum ortabatur, ut regem extingueret.
Cui ille renuens voluntati,
dixit: «Absit a me, ut manum mean contra dominum meum regem levem. Tu scis,
quia vir fortissimus est, et non queo eum superare.»
Et illa: «Quamvis non facias, ne
sciat quis.» Et ille: «Certe
numquam hic sermo de ore meo egredietur. Alium adibe interfectorem, ego non
facio. Quando hoc facere voluisti, non debuisti te cum eo sociare, sed postquam
rex effectus, fidem serva.»
Tunc recepit se furibundam in
cubiculum suum, cogitare coepit, quomodo maritum posset extinguere. Quae,
excogitato consilio, vocavit vesterariam suam et ait ad eam: «Iura mihi, quod
non prodas me neque denudes consilium meum, et quaecumque dixero tibi, facito.»
Postquam pollicita est, ut
audistis, ait regina: «Animus meus cotidie mecum expugnat in amore istius
iuvenis, qui tecum cuncubuit. Pone ei decretum in occultum locum, quando tecum dormire debeat, et dicito
ei: «Repente furere cuncubitum, quia festinans ego non possum morari.» Et
induam ego vestimenta tua posita in abdito, et non cognoscar.»
Quadam die ille, cum vellet cum
vesteraria dormire, sicut solitus erat, illa monita dixit: «Nisi veneris illa
et illa hora in tali abdito loco, non possumus amplexibus constringi, quia
frequenter vocata non possum aspectu regina deesse.»
Ille autem consentiens: «Sic
fiat,» inquit. Fecit illa, ut
ammonita fuit, et omnia verba haec retulit regina. Hora autem facta tenebrosa,
induit se Rosmunda vestimenta mancipiae suae, et stans in loco, ubi ad
cunsummanda iniquitas fieri debere, tunc ille veniens, cum coepisset obsculari,
subdita et levi voce dixit ad eum: «Hora est iam, revertar ad dominam meam, ne
forte quaesita tribulatio mihi accrescat.» Tunc ille mansit cum ea in eodem
loco, illa se prosternente.
Postquam expleto scelere dixit ad
eum: «Qua ego sum?» Ille inquit: «Vesteraria regina.» Cui illa subiunxit:
«Nonquid non Rosmunda regina sum? Nonne dixi tibi, quod sponte facere noluisti,
cogam invite?» Ille vero, cum agnovisset, quia regina esset, coepit plorare et
dicere: «Heu mihi, quid induxisti super me hoc peccatum? Quare sine omni
occidisti me gladio? Quis thorum regis aliquando maculavit aut reginam
oppressit, sicut ego miser?»
Tunc illa consolatoria coepit
verba proferre et dicere: «Tace! Hac ad salutem facta sunt; tamen talis inter
te et Albuinumregem lis misculata est, ut aut tu illum punieris, aut ille suo
te gladio truncabit. Antequam haec divulgata sint, primus irrue ineum; et cum
dies fuerit aptus, mittam ad te: tu vero veni ad locum paratum, interfice eum!»
Diem vero quandam, paratum regale
prandium, iocundatus est rex protelante convivium, et bibit tantum vinum,
quantum nunquam plurimo biberat tempore, ortante uxore sua. Et postquam se
strato suo recepit, Rosmunda ingressa coepit capitis regis capillos huc illuc
dividere et cutem unguibus attrectare, quasi pro delectamento ei fuisset. Qui subito somno arreptus, vino cumpulsus,
tetigit bis et ter, ut probaret, forte num sopore gravi depressus esset, et
misit vocare sceleris sui socium, ut citius veniret. Tunc illa abstulit gladium
ancipitem, qui erat ad caput eius, qui utebatur lateri regis, quem spata
vocamus, et alligavit iuxta capitalialecti fortiter cum ipsa lora, qua regi praecingebatur
lumbos, quod in ipsa infixa erat vagina.
Interfector vero cum venisset,
volens a tali evadere scelere, ut in eo manum non mitteret, illa cuntra
exprobrabit eum: «Siproferas, infirmus quod sis viribus et non valeas illum
interimere, ego in eum manum extendam. Dic tantum, quod imbecillis sis virtute;
modo cunspicis, quid fragilis faciat sexus.» Haec intentio inter eos adcrevit
pene hora una.
Cumque molesta ei esset et vim
faciente, ut regem occideret, subiunxit dicens: «Gladium eius, quem expavescis,
maxime involutum et fortiter ligatum est.»
Et ille: «Tu nosti, vir quia
praeliator est et fortis viribus est et validissimus manibus. Multa vicit bella, plurimos subiugavit,
inimicorum castra prostravit, depopulatisque hostibus, alterius oppida termino
suo iunxit. Et qui haec sine alterius metu omnia quassavit, quomodo eum solus
ego possum iugulare?»
At illa cum tristitia dixit illi:
«Nullum mihi inpingere crimen aliquod potes. Recordare scelus, quod fecisti;
quia si nudatus fueris, morieris; omnes enim praeter regem me diligunt. Si hoc
quis scierit facinus, occulte interficere te faciam.»
Ad haec verba ille aporiatus,
ingressus est cubiculum, ubi rex ex parte vino digesto iacebat; et accessit ad
stratum regis, eduxit gladium, ut interficeret eum.
Ille vero sentiens, evigilans de
somno surrexit. Voluit gladium evaginare, et non valuit, quia colligatus uxoris
manibus fortiter fuerat. Tunc arripiens scabellum, ubi pedes ponere solitus
erat, pro scuto usus est seque modice defendit; vociferansque, nullus erat qui
audiret, eo quod iussu uxoris suae, quasi regi quies, omnes ianuae palatii
clausae erant. Superatusque rex interfectus est.
Volueruntque Langobardi hunc
interimere homicidam et reginam cum ipso; sed notum cunsilium, venit Veronam,
donec furor populi cunquiesceret. Sed iurgantes fortiter Langobardi contra eam,
depopulatum palatium, cum multitudine Gebedorum et Langobardorum mense Augusti
Ravennam venit et honorifice a Longino praefecto suscepta est cum omni ope
regia.
Post aliquantos autem dies misit
ad eam praefectus, dicens: «Si caritati mea copulata fuerit et se lateri meo
adhaerere voluerit et connubio iunxerit, amplius erit post, quam modo regina
est. Nonne ei melius est, ut regnum et principatus totius Italiae teneat, quam
hoc perdat et regnum amittat?»
Illa autem mandavit ei, dicens:
«Si ille vult, infra paucos dies fieri potest.» Die vero quadam, dum balneum
parare iussisset, et vir, qui maritum occiderat, lavacrum ingrederet, postquam
egressus de balneo, in ipso fervore corporis, quod calor obsederat, attulit
Rosmunda calicem potione plenum, quasi ad regis opus; erat enim venenum mixta.
Tunc ille sumens de manu eius vasculum, coepit bibere.
At ubi intelligens, potum esset
mortis, submovit ori suo poculum, dedit reginae, dicens: «Bibe et tu mecum.»
Illa vero noluit; evaginatoque gladio stetit super eam et dixit: «Si non
biberis de hoc, te percutiam.» Volens nolens bibit, et ea hora mortui sunt.
Tunc a Longinus praefectus
abstulit omnes Langobardorum thesauro et cunctas opes regias, quas Rosmunda de
Langobardorum regno attulerat, una cum Rosmundae et Alboini regis filia ad
Iustinianum imperatorem Constantinopolim transmisit; et gavisus est imperator
et auxit praefecto plurima.
97. Ideoque viri
quicunque cuniugati estis, blandite uxores vestras, ne peiora patiamini quam
hic. Mitigate illarum furiaset litigium vos silete. Sunt qui dicunt: «Quod ego
praecepero, erit stabilis; quod tu dixeris, non fiet.» Si inflammaris, in te ipso verte; nullam inde
habeo curam.
Non tibi credere potero, quod
talem non gustasses calicem, sed propter turpitudinem et verecundiam tacuisti,
ut ab aliquo verecundaberis. Profers statim: «Illa uxor mea, pro qua me
derides vel unde subsannas, non damnum meae cupit domui, bene res meas servat,
dispositio eius placet mihi.» Aliter
non potes dicere nisi verbis pacatis. Quod si non audierit cuniunx, inflammatur
diuque litigans, maritus aporiatus, huc illuc vagans coniugis timore.
Iste, qui obtinuit regnum, qui attrivit
inimicos, qui praelia vicit, qui urbes depopulavit, qui sanguinem effudit, qui
civitates evertit, qui hostes humiliavit: videte, quomodo blande interfectus
est et plagis corpus percussus est? Quis vir in malum potest habere consilium
pestiferum, quomodo iste malignus sensus?
Sunt enim nunnulli, qui etiam
amicum vel proximum sine cuniugis voluntate in suam non recepit domum, quia
uxor super virum primatum tenet; volentes nolentes mulieris voluntatem
obtemperant.
In crimine cunsiderate Aegiptiam,
in falsitate Iezabel, in seditione Dalida, in morte Iael, in spernentia viri
Vastis, in hilaritate Herodiadem, in furore Sunamitem, in ira ancilla principis
hostiariam. Hoc vobis dico,
quia multos tales invenimus, et maxime derisimus et doluimus.
Fratres, homines sumus, sicut
fenum decidimus, sed si possimus, antequam veniat mors, nulla in nobis mala sit
fama, quia et sic docuerunt sancti praedicatores vestri et hic cum ipsis magnus
Petrus pontifex, sub cuius temporibus haec peracta sunt.
Mortuus est autem in senectute
bona die 16. Kalendas
Septenbris, et sepultus est, ut asserunt quidam, in ardica beati Probi
confessoris in civitate dudum Classis. In arca magna saxea ibidem positus fuit,
iuxta ecclesia beatae Euphemiae quae vocatur ad mare, quam Maximianus pontifex
tessellis variis mire ornavit, quae nunc demolita est. Exinde ipsa arca evulsa est et in alio loco posita
est. Sedit annos 6, menses 2,
dies 19.
|