30 -
De sancto Iohanne Romano XXIX
98. Iohannes Romanus
XXIX. Iohannes gratia Dei» interpretatur. Iste non de ovibus istis, sed Romana
fuit natione. Hic mediocris statura, nec satis longa habuit, nec brevem tenuit.
Optimus corpore, nec macilentus, nec multum pinguis. Crispus, capillis capitis
canitie mixtis.
Post beati Petri amissionem opus
incunsummatum, quod reliquerat, id est ecclesia beati Severi iste cunsummaverat
et usque adeffectum perduxit, et corpus beati Severi confessoris in medio
dedicavit templo. . . . mira magnitudine visibus ornavit. Sublatum est ab eo
sanctum corpus de monasterio sancti Rophili, quod ad ipsius ecclesia latus
suffultum est, virorum parte, et in media ecclesia conlocavit.
Temporibusque istius mense
Ianuario apparuit stella cometis mane et vespere, et in ipso mense praedictus
defunctus est pontifex, et sidus recessit.
Iste, ut dixi, Romae natus, ab
ipsa sede hic missus, doctrinam apostoli instanter praedicabat, et ut omnes a
peccato se averterent.
Postquam autem obiit hic
beatissimus Iohannes die 11. mense Ianuarii, sepultus est in ecclesia beati
Apolenaris civitatis Classis extra muros, in monasterio sanctorum Marci,
Marcelli et Feliculae, quod ipse a fundamentis haedificavit et tessellis
decoravit, et omnia cunsummavit. Et super valvas dicti monasterii versus
metricos continentes iuvenietis ita:
«Inclita praefulgent sanctorum
limina templo
Marci, Marcelli Feliculaeque simul.
Pontifices hos Roma cepit,
haec martir habetur.
Horum Gregorius dat papa reliquias,
Quas petit antistis meritis animoque Iohannes,
Parvula pro summis reddere dona parat.
Oraculum statuit, tanta virtute repletus,
Cuius ab auspicii gratia extat opus.
Qui bis septeno sacri diadematis anno,
Tractatu vigili quo regit ecclesiam,
Hanc quoque regentem reverendi culminis arcem
Iunxit et eventum traxit ad arbitrium.
Miranda subito subpendens arte cacumen,
Inflexum reparat partis utraeque latus.
Additus his meritis felix Smaragdus in aevum,
Cuius in his titulis participantur opes.»
Sedit annos 16, mense 1, dies 19.
|